Utrum oculus christi post mortem dicatur aequivoce oculus, vel univoce.
Ad secundum sic proceditur: videtur quod oculus christi post mortem non fuerit aequivoce oculus.
Corpus enim christi et quaelibet partium eius substantificantur per hypostasim dei verbi.
Sed hypostasis verbi dei mansit unita corpori christi et partibus eius post mortem.
Ergo fuit idem secundum substantiam corpus christi post mortem et ante, secundum totum et secundum omnes partes eius. Non ergo oculus christi fuit aequivoce oculus post mortem.
Praeterea, philosophi loqui non noverunt nisi de homine puro. Sed christus non fuit purus homo, sed homo et deus. Ergo quod philosophus dicit, oculum hominis mortui esse aequivoce oculum, non habet locum in christo.
Sed contra, christus est univoce homo cum aliis hominibus; et mors eius fuit vera, sicut et aliorum hominum mors. Cum ergo oculus cuiuslibet hominis mortui aequivoce oculus dicatur, videtur quod etiam oculus christi post mortem sit aequivoce oculus.
Respondeo. Dicendum, quod aequivocum et univocum dicitur secundum definitivam rationem eamdem, vel non eamdem. Ratio autem definitiva cuiuslibet speciei sumitur a forma specifica ipsius. Forma autem specifica hominis est anima rationalis; unde remota anima rationali, non potest remanere homo univoce, sed aequivoce tantum.
Oportet autem idem accipere in partibus quod est in toto. Nam sicut anima se habet ad totum corpus, ita pars animae se habet ad partem corporis, ut visus ad oculum, ut dicitur in II de anima; unde separata anima a corpore, sicut non dicitur homo nisi aequivoce, ita nec dicitur oculus nisi aequivoce; et hoc indifferenter, sive praesupponatur alia forma substantialis in corpore ante animam rationalem, ut quidam volunt; sive non, ut magis videtur consonum veritati. Quodcumque enim essentialium principiorum subtrahatur, iam non remanebit eadem ratio speciei, unde nec nomen univoce dicetur.
Solo autem hoc modo anima recedente remaneret corpus humanum et partes eius secundum eamdem rationem speciei, si anima non uniretur corpori ut forma; sed tunc sequeretur quod nec per unionem animae esset substantialis generatio, nec per separationem corruptio; quod quidem ponere in corpore christi est haereticum.
Dicit enim Damascenus in II Lib., quod corruptionis nomen duo significat: significat enim humanas has passiones, famem, sitim, laborem, clavorum perforationem, mortem, scilicet separationem animae a corpore, et quaecumque talia; significat etiam corruptio perfectam corporis in ea, ex quibus compositum est, elementa, destructionem et dissolutionem: cuiusmodi experimentum corpus divinum non habuit, ut ait propheta: non dabis sanctum tuum videre dyastoram, id est destructionem.
Incorruptibile autem secundum insipientem Iulianum et Galenum corpus domini dicere secundum primum corruptionis significatum ante resurrectionem, impium est. Si enim incorruptibile, non omusion, scilicet consubstantiale, nobis; et non veritate facta sunt quae facta esse evangelium ait; opinione, et non veritate salvati sumus.
Sicut ergo christus in triduo mortis propter separationem animae a corpore, quae est vera corruptio, non dicitur fuisse homo univoce, sed homo mortuus, ita nec oculus eius in triduo mortis fuit univoce oculus, sed aequivoce, sicut oculus mortuus; et eadem ratio est de aliis partibus corporis christi.
Ad primum ergo dicendum, quod substantia dicitur dupliciter.
Quandoque enim sumitur pro hypostasi; et sic verum est quod corpus christi substantificatum mansit per hypostasim dei verbi.
Non enim per mortem soluta est unio verbi neque ad animam neque ad corpus; et sic remanet simpliciter idem corpus numero secundum hypostasim sive suppositum, quod est persona verbi.
Alio modo accipitur substantia pro essentia vel natura; et sic corpus christi substantificatur per animam sicut per suam formam, non autem per verbum, quia verbum non unitur corpori ut forma: hoc enim est haereticum, secundum haeresim Arii et Apollinaris, qui posuerunt verbum esse in christo loco animae. Sequeretur etiam quod esset unio dei et hominis facta in natura, quod pertinet ad haeresim eutychetis.
Sic ergo corpus christi post mortem est simpliciter idem secundum substantiam quae est hypostasis, non autem secundum substantiam quae est essentia vel natura. Univocatio autem et aequivocatio non respicit suppositum, sed essentiam vel naturam, quam significat definitio.
Ad secundum dicendum, quod etsi christus non sit purus homo, est tamen verus homo, et mors eius fuit vera mors; unde quidquid est verum de homine in quantum est homo, et de morte hominis, totum est verum de christo et de morte eius.