CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Impugnat multipliciter in favorem Philosophorum, duo argumenta contra eos allata, et solvit impugnationes per optimam et subtilem doctrinam, multis applicabilem.
Contra (n) istas duas rationes instatur, et primo contra primam sic : Omnis natura creata essentialiter dependet a qualibet per se causa, et propter talem dependentiam ex causato cognito, potest demonstratione quia quaelibet ejus per se causa cognosci; ergo cum natura hominis sit homini naturaliter cognoscibilis, quia non est potentiae cognitivae improportionalis, sequitur quod ex ista natura cognita, possit naturaliter cognosci finis illius naturae. Confirmatur (o) ratio, quia si ex natura inferiori cognita cognoscitur ejus finis, non minus hoc est possibile in proposito, quia nec minor dependentia est finiti in proposito ad suum finem quam in aliis. Ex hac (p) etiam ratione videtur, quod falsa sit ista propositio: finis substantiae non cognoscitur nisi ex actibus ejus, quae assumebatur in probatione minoris, quia ex cognitione naturae in se, potest finis ejus cognosci demonstratione quia.
Si autem (q) dicatur quod ratio concludit hominem naturaliter posse cognoscere suum finem naturalem, non autem supernaturalem, contra (r), Augustinus primode Praedestinatione Sanctorum cap. 4. Proinde, inquit, posse habere fidem, sicut posse habere charitatem naturae est hominum, habere autem fidem, quemadmodum habere charitatem, gratiae est fidelium. Si igitur natura hominis est naturaliter cognoscibilis homini, naturaliter etiam erit cognoscibilis ista potentia, ut est talis naturae, et per consequens ordinabilitas talis naturae ad finem, ad quem fides et charitas disponit.
Item (s), homo naturaliter appetit finem istum, quem dicit supernaturalem ; igitur ad istum naturaliter ordinatur ; ergo ex tali ordine potest concludi iste finis ex cognitione naturae ordinatae ad ipsum. Item, naturaliter (t) cognoscibile est, primum objectum intellectus esse ens secundum Avicennam, et naturaliter est cognoscibile in Deo perfectissime salvari rationem entis ; finis autem cujuscumque potentiae est optimum eorum quae continentur sub ejus objecto primo, quia in illo solo est perfecta quietatio et delectatio, ex 10. Ethic. igitur naturaliter cognoscibile est hominem ordinari secundum intellectum ad Deum tanquam ad finem.
Confirmatur ratio, quia, cui naturaliter est cognoscibilis potentia aliqua, sibi naturaliter est cognoscibile quid sit ejus objectum primum. Et ulterius potest cognoscere, in quo salvatur ratio illius primi objecti, et in quo perfectissime, tale autem est finis potentiae; mens autem nota est sibi, secundum Augustinum 14. de Trin. cap. 4. igitur notum est sibi quid sit ejus primum objectum, et novit Deum non excedere rationem illius primi objecti, quia tunc nullo modo esset ab ipsa mente intelligibilis: ergo novit Deum esse optimum, in quo salvatur ratio sui primi objecti, et ita novit ipsum esse finem potentiae.
Contra (u) secundam rationem arguitur sic : Si per unum extremum cognoscitur aliud extremum, ergo et medium. Sed necessaria ad consequendum finem, sunt media inter naturam et finem suum consequendum: igitur cum ex cognitione naturae possit cognosci finis naturae secundum prius probata, videtur quod similiter possint cognosci media necessaria ad finem. Confirmatur ratio, ita enim in proposito entium ad finem videtur esse necessaria connexio ad ipsum finem sicut in aliis, sed propter talem connexionem in aliis, ex fine cognoscuntur illa quae sunt ad finem necessaria, sicut per rationem sanitatis concluditur talia et talia requiri ad sanitatem ; ergo, etc.
Ad primum, (x) licet procedat de fine, qui est causa finalis, non de fine attingendo per operationem, quorum finium distinctio dicetur infra. Potest tamen ad istud et ad sequens de Augustino, et ad tertium de potentia et primo objecto, dici unica responsione, quod omnia accipiunt nostram naturam vel potentiam intellectivam esse a nobis cognoscibilem naturaliter, quod falsum est sub illa ratione propria et speciali, sub qua ad talem finem ordinatur, et sub qua capax est gratiae consummatae, et sub qua habet Deum pro perfectissimo objecto. Non enim cognoscitur anima a nobis, nec natura nostra pro statu isto, nisi sub ratione aliqua generali abstrahibili a sensibilibus, sicut patebit infra dist. 3. quaest. 3. Et secundum talem rationem generalem, non convenit sibi ordinari ad talem finem, nec posse capere gratiam, nec habere sic Deum pro objecto perfectissimo.
Tunc ad formam argumenti, cum dicitur : quod ex ente ad finem potest cognosci finis demonstratione quia, dicendum quod non est verum, nisi cognito illo ente ad finem sub illa propria ratione, sub qua habet finem istum, et tunc minor est falsa. Et cum probatur per proportionalitatem, dico quod licet mens sit eadem sibi, non tamen pro statu isto est proportionalis sibi tanquam objectum, nisi secundum rationes generales quae possunt abstrahi ab imaginabilibus.
