SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 5

Manifestum autem et ex hiis etc..

Postquam philosophus inquisivit de veritate opinionis ponentis servitutem non esse naturalem, hic accedit ad inquirendum de alia opinione ponente, quod despotia et est eadem politicae, et quod est scientia quaedam.

Et primo excludit primum modum.

Secundo secundum, ibi, despotes quidem igitur etc..

Circa primum duo facit. Primo ostendit quod despotia, idest dominativa, non est idem quod politica. Secundo, quod oeconomica non est idem quod politica, ibi, et oeconomica quidem etc..

Dicit ergo primo, quod ex praedictis potest esse manifestum, falsam esse opinionem quorumdam qui dicebant, quod despotia, idest dominativa, et politica et quilibet principatus sunt unum ad invicem: politica enim est principatus eorum qui sunt liberi secundum naturam, despotia autem est principatus servorum. Dictum est autem supra, quod secundum diversitatem subiectorum et principantium est diversitas principativa, ita quod meliorum subiectorum est melior principatus. Non est ergo idem principatus, despotia et politica, sed politica est praeeminentior.

Deinde cum dicit et oeconomica quidem etc., ostendit differentiam politicae ad oeconomicam, sub qua despotia continetur, cum despotia sit principatus servorum, oeconomica vero omnium qui habitant in domo, quorum quidam sunt servi et quidam liberi.

Differt ergo oeconomica a politica in hoc, quod oeconomica est quaedam monarchia, idest principatus unius; omnis enim domus regitur ab uno qui est paterfamilias: sed politica est principatus liberorum et aequalium: unde commutantur personae principantes et subiectae propter aequalitatem, et constituuntur etiam plures principatus vel in uno, vel in diversis officiis. Videtur autem haec differentia non esse conveniens. Primo quidem, quia non omnis oeconomica videtur esse monarchia, sed solum cum pater domum regit; cum vero vir et uxor dominentur, est aristocratia; cum vero fratres in domo, est thimocratia vel politica, ut dicitur in octavo ethicorum.

Secundo etiam quia monarchia est una politiarum, ut in tertio dicetur.

Dicendum autem ad primum, quod philosophus loquitur hic de domus principatu secundum optimum suum statum qui perseverare potest: quod autem fratres principentur in domo, hoc non est ad semper, sed quousque haereditatem dividant, et unusquisque domum suam regat. Principatus autem uxoris in domo non est simpliciter, sed secundum quid, cum et ipsa sit subiecta viro; et si aliter accidat, est inordinatio et corruptio domus.

Ad secundum dicendum, quod hic loquitur de principatu politicae, secundum quod politicum distinguitur a regali, ut supra habitum est.

Deinde cum dicit despotes quidem igitur etc., improbat praedictam opinionem quantum ad hoc, quod ponebat despotiam esse scientiam.

Et primo ostendit, quod non est scientia.

Secundo, quod habet quamdam scientiam adiunctam, ibi, scientia autem utique erit.

Dicit ergo primo, quod despotes non dicitur secundum scientiam, quia scilicet sciat dominari, sed ex eo quod est sic dispositus secundum naturam vel legem quod dominetur; et similiter dicendum est de servo et libero. Sed despotia est qua aliquis denominatur despotes: ergo despotia non est scientia.

Deinde cum dicit scientia autem etc., ostendit quod despotia habet scientiam adiunctam. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit, dicens, quod est quaedam scientia despotica, idest dominativa, et quaedam servilis.

Secundo ibi, servilis quidem etc., manifestat de utraque. Et primo de servili.

Secundo de despotica, ibi, despotica autem etc..

Dicit ergo primo, quod servilis scientia est qualem quidam in civitate syracusanorum docuit, qui accepto pretio docuit pueros quaedam ancillaria ministeria, idest docuit eos facere quaedam ministeria, quae ancillae facere consueverunt vel alii servi. Et haec scientia ad plus se extendit, ad praeparanda pulmenta, et alia huiusmodi ministeria facienda.

Quorum tamen ministeriorum differentia attendatur secundum duo: scilicet secundum dignitatem et necessitatem: quaedam enim sunt honorabiliora, tamen minus necessaria, sicut ministerium de delicatis cibariis praeparandis: quaedam autem sunt ministeria magis necessaria, sed minus honorabilia, sicut ministerium de pane faciendo. Unde et proverbium inolevit, quod non omnes servi sunt aequales, sed servus praefertur servo, sicut dominus domino. Quia igitur talia ministeria sunt servorum, manifestum est quod omnes tales scientiae sunt serviles: unde ad harum differentiam dicuntur aliquae artes liberales, quae deputantur ad actus liberorum.

Deinde cum dicit despotica autem etc., manifestat quae sit despotica scientia. Et circa hoc tria facit. Primo manifestat propositum.

Secundo ostendit conditionem despoticae scientiae, ibi, est autem haec scientia etc.. Tertio agit de quadam scientia affini, ibi, acquisitiva autem etc..

Dicit ergo primo, quod despotica scientia dicitur per quam aliquis scit bene uti servis, non autem illa per quam aliquis acquirit servos. Et hoc probat per hoc, quod aliquis dicitur despotes, idest dominus, non in possidendo, idest in acquirendo servos, sed magis in hoc quod utitur ipsis.

Deinde cum dicit est autem haec scientia etc., ostendit conditionem huius scientiae; et dicit, quod haec scientia non est magnae aestimationis aut venerationis. Et hoc probat primo per rationem: quia scilicet dominativa scientia in hoc consistit, ut homo sciat uti servis praecipiendo eis: et hoc non est magnum: eadem enim sunt quae scire oportet servum ad faciendum, et dominum ad praecipiendum: unde patet quod non est magni momenti talis scientia.

Secundo manifestat idem per consuetudinem humanam: quia enim haec scientia non reputatur alicuius momenti, ideo quicumque possunt se expedire ut non patiantur hoc malum, idest ut non impediantur circa curam servorum, ipsi expediunt se et vacant vel vitae politicae vel vitae civili, vel vitae philosophicae; curam autem servorum committunt alicui procuratori.

Deinde cum dicit acquisitiva autem etc., quia dixerat, quod despotica scientia non consistit in acquirendo servos, subdit quod quaedam alia scientia est acquisitiva servorum, quae differt et a servili et a despotica: et haec est multiplex. Exemplificat autem de duabus: per quarum unam acquirit homo homines in servos, et haec est scientia peragendi iusta bella, in quibus qui capiuntur iure servi efficiuntur (si autem bellum esset iniustum, non esset iusta acquisitio servorum, unde non esset secundum scientiam); alia autem scientia est, per quam homo acquirit bestias in servos, et ista est scientia venandi.

Ultimo autem epilogando concludit, quod de domino et servo intantum determinatum sit.