Utrum natura intellectualis sit universalis vel particularis secundum actum : quia non est dubium, quin sit universalis secundum aptitudinem, cum sit forma.
Quaereret autem fortasse aliquis, utrum haec essentia divina quae vocatur natura intellectualis, sit universalis vel determinata et particularis seu individua? de hoc enim licet in libro de Anima determinatum sit, oportet tamen et hic interponi : quia aliter naturam intellectualium ad plenum scire non possumus. Fuerunt autem nonnulli Peripateticorum, qui hanc naturam esse universalem dixerunt et perpetuam : et potissimae rationum suarum sunt tres, quarum una est : omne quod suscipit aliquid, suscipit illud secundum suae propriae naturae potestatem : intellectus autem in se recipit universale, neque est universale secundum quod hujusmodi nisi in intellectu : oportet igitur quod natura intellectus sit universalis : quia si esset individua, individuaretur omne id quod est in ipso :
omnis enim forma individuatur per individuitatem sui subjecti in quo est. Secunda ratio est, quia natura intellectualis est separata substantia a materia : omnis autem individuitas est per materiam : et ideo intellectum dixerunt universalem. Tertia autem est, quia si esset individuus, non esset individuus nisi ad materiam propriam : et tunc sicut visus qui conjunctus est cuidam materiae propriae, non recipit nisi proportionata illi materiae et non alia, ita intellectus non reciperet nisi quaedam materiae suae proportionata et non reciperet omnia. Hoc autem falsum est. Ergo ipse intellectus non est individuus. Nec stare potest, quod dicatur duplex esse materia : una spiritualis, et altera corporalis, et quod ad materiam spiritualem individuetur intellectus : quia illa materia spiritualis non efficitur propria intellectus nisi per aliqua approprianda eam : et tunc redit idem quod prius, quod sclieet suae complexioni non proportionatum non cognoscet intellectus. Nec potest dici, quod omnia proportionata sint tali compositioni : quia nullum est proprium nisi per ea quae non conveniunt alii. Multa igitur alia erunt suae propriae compositioni non proportionata, et hoc non cognosceret intellectus. Et haec potissima rationum est, quare Abubacher et Averroes et multi alii intellectum universalem esse posuerunt, nec appropriabilem nobis nisi per imaginationem et sensum, sicut diximus in libro de Anima.
Si autem intellectus universalis dicatur esse et in omnibus animalibus essentialiter idem, sequuntur multa absurda, de quibus in libro de Anima fecimus mentionem : et ideo nobis videtur, quod intellectualis natura sit in genere suo, sicut sol in genere corporum. Scimus enim solem esse unum numero individuum, et lucem quae in eo est, dupliciter esse consideratam. Si enim consideretur prout in eo est, est forma solis una numero. Si autem accipiatur prout ab eo est emanans, sic est universaliter illumi- nativa omnium diaphanorum, tam perviorum qua3 facit esse lucida, quam non perviorum quae facit colorata, sicut in primo libro de Sensu et Sensato determinavimus : et hoc modo considerata multa agit et facit.
Cum autem dicat Philosophus intellectum esse sicut lucem, videtur intellectus prout est aliquid naturae animae esse individuus : et tamen prout emittit actiones intelligendi, esse in virtute universali : et hoc modo universalia sunt in ipso : quia sic est abstractius et denudativus formarum, sicut lux corporalis colorum, licet individuus ponatur secundum quod est forma hominis, tamen secundum suam potestatem et quantum est potentia lucis spiritualis, universalis est. Haec etiam universalia non sunt in intellectu quasi forma in materia vel accidens in subjecto : ens enim in anima potius est intentio rei quam res : et ideo sicut non individuatur color per esse quod habet in luce corporali, neque etiam specificatur, eo quod esse in luce convenit omni colori secundum quod est in actu color, ita intentio rei non specificatur neque individuatur per hoc quod est in luce incorporea intellectuali, sed manet universale : et in hoc est cognitio secundum congruentiam intellectus et facultatem, sicut visus secundum actum est secundum congruentiam lucis corporeae et facultatem. Quod autem dicat naturam intellectualem esse separatam, in libro de Anima per multa est expositum : et ideo hoc praetermittendum.
Quod vero tertio objicitur, non concludit, nisi nos poneremus quod cognitio universalis esset in intellectu secundum quod ipse est individuus. Hoc autem non est concedendum : quia sic absque dubio sequeretur quod non cognosceret nisi quae essent secundum congruentiam suae compositionis. Nos enim in dicto libro diximus, quod tripliciter homini unitur intellectus. Uno scilicet modo ut natura dans esse : et sic est individuus. Alio modo ut potentia per
quam est operatio intelligendi : et sic est virtus universalis. Tertio modo ut forma acquisita ex multis intelligibilibus, sicut planius tractatum est de intellectu agente qui non unitur contemplativis ut agens tantum, sed ut beatitudo eorum est, quando perveniunt ad hoc quod in eis est ut forma : et secundo et tertio modis secundum prudentiam et sapientiam dictus intellectus non inest aequaliter omnibus hominibus, sed aliis plus, et aliis minus, et aliis fortassis nihil inest de intellectu.