REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ad quaestionem, quamlibet personam divinam posse terminare dependentiam naturae creatae, quia non est major ratio de una quam de alia, et terminum naturae assumptae ,esse relationem constitutivam personae assumentis.
Per hoc ad quaestionem, et sic declaratur tertius articulus, quod possibile est naturam humanam sustentari in una persona, licet non in alia. Dicitur tamen quod relatio differt ab essentia ratione tantum, vel dicitur quod inquantum relatio non terminat, quia inquantum relativum non terminat respectum ; similiter in divinis est unum esse, igitur una unio. Duplex tamen ponitur via : Una, quod essentia est terminus formalis et relatio sine quo non ; alia via ponit quod essentia alio modo habetur in una persona quam in alia ; Filius agit non a se, Pater agit a se.
Contra primam viam, cui competit formalis ratio agendi, antequam sit actio elicita, illud potest per se agere ; igitur cui competit formalis ratio terminandi antequam sit terminus, illud potest per se terminare ; igitur cum quaelibet persona sit prius duratione natura humana assumpta, cum assumptio sit ex tempore, sequitur quod non potest poni essentia realis terminus, et relatio sine quo non, in una persona potius quam in alia.
Secunda via non valet, quia agere a se et non a se, non distinguunt personam assumentem et non assumentem, quia etsi Pater assumeret naturam, adhuc ageret a se.
Dico igitur quod cuicumque entitati competit independentia, illa entitas potest terminare illam dependentiam ; sed filiationi, ut filiatio est, competit independentia ad aliud suppositum, et illa dicitur uno modo terminus illius dependentiae, quia si aliquid terminat dependentiam naturae humanae ad personam, illa erit propria ratio illius personae ; filiatio est propria ratio Verbi, sicut dictum est prius. Si principium actionis esset paternitas (quod tamen non teneo), tunc Pater paternitate generaret formaliter, quia tunc generatio esset formalis ratio producendi Filium ; sic dico, cum filiatio sit propria ratio personae, ad quam dependet natura humana, ipsa erit formalis terminus dependentiae.
Et cum dicitur superius, quod non differunt essentia et relatio, nisi sola ratione, falsum est, ut declaratum est primo libro , quia tunc Pater daret omnem rem, quam habet, Filio, et tunc generaret Patrem, sicut generaret Deum ; igitur paternitas est alia res, et per consequens non solum ratione distinguitur ab essentia, cum totam realitatem essentiae det Pater Filio.
Et cum dicitur postea quod natura dependet ad personam inquantum relativum, concedo, quia illud est primus terminus, et aliqua relatio potest esse simpliciter inde pendens, licet non sit formaliter infinita.
Dices quod illud, quod est simpliciter independens, non est relatio. Probatio, quia illud terminat dependentiam naturae humanae ad personam per te, quod est simpliciter independens ; sed relatio terminat relationem originis in divinis ; igitur idem terminat duas relationes.
Dico, quod persona non per aliquod, quod sit ejus, ut terminus, terminat dependentiam naturae humanae ad ipsam, sed tantum relatione ad intra, ita quod filiatio, quae est aeterna, et Filius includens relationem est terminus relationis ad intra. et terminat dependentiam naturae humanae ad ipsum, non sub aliqua correlatione, sed sub ratione absoIuta, et sic potest eadem relatio esse alterius relationis terminus sub ratione correlativi, et alterius sub ratione absoluti.
Ad aliud, quod solet objici, quod natura humana habet esse, unde communicatur sibi tale esse, verum est, non sicut albedo parieti, sed sicut hypostasis substantiae, ideo Verbum, ut fundamentum proximae rationis terminandi dependentiam, est terminus relationis ad intra, et hoc non concludit ipsum esse proximum fundamentum dependentiae naturae humanae ad ipsam, inquantum hujusmodi.
Ad primum principale, dico quod potentia Logica non habet potentiam realem in utroque extremo, ut frequenter, sed sufficit in altero tantum, ut cum dicitur : Deus potuit creare mundum antequam fecit, non est potentia realis ibi ex parte mundi ; sic in proposito, non oportet quod potentiae Logicali correspondeat potentia realis in utroque extremo.
Ad aliud, concedo quod ex natura humana, et Verbo non est personae composito, sed unio. Et cum dicitur, infinito nihil potest addi, verum est, quod facit unum per compositionem, sed non est impossibile aliquid addi infinito secundum dependentiam, quia tota creatura non est in Deo formaliter, quia sic esset Deus formaliter, et ideo tota creatura potest addi Deo, dependendo, sed non informando.
Ad aliud, dico quod proportio non semper requirit quod unum crescendo possit adaequari alteri, vel fieri aliud, quia nunquam materia crescendo fiet forma ; ideo talis proportio non est finiti ad infinitum, tamen proportio secundum dependentiam bene potest esse finiti ad infinitum.
Ad aliud, de Augustino 2. de Trinit. cap. 8. dico quod principium agendi Incarnationis est tota Trinitas ; sed terminus est unio unius personae ad naturam humanam formaliter ; ideo nihil potest una persona agere extra, quod non agit alia ; bene tamen potest una persona terminare dependentiam formaliter, quam non terminat alia. Et sic posset quaelibet persona terminare specialem relationem, sed non est alia de facto realis specialis, nisi ista ; multae tamen sunt relationes rationis speciales, ut cum adoratur una persona specialiter, non cogitando actualiter de alia, nec tamen praescindendo alias personas.