Ad confirmationem (y) dico, quod nec aliarum substantiarum fines proprii cognoscuntur, qui scilicet sunt earum secundum rationes proprias, nisi aliqui sint actus manifesti, ex quibus concludatur ordo earum ad talem finem. Et ex hoc patet ad illud, quod adducitur contra probationem minoris, quod ista propositio non est falsa : Non cognoscitur a nobis finis proprius substantiae, nisi per actus ejus nobis manifestos ; non enim accipitur propositio illa, quod non possit aliter cognosci finis. Bene enim est verum, quod si substantia sub propria ratione cognosceretur ex natura sic cognita, posset ejus causa per se cognosci demonstratione quia; sed non sic cognoscitur a nobis aliqua substantia nunc, ideo nullum finem possumus nunc concludere proprium substantiae, nisi per actum evidentem de illa substantia, ut nota in universali et confuse.
In proposito (z) autem deficit utraque via. Sed probatio minoris tetigit unam viam de ignorantia actus, supponendo aliam de ignorantia naturae in se.
Ad secundum (a) de Augustino, dico quod illa potentia habendi charitatem, ut ipsa est dispositio respectu Dei in se sub propria ratione amandi, convenit naturae hominis secundum rationem specialem, non communem sibi et sensibilibus, et ideo non est illa potentialitas naturaliter cognoscibilis de homine, sicut nec homo cognoscitur sub illa ratione, sub qua est ejus haec potentia. Et ita (b) respondeo ad illud, inquantum potest adduci contra conclusionem principalem, scilicet oppositam minori primae rationis. Sed inquantum adducitur contra illam responsionem de fine naturali et supernaturali, concedo Deum esse finem naturalem hominis, licet non naturaliter adipiscendum, sed supernaturaliter, et hoc (c) probat ratio sequens de desiderio naturali, quam concedo.
Ad aliud (d) negandum est illud quod assumitur, scilicet quod naturaliter cognoscimus ens esse primum objectum intellectus nostri, et hoc secundum totam indifferentiam entis ad sensibilia et insensibilia. Et sic quod dicit Avicenna, non concludit quod sit naturaliter notum. Miscuit enim sectam suam, quae fuit secta Mahometi, Philosophicis: et quaedam dixit, ut Philosophica et ratione probata: alia ut consona suae sectae. Unde ipse expresse ponit 9. Metaph. suae, animam separatam cognoscere substantiam immaterialem in se, et ideo sub objecto primo intellectus habet ponere substantiam immaterialem contineri.Non sic Aritoteles, sed secundum ipsum videtur esse primum objectum intellectus nostri, quidditas rei sensibilis ; et hoc vel in se sensibilis, vel in suo inferiora hoc est quidditas abstrahibilis a sensibilibus.
Arguitur contra hoc sic : quia si quiddilas rei materialis sit objectum adaequatum intellectus, tunc intellectus non poterit intelligere aliquid de substantiis separatis, quia objectum adaequatum, vel formaliter, vel virtualiter continet omne illud in quod potentia potest ferri ; sed quidditas materialis, nec formaliter, nec virtualiter continet substantias separatas ; ergo, etc. Respondeo, assumptum non esse verum, quia quinque communia sensibilia, scilicet Numerus, Figura, Motus, Magnitudo et Quies, sentiuntur a visu per se, et tamen neutro modo continentur sub luce vel colore ;sufficit enim aliqua convenientia vel concomitantia unius ad alterum.
Quod (e) autem additur de Augustino in confirmationem illius rationis, respondeo et dico quod dictum Augustini debet intelligi de actu primo sufficiente ex se ad actum suum secundum, sed tamen nunc impeditur, propter quod impedimentum actus secundus non elicitur a primo. De hoc autem amplius dicetur infra.
Si vero objiciatur(f) contra ista : Homo in statu naturae institutae potuit cognoscere naturam suam: igitur finem naturae, ex deductione primae rationis: igitur ista cognitio non est supernaturalis.
Item contra (g) responsionem ad ultimam rationem, si ideo non cognoscitur quid sit objectum primum intellectus, quia non cognoscitur intellectus sub ratione propria sub qua respicit tale objectum ; ergo non potest cognosci de quocumque, quod ipsum sit intelligibile, quia non cognoscitur potentia sub illa ratione sub qua respicit quodcumque, ut objectum intelligibile.
Respondeo ad primum, requireretur dici, qualis fuerit cognitio hominis instituti, ( quod usque alias differatur) saltem respectu viatoris pro statu isto, est dicta cognitio supernaturalis, quia facultatem ejus naturalem excedens, naturalem dico secundum statum naturae lapsae.
Ad secundum, concedo quod non habetur modo cognitio de anima vel de aliqua ejus potentia, ita distincta quod ex ipsa possit cognosci, quod aliquod objectum tale sibi correspondeat: sed ex ipso actu quem experimur, concludimus potentiam et naturam, cujus iste actus est illud respicere pro objecto, quod percipimus attingi per actum, ita quod objectum potentiae non concluditur ex cognitione potentiae, sed ex cognitione actus quem experimur: sed de objecto supernaturali, neutram cognitionem possumus habere, ideo ibi deficit utraque via cognoscendi finem proprium illius naturae.
Ad argumentum (h)contra secundam rationem, patet, quia supponit quoddam jam negatum. Ad confirmationem illius rationis,dico quod quando finis sequitur naturaliter ea quae sunt ad finem, et naturaliter praeexigit illa, tunc ex fine possunt concludi ea quae sunt ad finem; hic autem non est consecutio naturalis, sed tantum acceptatio divinae voluntatis, compensantis ista merita tanquam digna tali fine.