Ad secundam quaestionem dicendum quod omnis operatio egreditur ab aliqua potentia, sed tamen aliqua potentia producit actum mediante habitu, aliqua non. Cuius ratio est quia sunt quaedam potentiae pure activae, et tales / non / producunt actum mediante habitu / immediate actum producunt / non mediante aliquo habitu, quia non oportet quod aliquid recipiant ad hoc quod agant / sicut ignis per virtutem suam sine aliquo habitu calefacit. Aliquae autem potentiae sunt passivae, et quia nihil agit nisi secundum quod perfectum est et passivum non est perfectum nisi / medi- / postquam recipit impressionem activi, ideo huiusmodi potentiae non operantur nisi mediante aliquo addito / scilicet impressione activorum in ipsas / sicut sensus mediante specie / sensitivi / sensibilis et lumine; et / lucidum / diaphanum non illuminat nisi illuminatum in actu.
Sed tamen hoc quod superadditur potentiae aliquando dicitur habitus, aliquando non. Habitus enim dicitur proprie quando ex potentia adveniente illo addito sequitur / aliquid / operatio / non necessitate sed / secundum ordinationem voluntatis. Et ideo dicit Commentator / in tertio de anima / quod habitus est quo quis agit cum voluerit. Sed potentiae quae natae sunt agere per habitum quaedam quandoque agere possunt sine habitu, scilicet potentiae illae quae habent aliquas superiores quibus moventur et diriguntur, quia illae superiores potentiae sunt eis loco habituum, sicut voluntas quae regitur ratione producit actum virtutis sine habitu propter regimen rationis et ratio considerat sine habitu scientiae propter / lumen intellectus agentis / intellectum dirigentem. Et simile est de potentiis in quibus sunt plures habitus ordinati, quia per habitum superiorem potest determinari scientia ad / habitum / actum inferioris habitus etiam illo habitu non existente, sicut per geometriam posset aliquis considerare aliquam conclusionem perspectivae etiam carens habitu perspectivae. Sed non exit perfecta operatio nisi quando forma potentiae superioris regentis quodammodo imprimitur et sigillatur in ipsa inferiori potentia ut ordo superioris potentiae efficiatur inferiori quasi forma; et tunc producit operationem perfectam sine difficultate et cum delectatione.
Et sic patent quatuor conditiones habitus: scilicet quod est perfectio potentiae, in quantum potentiae superadditur; item quod eo non semper agitur, in quantum subditur ordinationi voluntatis; item quod est difficile mobilis, in quantum est quaedam forma impressa in potentia, manens in ipsa; item quod reddit operationem delectabilem, in quantum / tollitur / operatio redditur conveniens et similis potentiae, ratione formae impressae.
Patet ergo ex dictis quod omnis potentia passiva operatur mediante habitu si eius operatio nata sit ordinari per voluntatem. Et quia unumquodque patitur et recipit secundum quod est in potentia, agit autem secundum quod est in actu, ideo omnis potentia quae / in natura sua / non potest esse in actu / omnium illorum / secundum / id / quod operatur / totam ad quod sua operatio se extendit / oportet quod sit passiva et receptiva. Et ideo sensus qui operatur circa omnia sensibilia oportet quod sit potentia passiva, quia non potest esse in actu omnium sensibilium, secundum quod huiusmodi. Sed intellectus operatur circa esse absolute, quia omne ens intelligibile est. Unde nullus intellectus potest intelligere sine receptione alicuius quod largo modo dicimus passionem, nisi ille intellectus in quo nulla cadit potentia / esse / in esse. Hoc autem est intellectus divinus tantum / qui quasi fons essendi praehabet omnia entia / quia in omni alio est potentia et actus. Et ideo omnis alius intellectus oportet quod per / habitum intelligat / aliquid additum intelligat, sive illud sit naturaliter inditum, sive superveniens aliunde.
Unde dico quod anima christi oportet quod intelligat per habitum creatum; qui quidem habitus in duobus consistit: scilicet in lumine intelligibili et in similitudinibus rerum intellectarum.