CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(k) Prima ratio est ibi : Contra istam positionem, etc. Et ratio breviter stat in hoc : Omne agens propter finem aliquem, si agit per cognitionem, de necessitate cognoscit finem propter quem agit; sed homo, pro statu isto, non potest ex puris naturalibus distincte cognoscere ultimum finem propter quem agit ; ergo est ei necessaria aliqua cognitio supernaturalis, qua cognoscat distincte ultimum finem propter quem agit. Major syllogismi patet in littera Doctoris, et probatio stat in hoc, quia agens propter finem agit ex appetitu finis; modo nihil potest appeti nisi praecognoscatur, vel ab ipso appetente si est cognoscens, vel ab alio dirigente ipsum ad talem finem, ut patebit infra dist. 2. quaest. 1. In proposito, homo est agens per cognitionem et per se agens, ut patet 2. Physicor. text. comm. 50. hoc est per formam propriam; si ergo agit propter finem ultimum, agit ex appetitu talis finis, et debet intelligi de appetitu rationali, qui sequitur cognitionem, ut patet ex Doctore in pluribus locis. Minor patet in littera Doctoris, quae satis clara est, et stat in hoc: aut enim Philosophus sequens viam naturalem, posuit ultimum finem hominis, consistere in sola speculatione substantiarum separatarum, et tunc erravit, quia (ut dixi) finis ultimus hominis, est in visione clara Dei et fruitione ejusdem. Vel posuit ultimum finem hominis, ut Christiani ponunt, et hoc non apparet ex dictis ejus, nec aliqua naturali ratione hoc probavit. Aut fuit dubius de ultimo fine hominis, ut patet per illud 1. Ethic. cap. 13. ubi dubitando ait : Si quidem igitur, etc. Ista auctoritas sic exponitur a Commentatore. Ibi enim Philosophus dubitando quaerit: An felicitas sit res disci.
bilis ac acquisibilis per assuetudinem, aut alio modo adipiscendi, ut per providentiam divinam circa hominem, aut per fortunam et casum. Sed manifestum est, quoniam si fuerint hic res aliquae, quas largitur Deus hominibus, dignius est ut sit felicitas ab eo donata ipsis, maxime cum sit praestantior rerum, quae pertinent hominibus. Haec ille. Sequitur ergo quod tunc Philosophus non cognovit distincte ultimum finem hominis, quia si distincte cognovisset, nullo modo dubitaret. Si ergo Aristoteles princeps omnium Philosophorum, non cognovit distincte ultimum finem hominis propter quem homo agit, stat ratio Doctoris quod sit ei necessaria aliqua cognitio distincta de fine ultimo , quae via naturali haberi non possit.
(1) Secundo probatur eadem minor per rationem. Hic Doctor probat eamdem minorem per rationem sumptam a posteriori, et minor est ista : Sed homo pro statu isto non potest cognoscere distincte ultimum finem propter quem agit. Probatio est satis clara in littera, praesupponendo unum, scilicet quod aptitudo alicujus naturae ordinatae vel aptae ad aliquem finem, potest dupliciter cognosci in esse tali naturae, scilicet, vel per cognitionem perfectam et distinctam talis naturae, per quam arguimus talem aptitudinem inesse, sicut per cognitionem distinctam hominis, concludimus aptitudinem ad ridendum de ipso homine ; vel per operationem talis naturae, sicut per actum ridendi hominis, concludimus ipsam proprietatem inesse homini.
Ad propositum, Doctor praesupponit quod pro statu isto non possumus via naturali cognoscere distincte et sub ratione propria, aliquam substantiam, ut probat infra, dist. 3. quaest. 3. Ideo omittit istum modum cognoscendi aptitudinem ad finem proprium inesse tali substantiae, et accipit secundum modum cognoscendi, scilicet a posteriori et per operationem. Cognoscimus enim talem herbam esse ordinatam ad talem finem, puta ad talem sanitatem inducendam propter operationem ipsius, et sic clara est ratio Doctoris, quia nullam operationem experimur in nobis, propter quam possimus concludere, hominem ordinari ad claram visionem Dei et fruitionem ejusdem, ut patet. Et posito quod hoc concludi possit, tamen loquendo de fine ultimo et perfectissimo hominis et completivo, qui, ultra visionem et fruitionem Dei, includit perpetuitatem ipsius visionis, ut clare patebit in 4. dist. 49. ad concludendam via naturali talem finem posse inesse homini, oportet concludere via naturali animam esse immortalem, quod tamen sola fide tenemus, ut probat Doctor in 4. dist. 43.
Dubitatur de ista propositione : Omni agenti per cognitionem necessaria est cognitio distincta sui finis. Primo, quia fidelis agit propter ultimum finem, et tamen non est ei necessaria cognitio distincta ultimi finis, quia talis de communi lege non habetur, ut patet ex Doctore praesenti quaest.
