APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Secundo, de ipsa disciplina .
Capitulum VII. Se disciplina in generali.
1. Dicto de praeparatoriis ad disciplinam et aliquibus eius effectibus incidenter, sequitur, ut, de ipsa plenius exprimentes , quae, vetustate deposita animoque contra hostis insidias stabilito, super radices humilitatis consurgit, primo, in generali, quid sit, quae sit eius utilitas, qualiter ad eius perveniatur notitiam et de ipsius custodia, deinde in speciali dicamus.
" Disciplina est, ut ait Hugo , conversatio bona et honesta, cui parum est mala non agere, sed studet etiam in his quae bene agit, per cuncta irreprehensibilis apparere. Item, disciplina est omnium membrorum motus ordinatus et dispositio decens in omni habitu et actione. Audistis, inquit, disciplina quid sit, nunc attendite, quam utilis et necessaria sit. Disciplina est malorum desideriorum carcer, frenum lasciviae, elationis iugum, quae domat intemperantiam, levitatem ligat et omnes inordinatos motus mentis suffocat. Sicut enim de inconstantia mentis nascitur inordinata motio corporis, ita quoque, dum corpus per disciplinam stringitur, animus ad constantiam solidatur, et paulatim intrinsecus mens ad quietem componitur, cum per disciplinae custodiam mali motus foras fluere non sinuntur ". Sed " qui statum mentis perdit subsequenter foris in inconstantiam motionis defluit atque in exteriori mobilitate indicat, quod nulla interius radice subsistat ". Unde per Salomonem dicitur: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur.
2. " Scientiam, quae ad institutionem recte et honeste vivendi pertinet, multis modis hominem colligere et comparare sibi oportet: partim ratione, partim doctrina, partim exemplo, partim meditatione sanctarum Scripturarum,
partim assidua inspectione operum et morum suorum ". " Hoc novissimum maxime fortassis prae ceteris necessarium, ut sit scilicet homo in omnibus operibus suis circumspectus et providus et quotidiana discussione cogitationes, locutiones pariter et facta sua apud semetipsum examinet. Sapientes quippe semper agendo discunt et per exercitium bonorum operum quotidianis profectibus in maiorem virtutis agnitionem excrescunt. Per experientiam namque eorum quae faciunt, ad ea quae postmodum agenda fuerint, cautiores fiunt ". " Et quamvis in nullo loco disciplinam suam homo deserere debeat, diligentius tamen et magis sollicite ibi est conservanda, ubi neglecta generat scandalum, vel custodita bonae imitationis exemplum. Hinc discernendum erit , quae sint illa quae in disciplina custodienda nunquam intermitti, et quae rursum illa sint, quae pro loco et tempore, nunc intermitti, nunc exerceri volunt. Saepe tamen etiam illa quae in publico necessaria sunt, prius in secreto exercitationis usum exposcunt, quia, si prorsus ea in occulto negligimus, uti postmodum eis, dum opus est, in publico non valemus ; et tunc aut prorsus a disciplina deficientes, intuentibus scandalum facimus, aut inepte id quod in nobis non est, simulare conantes, irrisionem excitamus ".