XXXVIII. PSALTERIA WESSOFONTANA.
I. DE SANCTISSIMA TRINITATE PSALTERIUM TRIPLEX.
II. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
III. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
Parerga. Super Beati immaculati.
IV. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
V. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
XIII. Psalterium Tituli praeconiorum.
101. O salutiferum
Devotae animae
Electuarium,
Iesu piissime,
Chaos pestiferum
Peccati reprime,
Quod premit miserum
Me nunc gravissime
102. Rex admirabilis
Plebis angelicae
Canentis iubilis
Tibi hymnidice,
Nos carnis vinculis
Solutos lubricae
Caelorum incolis
Clementer adice.
103. O inflexibilis
Amor paracliti,
Nexus amabilis
Patris et filii,
Purges a maculis
Carnalis vitii
Ovantes titulis
Huius obsequii.
104. Pax tuos muniens
Serena gratia,
Ab ipsis auferens
Culpas et vitia,
Corda sis uniens
A se discordia,
Amoris conferens
Illis donaria.
105. O sapientia
Te sapientium
Atque industria
Mentis quaerentium,
Solare tristia
Corda maerentium,
Te conscientia
Pura colentium.
106. Pacis principium,
Iesu, rex gloriae,
Eius binarium
Declarans varie,
Mentes discordium
Ducas plenarie
In foedus intimum
Verae concordiae.
107. Oriens splendide
Depellens tenebras,
Amore fervidae
Menti dans gratias,
Emunda sordidae
Meae spurcitias,
Virtutis candidae
Parans delicias.
108. O summa puritas
Atque munditia,
Quam universitas
Laudat industria,
Meas praeteritas
Noxas et vitia
Absolvat pietas
Tua et gratia.
109. O splendor gloriae
Patris ingeniti,
Eius potentiae
Par et paracliti,
Mundi fallaciae
Carnique dediti
Subdimur gratiae
Tuae ut subditi.
110. O esca solida
Et venerabilis,
Quam sapientia
Dat suis famulis,
Det sua gratia,
Ut fiam habilis
In conscientia,
Iustus et humilis.
111. O sol iustitiae
Accendens animam
Per donum gratiae
Ad paenitentiam,
Nostrae malitiae
Exsicca scoriam,
Plenae munditiae
Dans conscientiam.
112. O diligibilis
Deus permaxime
Et appetibilis
Devotae animae,
Amoris vinculis
Stringe fortissime,
Qui te his titulis
Collaudant intime.
113. Vitae principium
Et exsistentiae,
Fons et initium
Omnis prudentiae,
Mihi donarium
Da sapientiae
Ac tandem bravium
Aeternae gloriae.
114. Summa divinitas
Gubernans omnia,
Quae tua bonitas
Fecit vi propria,
Absolvat pietas
Tua et gratia
Adflictas animas
Vi purgatoria.
115. Ignis illuminans
Illustrabilia,
Amore concremans
Et ignibilia,
Corda sis renovans
Defectibilia,
Quae culpa excaecans
Fecit debilia.
116. Forma pulchrifica
Formarum omnium,
In mundi fabrica
Hac existentium,
Laudes gratifica
Te venerantium
Ducens ad caelica
Nos post exsilium.
117. O lapis caelice,
Qui nectis fortiter
Muros ecclesiae
Ac mirabiliter,
Tibi nos adice
Amicabiliter
Et ex te refice
Sacramentaliter.
118. O substantifica
Tis existentium,
In aula caelica
Terraque stantium,
Mentes iustifica
Te venerantium,
Quas culpa lubrica
Foedat et vitium.
119. O pax pacificis
Colenda laudibus
Choris angelicis
Et ab hominibus,
His te hymnidicis
Dictis laudantibus,
Praesta Seraphicis
Accendi ignibus.
120. Munimen stantium
Et manuductio,
Luce carentium
Illuminatio,
Esto praesidium
Tuo auxilio
Te venerantium
Hoc famulitio.
121. O pax amantibus
Desiderabilis,
Vere credentibus
Et sanctis angelis,
Mariae precibus
Et adminiculis
Nos iunge citius
Caelorum incolis.
122. Pater califica
In te vivificans,
Fili califica
Sapientificans,
Pneuma califica
In te sanctificans,
Virtus deifica,
Sis nos laetificans.
123. Factor omnipotens
Omnis factibilis
Servans et uniens
Naturae vinculis,
Absolve miserens
Nos a piaculis,
Quos cepit persequens
Hostis reticulis.
124. O forma deica,
Forma mirabilis,
Nec vi angelica
Comprehensibilis,
Aufer phantastica
Hostis terribilis
Et nobis caelica
Da tuis famulis.
