Quod vero octavo ponitur, quia in hoc nomine deus, tam res quam modus significandi idem est cum persona, ideo potest hoc nomen deus supponere pro persona, non sic intelligitur, quod modus significandi sit idem cum persona, ut obiiciens intellexit: sed quod modus significandi in hoc nomine deus, est idem modo significandi personae quantum ad hoc quod utrumque significat in concreto.