Dico, quod propositio Doctoris debet sic intelligi: Est necesse ut cognoscat distincte, an A sit finis vel ne, et non est necesse, ut cognoscat distincte A in se. Vult ergo dicere, quod agentis efficaciter propter finem ultimum , puta propter fruitionem Dei, est necesse scire distincte, an fruitio Dei sit ultimus finis vel ne, quod tamen non potest scire ex puris naturalibus, sed tantum per revelationem. Posito modo quod per revelationem sciat fruitionem esse finem ultimum, non est postea necesse ut cognoscat distincte illam in se, nec objectum illius, ad hoc ut possit efficaciter agere propter illam.
e
Si enim esset neuter, puta nesciret determinate an fruitio sit ultimus finis vel ne, non posset agere propter ipsam, oportet enim, ut distincte et determinate sciat ipsam esse ultimum finem, si efficaciter agit ad illam, licet illam non cognoscat in se distincte. Et sic intelligitur propositio et ratio Doctoris.
Secundo dubitatur de illa propositione: Philosophus soli rationi naturali innitendo, vel errabit circa ultimum finem hominis, vel dubius remanebit. Quia Philosophus secundum rationem naturalem habuit ponere finem ultimum perfecte quietare potentiam beatificabilem , quia beatitudo est bonum perfectum, habuit etiam illain ponere in ente perfectissimo, ut patet 10. Ethic. com. 10. Via etiam naturali potuit scire quod cognitio distincta primi objecti in se sit perfectior omni alia, et magis objectum esse per se quietativum, ut perfecte cognitum et perfecte amatum ; ergo ponendo felicitatem in tali objecto sic cognito non errasset, quia nec nos erramus secundum fidem, nec dubius fuisset. Nec valet dicere quod via naturali non potuit cognoscere primum distincte, quia nec nos possumus cognoscere de lege communi.
Dico, quod si Philosophus cognovisset esse possibile homini sic posse cognoscere et amare primum, non errasset, nec dubius fuisset, sed non potuit via naturali cognoscere, hoc esse possibile homini.
Tertio dubitatur de illa propositione : Ultimus finis non potest cognosci ex actibus quos experimur, esse conveniens nobis. Primo, quia Doctor in princip. dist. 1. quaest. 2. dicit quod ultimus finis est objectum beatificum sub ratione perfectissima. Hoc idem in 4. dist. 49.et in 1. d. 2, quaest. 1. in 4. ratione de infinitate primi, quod Voluntas nostra actu elicito non potest ultimate quietari, nisi in ente
infinito; et hoc cognoscit homo per actus suos, quia dicit Doctor, praesenti quaest. quod pro statu isto, tantum per actus quos experimur, cognoscimus potentiam ordinari ad tale objectum; si ergo voluntas, per quemcumque actum elicitum circa ens finitum, experitur se non quietari, et hoc erit notum intellectui; ergo intellectus naturaliter poterit scire voluntatem ordinari ad ens infinitum, et sic potest cognoscere naturaliter.
Secundo, sic supponendo quod dicit Doctor in quaest. 1. Prologi, quod intellectus habet naturalem inclinationem ad omne ens , et naturaliter cognoscit hoc per actus suos , quia data cognitione cujuscumque entis finiti, adhuc appetit cognoscere ens perfectius, sicut dictum est de voluntate, supra; ergo naturaliter scit se appetere perfectissimum ens. Patet per Philosophum in prooemio Metaphysicae, qui facit hanc consequentiam : Omnes homines naturaliter scire desiderant; ergo maximam scientiam maxime desiderabunt: maxima scientia est circa maxime scibilia, cujusmodi sunt substantiae separatae ; ergo homo per actus suos scit se non posse quietari, nisi in ente perfectissimo, perfectissime cognito ; ergo naturaliter scit finem suum sibi naturaliter convenire ex actibus suis, licet illum finem in se non cognoscat distincte, quem nec nos, etiam illuminati, distincte cognoscimus.
Tertio, appetitus noster naturalis appetit summam beatitudinem summe, et in particulari, ut patet ex Doctore in 4. dist. 49. ergo intellectus noster potest scire per actus suos se naturaliter appetere illam, quia posito quocumque actu circa alia a summa beatitudine non quiescit.
Respondeo ad primum , concedendo propositiones Doctoris, et dico quod ratio concluderet, si intellectus via naturali posset scire objectum infinitum ut clare visum, esse possibile homini, quamvis sciat quod major perfectio est in objecto ut clare viso, nescit tamen an talis visio possit convenire homini.
Cum dicitur : Voluntas vult illud ; ergo, etc. dico, quod ex hoc solo quod vult, non concluditur illud esse possibile illi, quia etiam voluntas est impossibilium, ut probat Doctor dist. q. 26. quaest. 1.
Cum dicitur: Appetitus naturalis appetit illud ut sic, et appetitus naturalis non est ad impossibile, ut Doctor concedit in 4. d. 43. quaest. 2. Dico, ut dicit ibi Doctor, quod oporteret prius probare illud esse possibile, quod non probatur via naturali.
