Praemisso Psalmo, in quo quasi universaliter descripsit statum et processum humani generis, in hoc procedit ad materiam propriam, scilicet tribulationes suas signantes tribulationes christi: et circa hoc tria facit. Primo implorat divinum auxilium contra tribulationes imminentes orando. Secundo gratias agit exauditus, et hoc in octavo Psalmo: domine dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra? tertio ostendit fiduciam inde conceptam, et hoc in decimo Psalmo: in domino confido: quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer. In tribulationibus autem potest homo duo petere. Primo petit ut liberetur. Secundo, ut hostes deprimantur; et hoc facit in septimo Psalmo: domine deus meus in te etc.. Circa primum duo facit. Primo implorat auxilium contra tribulantes. Secundo contra decipere molientes, et hoc in quinto Psalmo: verba mea.
Circa primum tria facit. Primo commemorat machinationes insurgentium contra ipsum. Secundo implorat auxilium contra jam insurgentes, et hoc in tertio Psalmo: domine quid multiplicati. Tertio confidens se exauditum, invitat alios ad confidendum de deo; et hoc in quarto Psalmo: cum invocarem.
Sed attendendum est, quod totus iste Psalmus nihil continet de oratione, sed de malitia insurgentium. Circa quem Psalmum in generali sciendum est, quod de eo fuit duplex opinio. Quidam enim dixerunt, quod idem est cum primo Psalmo: et haec fuit Gamalielis. Et propter hoc dicebant, quod sicut ille Psalmus: beatus vir qui etc.; ita iste quasi pars ipsius finit: beati omnes qui confidunt in eo, ut sit quasi circularis. Sed contra hoc sunt duo. Primo quia sic non essent centum quinquaginta Psalmi. Sed ad hoc respondetur, quia addunt unum qui invenitur in pluribus Psalteriis: et incipit, pusillus eram etc.. Et secundo, quia in Hebraeo Psalmi secundum ordinem literarum ordinantur, ut quotus sit Psalmus statim occurrat: nam in primo est aleph, ad designandum quod sit primus; in secundo est beth, ut designetur quod sit secundus; in tertio est gimel, et sic est in aliis. Quia ergo beth, quae littera est secunda in ordine alphabeti, ponitur in principio hujus Psalmi, patet quod est secundus Psalmus, et hoc tenet Augustinus. Dicendum est ergo, quod Psalmus iste in ordine Psalmorum est secundus, sed primus in titulo: et hic est titulus ejus. Psalmus proprie dicitur a Psalterio, quod est quoddam instrumentum decachordum, quod manu tangitur: unde dicitur a psallere, quod est manu tangere, et habet tactum a superiori: unde Psalmus proprie dicitur canticum, quod David cantabat, vel cantari faciebat ad Psalterium. Mystice autem per decachordum Psalterium signatur lex dei, quae in decem praeceptis consistit, et oportet quod tangatur manu, idest bona operatione, et a superiori, quia praecepta sunt implenda propter spem aeternorum, alias tangeretur ex inferiori. Est ergo Psalmus David, quia ab eo compositus, et de regno ejus in figura regni christi agit. Per David enim christus convenienter significatur, quia David dicitur manu fortis, et christus dei virtus, 1 Cor. 1.
Dicitur etiam David aspectu desiderabilis, et christus splendor gloriae, Heb. 1: ipse est in quem desiderant Angeli prospicere, 1 Pet. 1.
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Psalmus iste dividitur in duas partes. In prima narratur machinatio molientium contra regnum David et christi. In secunda ponitur eorum repressio, ibi, qui habitat in caelis irridebit eos.
Circa primum tria facit. Primo narrat machinantium rebellionem. Secundo contra quem machinatur.
Tertio propositum machinantium. Secundum ibi, adversus dominum. Tertium ibi, dirumpamus vincula eorum. Primo ergo historialiter sciendum, quod quando populus molitur rebellionem, primo surgit murmur in populo, post accedit auxilium magnatum ad perficiendum. Primo ergo ponit conatum populi murmurantis. Secundo auxilium magnatum, ibi, astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. In populo autem sunt quidam minus habentes de ratione, qui sunt impetuosi: quidam plus, qui cauti dicuntur. Primi non moventur sensu ad rebellandum, sed magis impetu; et ideo dicit de his, fremuerunt, quod est bestiarum: Prov. 19: sicut fremitus leonis, ita et regis ira. Secundi moventur consilio; et ideo de his dicit: meditati sunt inania. Quia vanae sunt cogitationes hominum, Psal. 93. Populus est multitudo hominum juris consensu sociata. Et ideo Judaei dicuntur populus, quia cum lege et sub lege dei sunt. Alii dicuntur gentes, quia non sunt sub lege dei. Vel ad litteram. In regno David erant gentes subjugatae, et Judaei fideles; et utrique moliebantur contra eum; ideo dicit: quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? non interrogat sed increpat, sicut ibi Sap. 5: quid nobis profuit superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? item minores nihil per se facere possent, nisi haberent auxilium majorum: unde ponit quosdam praebentes auxilium: primo per potentiam adjuvando et quantum ad hoc dicit: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus christum ejus; quasi dicat, illi fremuerunt, sed alii astiterunt, idest affuerunt huic malitiae. Item quidam praebuerunt auxilium per sapientiam consulendo; et quantum ad hoc dicit, convenerunt in unum, scilicet ad consiliandum. Littera Hieronymi habet tractabant pariter. Hier. 5: ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam domini, et judicium dei sui etc.. Deinde cum dicit, adversus dominum, et adversus christum ejus etc. Ponit patientes rebellionem. Ostendit enim contra quos fuit rebellio, quia contra dominum, et contra regem ejus: reges enim dicuntur christi, idest uncti: Psal. 104: nolite tangere christos meos.
Qui ergo rebellat regi instituto per deum, rebellat etiam deo: Rom. 13: qui potestati resistit, dei ordinationi resistit. Et ideo dicit, adversus dominum, et adversus christum ejus. Rom. 8: non te abjecerunt, sed me. Mystice haec dicta sunt sub similitudine David de christo: Act. 4: domine, tu dixisti per os patris nostri pueri tui David, quare fremuerunt gentes etc.. Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum jesum, quem unxisti etc.. Et secundum hoc intelligendum est, quod gentes, scilicet milites, convenerunt contra christum: et populi, scilicet Judaei, meditati sunt inania, credentes eum occidere totaliter, scilicet quod non resurgeret: et reges terrae, scilicet Herodes Ascalonita prior qui occidit infantes: et posterius Herodes Antipas ejusdem filius qui Pilato consensit: et principes, idest Pilatus, ut ponatur plurale pro singulari per synecdochem. Vel principes sacerdotum convenerunt in unum, idest unam pravam voluntatem, adversus dominum et adversus christum ejus.