CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De motu igitur dicendum est quid sit, et de ejus divisione. Motus sic diffinitur ab Aristotele in tertio Physicorum : Motus est endelechia existentis in potentia, secundum quod hujusmodi est, ut alterabilis in quantum alterabile alteratio. Item in eodem : Motus est actus imperfectus. Item Avicenna diffinit sic motum : Motus est exitus a potentia in actum continue et non subito. Item sic diffinitur motus : Motus est prima perfectio ejus quod est in potentia. Quae diffinitiones ut manifestae fiant, sciendum est quod rerum quaedam sunt in potentia, ut eliciatur actus subito, et talium non est motus. Quaedam vero sunt in potentia, non ut eiiciatur actus eorum subito, et talium est motus. Hoc autem quod sic est in potentia, duplicem habet potentiam. Unam respectu motus ejus a quo est : aliam respectu ejus quod acquiritur per motum. Et sic patet qualiter motus sit prima perfectio respectu sequentis. Est enim motus actus quo existente adhuc aliquid ejus remanet. Forma autem quae acquiritur per motum est perfectio qua existente nihil remanet ipsius. Et notandum quod motus non mensuratur proprie nisi tempore, tanquam ejus propria passione. Unde cum tempus sit continuum, et motus est continuus. Continuum enim est, cujus partes ad. unum terminum communem copulantur. Igitur motus partem et partem habet et medium. Et ex hoc est, quod quidquid movetur proprie, prius movebatur et movebitur : est enim par- tim termino a quo, et partim in termino ad quem, et partim in medio : talis enim motus non est nisi corporum quae partem et partem habent et medium.
Et nota di.fferent.iam inter contigua et continua et consequentia. Continua sunt illa quae copulantur ad unum communem terminum, ut partes lineae copulantur ad unum communem terminum, hoc est, ad punctum, et partes superficiei ad lineam, et partes corporis ad superficiem . Contigua sunt illa, quorum termini sunt simul et non distant, ut penna et pergamenum quando termini eorum sunt simul. Consequentia vero sunt, quae non habent inter se medium sui generis : aliud autem nihil prohibet esse medium : et sumitur genus largo, ut duo asini sunt ejusdem generis, ct duae domus, et his similia.
Notandum autem, quod ad unum motum numero, sicut dicit Aristoteles in quinto Physicorum, tria exiguntur, scilicet ut id quod movetur, sit unum numero : et forma, ad quam movetur, sit una numero : et tempus mensurans motum, sit unum numero, et continuum ita quod non intercidat quies. Unde dicit Aristoteles in eodem quinto Physicorum , quod multi et non unus motus est, quorum quies est medium : quia si motus aliquis statu occupetur, nec unus est, nec continuus : et hoc valet ad cogiio^ scendum quando fit unum peccatum, et quando plura. Dicunt tamen aliqui quod uno actu contingit committi duo peccata : ut si quis occidat virginem opprimendo eam : vel si fornicando coram aliquo praestet occasionem ruinae : sic enim fornicatur et scandalizat.
Item notandum, quod aliquid movetur per se : aliquid per accidens. Per se movetur subjectum. Per accidens movetur aliquid dupliciter. Uno modo sicut forma in subjecto, ut albedo movetur motu subjecti, secundum quod dicitur quod motis nobis, moventur ea quae in nobis sunt. Alio modo sicut pars in. toto, sicut movetur clavus motu navis.