125. Virtus vivifica
Diversa colligens,
Conectens civica,
In bono uniens,
Esto maestifica
Corda reficiens,
Quae vis Satanica
Molestat saeviens.
12G. O substantifica
Rerum maneries,.
Has vi deifica
Formans in species,
Meae aedifica
Mentis parietes,
Quos diabolica
Deiecit rabies.
127. Vitis fructificans
Vina suavia,
Agmina satians
Super caelestia,
Esto laetificans
Nos tua gratia,
Quos caro petulans
Gravat per vitia.
128. Vita vivifica,
Viva vivificans,
Ab his mortifica
Cuncta exterminans,
Quaeso, laetifica
Me, qui sum clamitans
Voce maestifica:
Sis mei miserans.
129. Amoris glutinum
Indissolubile,
Patrem et filium
Nectens fortissime,
Solve per vinculum
Amoris stabile
Meorum criminum
Chaos damnabile.
130. Lumen mirabile
Te intuentibus,
Intellegibile
Supernis civibus,
Superlaudabile
Te cognoscentibus,
Te praearoabile
Desiderantibus.
131. O summe genitor,
Qui unigenitum
Gignis, profiteor
Quem nostrum pretium,
Te mihi, deprecor,
Praebe propitium,
Qui nimis deprimor
Per multum vitium.
132. O suavissimum
Unguentum animae,
Inungens animum
Delicatissime,
Turbatum servulum
Ab hoste redime,
Qui vexat plurimum
Me et nequissime.
133. O unigenite
Summi principii
Ac dator inclite
Caelestis praemii,
Fac nos sollicite
Tui obsequii
Laudes ac debitae
In cunctis prosequi,
134. Amor deifice
Inexstinguibilis,
Mentes mitifice
In te qui stabilis,
Colentes melice
Te laudum titulis
In caelis adice
Beatis angelis.
135. Lumen illuminans
Lucis capacia,
Res bene ordinans
Cum providentia,
Corda vivificans
Sis tua gratia,
Quae motus sordidans
Necat per vitia.
136. O sapientia
Paternae gloriae,
Dans beneficia
Tuis largiflue,
Post transitoria
Huius miseriae
Duc nos ad praemia
Caelestis patriae.
137. O lux deifica
Lucens in superis,
Quam plebs angelica
Laudat in caelicis,
Nos munda lubrica
Culpa et ceteris,
Ne gens daemonica
Nos mergat inferis.
138. O invisibile
Lumen clarissimum
Et ineffabile
Linguis loquentium,
Investigabile
Menti prudentium,
Sed venerabile
Cordi credentium.
139. Lux admirabilis
Patris essentiae,
Dans dona singulis
Divinae gratiae,
Nos adminiculis
Tuae clementiae
Solvas a vinculis
Hostilis furiae.
140. Ens ineffabile
Linguis loquentium,
Manifestabile
Per formas mentium,
Sit acceptabile
Nostrum obsequium
Rationabile
Per exercitium.
141. O perfectissima
Causa viventium
In caeli regia
Hicque degentium,
Virtutes dissipa
Nos odientium
Et nos a latria
Tua trahentium.
142. Divine spiritus
Superamabilis,
Noster paraclitus
Qui vere diceris,
Nos legis penitus
Coapta regulis
Mundans divinitus
A culpae maculis.
143. O patris claritas
Cuncta illuminans,
O prolis veritas
Falsa exterminans,
O summa caritas
Perversa exsecrans,
Sis me, o trinitas,
Ad bonum ordinans.
144. O virtus unica
Substantialiter,
Verum triatica
Es personaliter,
Trisubstantifica
Impartibiliter,
Tamen triplifica
Es singulariter.
145. Vita omnipotens
Vivorum omnium,
Causa efficiens
Et seminarium,
Esto abiciens
Peccatum varium
Tuum inficiens
Stipendiarium.
146. Lux praesens omnibus
Tibi fideliter
Corde credentibus
Et integraliter,
Assis precantibus
Fiducialiter
Teque laudantibus
Hymnis hilariter.
147. Pax perfectissima
Et insolubilis,
Concordans infima
Cum caeli incolis,
Te precor intima
Mea scintillulis
Amoris concrema
Solvens a vinculis.
148. Pulchrum principium
Et pulchritudinis
Caelorum civium
Et mentis hominis,
Canenti canticum
Istius carminis
Largire gaudium
Beatitudinis.
149. Lumen de lumine,
Verbum et radius,
Iustos a crimine
Servans clementius,
Tuo micamine
Mundes interius
Hoc te in carmine
Laudantem crebrius.
150. Summa paternitas
Emundans omnia,
Filii veritas
Pandens mysteria,
Pneumatis caritas
Nos replens gratia,
O sancta trinitas,
Da caeli gaudia.