DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

QUAESTIO V.

Utrum cognitio intuitiva et abstractiva jiossibilis haberi de Deo sint ejusdem speciei.

Almain. in 3. dist. 14. q . 1. art. 2. Durau. a. 3 Doctor in Oxon . 2. dist. 3. q. 9. n. 11. et 4. dist. 49. q . 12. n. 6. etquodl. 13. art. 3. g. circa secundum, et lib . 2. Metaph. q. 3. etlib. 7. q . 5. Cavell. in supplem . librorum de Anima, disp. 3. sect. 11. Goriimbricen. 3. de Anima, cap. 5. quaest. 5.

Arguitur quod sic, quia magis clarum et minus clarum non diversificant speciem: cum ergo cognitio intuitiva et abstractiva non differant nisi sicut magis clara, et minus clara cognitio; ergo, etc.

Item, quae dividuntur in inferioribus, uniuntur in superioribus : sed cognitio intuitiva et abstractiva dividuntur in potentiis sensitivis, patet de visiva et imaginativa ; igitur, etc.

Contra, quod ordinatur ad aliquid sicut ad finem, differt ab eo specie, quia inter finem et id quod est ad finem, est ordo essentialis : ordo autem essentialis non est nisi inter differentia specie, patet 3. Metaph. cap. 2. text. 11. in individuis ejusdem speciei non est principium perfectius, sed abstractiva ordinatur ad intuitivam, ut ad finem ; igitur, etc.

De ista quaestione primum quod facit difficultatem est, quia ab eadem potentia respectu ejusdem objecti, et sub eadem ratione non potest dici nisi unicus actus, quia idem secundum idem non est natum facere nisi idem : sed abstractiva et intuitiva sunt ejusdem potentiae et respectu ejusdem objecti, etsuq eadem ratione; ergo videntur esse unicus actus. Quod sint sub eadem ratione patet, quia sub omni ratione, sub qua potest cognitio intuitiva esse objecti, potest et abstractiva. Confirmatur ratio, quia 2. de Anima, text. 33. potentiae distinguuntur per actus, et actus per objecta: igitur ubi est idem objectum, et sub eadem ratione, ibi uniuntur actus. Confirmatur etiam quia 3. de Anima, text. com. 38. secantur scientiae, quemadmodum et res de quibus : sed hic est res eadem et sub eadem ratione; ergo et scientia.

Secundum quod facit difficultatem est, quia illud quod non variat rationem objecti, non variat rationem actus : sed absens et praesens non variant rationem objecti: ergo nec rationem actus : sed intuitiva est semper respectu prae sentis, abstractiva respectu absentis et praesentis, et per aliud non videntur differre nisi per absens et praesens: igitur, etc,

Tertium quod facit difficultatem est, quod inter quaecumque duo extrema natum est cadere medium differens specie ab extremis, non est natum unum extremum immediate succedere alteri : sed secundum Augustinum 20. Civit. cap. 20. cognitionem fidei sequitur visio; igitur non est illa aliquid tertium differens specie ab utroque: sed cognitio ista abstractiva differt specie a cognitione fidei, quia illa, scilicet abstractiva, potest esse scientifica, et illa quae est fidei, non; ergo cognitio abstractiva et intuitiva non differt specie a visione.