Ambrosius. Post laetitiam plurimorum, magnitudo virtutis promittitur, cum dicitur erit enim magnus coram domino.
Non corporis, sed animae magnitudinem declaravit: est coram domino magnitudo animae, magnitudo virtutis. Theophylactus.
Multi namque magni dicuntur, sed coram hominibus, non coram deo, sicut hypocritae: ita etiam et parentes ioannis iusti coram domino dicti sunt. Ambrosius.
Deinde non fines alicuius propagavit imperii, non triumphos bellici certaminis reportavit; sed, quod est amplius, praedicans in deserto, delicias hominum corporisque lasciviam magna animi virtute depressit: unde sequitur et vinum et siceram non bibet. Beda. Sicera interpretatur ebrietas; quo vocabulo Hebraei omne quod inebriare potest populum, sive de frugibus seu de qualibet alia materia confectum, significant. Proprium vero in lege Nazaraeorum erat, vino et sicera tempore obsecrationis abstinere: unde ioannes, ceterique tales, ut semper Nazaraei, idest sancti, manere possint, semper his abstinere satagunt: non enim decet vino, in quo est luxuria, inebriari eum qui musto spiritus sancti desiderat impleri: unde recte cui vini ebrietas tollitur, spiritus gratia cumulatur.
Sequitur autem et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae.
Ambrosius. Cui spiritus sanctus infunditur, magnarum est plenitudo virtutum.
Siquidem sanctus ioannes antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus, spiritus accepti gratiam designavit, cum in utero parentis exiliens domini evangelizavit adventum. Alius est spiritus vitae huius, alius gratiae; ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum; iste non aetatibus coercetur, non obitu extinguitur, non alvo matris excluditur. Graecus.
Quod autem erit opus ioannis, quidve per spiritum sanctum peraget, ostendit subdens et multos filiorum Israel convertet ad dominum deum ipsorum. Origenes in Lucam. Ioannes quidem plurimos convertit; domini autem opus est ut omnes ad deum patrem convertat.
Beda. Cum autem ioannes, qui christo testimonium perhibens, in eius fide populos baptizabat, dicitur filios Israel ad dominum deum ipsorum convertisse, patet christum dominum deum esse Israel: unde desinant Ariani christum dominum deum esse negare: erubescant photiniani christo ex virgine principium dare: cessent Manichaei alium populi Israel, atque alium christianorum deum credere. Ambrosius. Non autem egemus testimonio, quod plurimorum sanctus ioannes corda convertit, in quo nobis propheticae Scripturae et evangelicae suffragantur: vox enim clamantis in deserto: parate viam domino: non enim de se, sed de domino praedicabat praenuntius christi; et ideo sequitur et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute eliae. Bene praecedet ante illum, qui praenuntius natus, praenuntius mortuus est. Bene etiam iungitur in spiritu et virtute eliae. Origenes in Lucam.
Non dicit in anima eliae, sed in spiritu et in virtute: spiritus enim qui fuerat in elia, venit in ioannem, et similiter virtus eius. Ambrosius. Nunquam enim sine virtute spiritus, vel sine spiritu virtus: et ideo in spiritu et virtute, quia sanctus elias et virtutem habuit magnam, et gratiam: virtutem, ut ad fidem animos populorum a perfidia retorqueret, virtutem abstinentiae atque patientiae, et spiritum prophetandi.
In deserto elias, in deserto ioannes; ille Achab regis gratiam non quaesivit, hic sprevit Herodis; ille iordanem divisit, hic ad lavacrum salutare convertit; hic prioris, ille sequentis domini praecursor adventus. Beda. Quod autem de elia per Malachiam praedictum est, hoc per Angelum de ioanne dicitur, cum subditur ut convertat corda patrum in filios; spiritualem antiquorum sanctorum scientiam populis praedicando infundens; et incredulos ad prudentiam iustorum; quae est non de legis operibus iustitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere.
Graecus. Vel aliter. Parentes ioannis et apostolorum Iudaei fuerunt; sed tamen contra evangelium ex superbia et infidelitate saeviebant. Itaque tamquam benigni filii ioannes prius et apostoli consequenter eis veritatem monstrabant, in propriam iustitiam et prudentiam eos attrahentes: sic etiam elias reliquias Hebraeorum convertet ad apostolorum veritatem. Beda.
Quia vero zachariam pro plebe supplicantem dixerat exauditum, subiungit parare domino plebem perfectam: in quo docet quo ordine plebs eadem salvari et perfici debeat, ad praedicationem scilicet ioannis poenitendo, et credendo in christum.
Theophylactus. Vel aliter. Ioannes plebem paravit, non incredulam, sed perfectam, idest praeparatam ad suscipiendum christum. Origenes. Sacramentum autem ioannis usque nunc expletur in mundo; quicumque enim crediturus est in iesum christum, antea spiritus et virtus ioannis ad animam illius venit, et praeparat domino populum perfectum.