Glossa. Secundi quaterdenarii generationis seriem evangelista decurrit, quae a regibus continetur; et ideo a David incipit qui primus in tribu Iudae regnavit, dicens David rex genuit Salomonem ex ea quae fuit uriae. Augustinus de cons. Evang..
Quia enim in generationibus matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum, ideo ipse a David per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccavit.
Lucas vero ad David per Nathan ascendit, per quem prophetam deus peccatum illius expiavit, quia in generationibus Lucae significatur abolitio peccatorum. Augustinus in libro retract.. Dicendum tamen fuit per cuius nominis prophetam, ne putaretur idem fuisse homo, cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc nomine vocaretur.
Remigius. Quaerendum est autem quare evangelista bersabee proprio nomine non nominavit sicut ceteras mulieres. Quod ideo est quia ceterae mulieres quamvis reprehensibiles fuissent, tamen laudabiles erant virtutibus. Bersabee vero non solum fuit conscia adulterii, sed etiam homicidii mariti sui, et ideo proprio nomine eam non nominavit in genealogia domini. Glossa.
Tacet etiam nomen bersabee, ut nominando uriam, reducat ad memoriam illud maximum scelus quod in eum fecit. Ambrosius super Lucam. At vero sanctus David in eo est praecellentior quod hominem se ipse cognovit, et commissum super arrepta uriae uxore peccatum poenitentiae curavit lacrymis abluendum, ostendens nobis neminem propriae virtuti debere confidere; habemus enim adversarium magnum, qui vinci a nobis sine dei adiutorio non possit.
Et plerumque in illustribus viris gravia peccata reperies, ut quasi homines tentationi potuisse succumbere cognoscas, ne virtutibus egregiis plusquam homines crederentur.
Chrysostomus super Matth..
Salomon autem interpretatur pacificus, quoniam omnibus in circuitu gentibus pacificatis et tributa reddentibus pacificum habuit regnum. Salomon autem genuit Roboam. Roboam interpretatur a multitudine populi. Multitudo enim mater est seditionis, quia quod a pluribus peccatur, plerumque manet invindicabile. Paucitas autem magistra est disciplinae.