13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
Laude digna Deo digni
Aviti praeconia
Recolimus creatori
referentes gratias,
Quo auctore mundi pompa
funditus postposita
Triumphator ad superna
sublimatur gaudia.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sanctus igitur Avitus
optima prosapia
Oriundus in tellure
fertur Aquitanica.
2. Sed futurus qualis foret
actu et eloquio,
Praemonstratur ejus plane
ortus in articulo.
3. Splendor ejus ingens omne
collustravit thalamum
Nocte, qua enixa fuit
gaudens mater puerum.
Responsoria.
1. Gloriosi confessoris
Aviti praeconia
Haec ad summi laudem regis
attollat ecclesia
V. Virtutesque, quas per illum
gessit, et miracula.
2. Sed quia nobilitatur
plurimum nativitas,
Sancti viri digeratur
et genus et patria,
V. Quo narrandi inde fides
facilis proveniat.
3. Sanctus igitur Avitus
optima prosapia
Oriundus in tellure
fertur Aquitanica,
V. Pugnaturus contra hostis
antiqui versutias.
In 2. Nocturno.
Anfiphonae.
1. Qui renatus sancto fonte
tenerrime colitur
Studiisque literarum
sacrae legis traditur.
2. Hic adultus resistendo
mundi petulantiae
Sese totum mancipabat
caelebs castfmoniae.
3. Jamque sacris exornatus
undique virtutibus
Militare satagebat
Christo solitarius.
Responsoria.
1. Splendor ingens circumquaque
collustravit thalamum
Nocte, mater qua enixa
fuit Dei famulum,
V. Prae fulgore prosternuntur
plures circumstantium.
2. Hic futurus qualis foret
actu et eloquio,
Praemonstravit ejus plane
ortus in articulo,
7. Quo sanctorum dignabatur
futurus collegio.
3. Dum quidam sanctum
per noctem mutus Avitum
Nutibus et crebro
mugito deposceret ignem,
Cum rutilo planam
retulit facis igne loquelam.
V. Collaetare, viro
provecta Neustria tanto,
Cujus ab eloquio
geminato munere pastor
Cum rutilo planam
retulit facis igne loquelam.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1.
Tonsus ergo comam more
clericali habitum
Saeculi calcato luxu
suscepit monasticum.
2. Spiritalis obedire
patris jussis [sedulus]
Nitebatur et divinae
legis jussionibus.
3. Singularis debellare
hostem nefandissimum
Cupiens ad concupitum
convolavit eremum.
Responsoria.
1. Decedente Maximino
patre ab hoc saeculo
In ejusdem subrogatur
Avitus coenobio,
V. Quamvis tali vehementer
obstaret negotio.
2. Erat quidam in eodem
monachus coenobio,
Qui Avitus vocabatur
nomine ex proprio,
V. Quem adsdvit sancto sanctum
Carlileffus socium.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Exornatus tot virtutum
signis et prodigiis
Sanctus vehi ad coetorum
regna jam promeruit.
2. Ejus autem in conspectu
coetos gaudens penetrat,
Cui devotus deservivit
semper in laetitia.
3. Hunc coelestis retributor
vigilantem reperit
Braviumque repromissum
sanctis ei contulit.
4. Unde nostra supernorum
vocibus vox civium
Juncta mundi conditorem
benedicat Dominum.
5. Laus praeclara decoraque
Deo nostro resonet,
Hunc patronum qui tot signis
corruscantem exhibet.
Ad Benedictus.
A. O virum ineffabilem,
Per omnia laudabilem,
Per quem tanta insignia
Miracula rutilant ;
Hic ut nos coeli civibus
Suis adjungat precibus,
Proni rogemus supplices
Regem, qui cuncta possidet.