Ad secundum, concedo propositionem Doctoris, scilicet quod intellectus nalura- Uter potest scire se habere appetitum, etiam respectu entis perfectissimi: sed naturaliter non potest scire se habere appetitum naturalem circa illud perfectum qualitercumque cognitum, quia oporteret probare quod appetitus naturalis, esset ad cognitionem perfectissimam, cujusmodi est clara visio. Et posito etiam quod inesset ei talis appetitus naturalis, adhuc non sequitur quod intellectus cognoscat illum sub illa ratione qua appetit illum finem sub ratione perfectissima, quia oporteret cognoscere relationem illius appetitus, quae terminatur ad illum finem, quae cognosci non potest, non praecognito termino. Prima tamen responsio videtur melior.
Et cum dicit, quod intellectus habet naturalem inclinationem ad omne ens, concedo; sed oportet probare, quod habeat naturalem inclinationem, ut intuitive cognoscibile a tali potentia. Sicut etiam non sequitur, intellectus habet naturalem inclinationem ad cognoscendum ens infinitum, et illud est cognoscibile, cognitione formaliter infinita; ergo naturaliter appetit sic cognoscere, non sequitur, quia hoc est simpliciter impossibile.
Ad tertium dico, quod non intelligit de beatitudine in particulari, de qua Sancti loquuntur, sed loquitur de beatitudine in esse vere reali, quia non appetit illam sic in communi, quia non esset actu existens, sed appetit aliquod bonum summum ultimate quietativum ; et posito quod appetat id in particulari, non tamen sequitur quod appetat illud naturaliter, ut clare visum. Dico etiam quod tantum appetit illud, ut bonum commodi ; objectum autem non beatificat, nisi ut clare visum, et amore amicitiae principaliter amatum. Et posito etiam, quod sic appetat, adhuc non sequitur quod intellectus cognoscat illum appetitum sub illa ratione, qua sic appetit, et sic patet.
Dubitatur de illo, quod dicit, scilicet: Ad efficaciter inquirendum finem ultimum, est necesse scire quod perpetuo possit convenire homini in anima et corpore. Contra, quia ultimus finis sub sua ratione formali, est simpliciter appetibilis: ergo sufficit ad efficaciter operandum, cognitio illius finis ; ergo non est necesse scire sub ratione perpetuitatis. Secundo, quia conditio per se objecti primi est perfectior quam conditio ejus per accidens. Patet, quia si finis ultimus est beatitudo nostra, erit magis beatitudo sub ratione formali quam accidentali.
Respondeo, quod aliud est loqui de fine ultimo in se clare viso, et aliud. ut obscure cognito. Primo modo homo efficacissime moveretur ad illum, etiam si sciret ipsum durare tantum per instans. Secundo modo non ita, quia communiter quis non movetur efficaciter, puta ad sanitatem, si sciat parum duraturam, sic de fine ultimo etiam nobis revelato, nisi sciret ipsum perpetuo habere, non moveretur, saltem ita efficaciter ad illum acquirendum. Dico secundo, quod Doctor non dicit expresse, quod quis non moveretur efficaciter ad finem ultimum, nisi sciret illum dari perpetuo in anima et in corpore, sed quod non ita efficaciter, quia illae conditiones reddunt illum finem appetibiliorem.
(m) Secunda ratio principalis, quae est ibi, Secundo sic : Omni cognoscenti agenti, etc. Hic Doctor intendit probare quod homini volenti efficaciter ultimum finem, sit necessaria cognitio mediorum ad finem, quia nunquam aliquis agit efficaciter propter aliquem finem acquirendum, nisi cognoscat media necessaria ad illum finem. Sed homo via naturali non potest media hujusmodi cognoscere, quia meritum ordinatum ad talem finem, consistit in sola acceptatione divinae voluntatis, ut diffusius probabit infra dist. 17. Posito ergo quod homo via naturali cognosceret ultimum finem distincte, (cujus tamen oppositum probatum est in prima ratione) adhuc est ei necessaria cognitio qualiter talis finis possit acquiri. Non enim posset ex puris naturalibus cognoscere, quod talis finis est sic vel sic acquisibilis, puta per talem vel talem operationem hominis, quia collatio talis praemii est ex sola determinatione voluntatis divinae. Et posito quod etiam hoc Cognosceret, adhuc ignoraret quae et quot opera requiruntur, et an illa sufficiant, cum haec omnia consistant in sola acceptatione voluntatis divinae, mere, libere et contingenter, sic vel sic ? ptantis, et sic patet ratio Doctoris.
Sed hic occurrit dubium. Quia ex quo voluntas divina declaravit vitam aeternam posse acquiri per observantiam praeceptorum Dei, et homo ex puris naturalibus potest scire, si observat praecepta Dei vel ne, ut patet ; et sic sequitur, quod possit certitudinaliter scire via naturali se esse dignam vita aeterna, cujus oppositum Sancti tenent.
Respondeo, quod ad hoc, ut quis sciat se esse dignum vita aeterna per observantiam praeceptorum, oportet scire se observasse in charitate et ex instinctu charitatis. Omnis enim actus meritorius elicitur libere a voluntate, charitate ad hujusmodi actum inclinante voluntatem, vel partialiter concurrente cum voluntate, ut alia causa partiali, ut patet ex Doctore infra dist. 17. et patet communiter per Doctores, sed hoc scire non potest.