In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Cum autem Joanni haec in visione fuerint revelata, et sint tria genera visionum, sub quo genere contineatur, videndum est. Visio enim alia corporalis, quando videlicet corporalibus oculis aliquid videmus, " scilicet oculo corporali, ita quod ab alio videri non potest: sicut Baltassar
vidit manum scribentis in pariete :
Eliseus currus igneos in quibus Elias raptus est : et Moyses rubum ardentem .
" Alia spiritualis seu imaginaria, quando videlicet dormientes, vel etiam vigilantes, imagines rerum cernimus, quibus aliquid aliud significatur, " scilicet supra quod videmus, " sicut vidit Pharao spicas " id est, spicarum imagines : " et Moyses rubum ardere : ille dormiens, " scilicet Pharao, a iste vigilans, " scilicet Moyses.
Sed contra : Videtur quod haec visio fuerit corporalis : quia Augustinus in libro primo de Mirabilibus sacrae Scripturae, ait: " Ignis incorporeus in rubo declaratur : quia dum corporalibus oculis ostensus fuit, necesse fuit ut in aliqua corporea materia monstraretur : " ergo corporalibus oculis vidit: ergo fuit visio corporalis, et non spiritualis. Respondeo. Pro tanto dicitur visio spiritualis : quia videbatur imaginarie ignis qui non erat in re. Unde Augustinus : " Potius ille ignis ibi fuit, de quo dicitur, Psal. CIII 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Sed visio Petri fuit imaginaria, Act. x, 11 et 12, quando vidit quadrupedia et serpentia. "
" Alia intellectualis, quando videlicet Spiritu sancto revelante intellectui mentis, " scilicet quae est vis animae superior, " veritatem mysteriorum, " scilicet secretorum, " capimus, " id est, quando res intellectuales quae sunt sine imaginatione videmus : " quomodo, " id est, quo ultimo modo, id est, visione intellectuali, " vidit Joannes quae in hoc libro referuntur. "
Contra : Glossa in principio hujus libri dicit sic : " Joannes vero imagines vidit, et in eis veritatem intellexit: " ergo sua visio fuit imaginaria, non ergo in- tellectualis. Respondeo. Visio Joannis fuit spiritualis, sicut ipse dicit : quia fuit in Dominica die. Sed sciendum, quod duplex est visio spiritualis. Una quando solae imagines rerum corporalium spiritu cernuntur, et non intelliguntur : et sic visio Pharaonis quando vidit septem spicas, et septem vaccas, fuit spiritualis . Alia quando in spiritu non solum cernuntur imagines, sed etiam intelligitur quod per illas significatur : et sic fuit spiritualis visio Prophetarum, similiter et visio Joannis. Quod autem dicit Gilbertus, quod fuit visio intellectualis : hoc dicit ad differentiam illius visionis in qua non intelliguntur quae videntur. Vel dicendum, quod loquendo materialiter visio fuit spiritualis, quia illae imagines quas vidit in spiritu factae fuerunt: sed loquendo formaliter fuit intellectualis, quia ejus intellectus illuminatus erat ut intelligeret quae videbat, id est, quid illae imagines significabant.
Unde sequitur : " Non enim figuras tantum spiritu vidit, sed et earum significata mente intellexit. " Nota, quod aliqui Prophetarum viderunt res sine omni imagine, solo Spiritus sancti instinctu, ut David, qui tamen visa in imagines transformavit, ut patet, cum dixit, Psal. I,1 : Beatus vir, etc. Et postea subdit, v.3 : Erit tamquam lignum, etc. Aliqui viderunt imagines in quibus veritatem intellexerunt, qui primo imagines posuerunt, et postea eas exposuerunt, sicut Isaias et alii : quod patet, Jerem.I,13 et 14 : Ollam succensam ego video : et faciem ejus a facie Aquilonis. Quod exponit, dicens : Ab Aquilone pandetur malum. Joannes vero imagines vidit, et veritatem intellexit : sed referendo quod viderat imagines posuit, nec eas exposuit : et ideo major difficultas est ibi quam in aliis Prophetis.
Vidit autem Joannes, et scripsit in Patmos insula, relegatus a Domitiano in exsilium principe impiissimo. Hac eum ad scribendum compellente causa : quia dum exsul teneretur a Domitiano in Patmos insula, in Ecclesiis quibus praeerat multa pullularunt atque inoleverunt vitia atque diversae haereses.
Hic tangitur causa finalis, et haec duplex. Prima ad malum duplicis erroris removendum. Secunda, ad bonum promovendum, ibi, (. Scribit autem Joannes. "