IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hanc rationem impugnat g Sed istae rationes etc. quoad primam partem, consistit in duabus propositionibus, quarum prima est : esse simpliciter est proprius effectus Dei. Secunda : esse simpliciter est proprius terminus creationis. Primam esse falsam probat Doctor, quia esse simpliciter est existentia rei, et opponitur esse secundum quid, hoc esse non est a solo Deo, quia causae creatae agunt ad existentiam rei, quia generatio est ad esse, 5. Physicorum 1. de Generat. et 2. Metaphys. Aliquod autem compositum generatur a causa creata, quia producit formam in materia, etc. consule textum.
Varie respondent Thomistae ad hanc objectionem, asserentes Doctorem non percipere mentem D. Thomae, quasi vellet ipsi attribuere quod asseruerit causam secundam non producere esse compositi ; quod non est ex mente D. Thomae, qui voluit tantum esse effectus secundum rationem communem tribui Deo, et non causae secundae, et secundum rationem particularem produci a causa secunda. Explicant ergo illam propositionem, in eo quod esse secundum totam latitudinem sit primo, et per se objectum omnipotentiae Dei, non sic causae creatae, aut potentiae ejus sit objectum, sed tantum esse particulare et determinatum. Et quia Deus solus non solum ipsum esse per se primo producit, sed omnia pertinentia ad esse, ut materiam etc. quam supponit agens creatum, et ex materia producit: creare ergo non est producere ens materialiter, id est, in quantum est idem cum hoc ente; sed primo et per se formaliter, inquantum est ens, hoc modo non producit ens causa secunda, sed tantum materialiter, (et inquantum est idem cum hoc ente) et per accidens; unde negatur consequentia Scoti.
Ita Ferrariensis 2. contr. Gentes, c. 21. ex eo Cajetanus l.p. quaest. 45. art. 5. qui ait ex identitate termini per se primo creationis, quod est esse, ad hoc esse determinatum, recte inferri creationem esse propriam actionem Dei. Contra, imprimis Doctor non ignorat illam doctrinam, quam expresse tradit in quaest. 1. Prologi super 1. Metaph. responsione ad tertium, ubi haec verba habet: Entia non solum sunt causata secundum aliqua posteriora ipsa entitate, sed etiam secundum suam entitatem, ita quod in causalis entitas est primum causatum, per hoc tenet ratio in principio quarti: Quoniam autem principia, etc. vel universaliter tenet, quia consideratur causa entis in communi cujus primus effectus est esse, etc. Haec ipsa est doctrina Philosophi in 4. Mel. cap. 1. Quoniam autem principia et extremas quaerimus causas, etc. necesse et entis elementa esse non secundum accidens, sed inquantum entia, unde et nobis entis inquantum est ens, primae causae sunt accipiendae, etc. ubi Doctor in Commentario dicit quod primae causae causent proprie ens inquantum ens ; secundae causae inferiores magis laleitalem entis. Haec principia autem tradit Philosophus in 2. Metaphys. cap. 2. ubi dicit principia sempiternorum esse verissima, quia aliis sunt causae veritatis et essendi, sibi autem non est alia causa prior essendi, aut suae veritatis, etc. loquitur de substantiis separatis seu principiis incomplexis et extrinsecis. Unumquodque vero, inquit, maxime ipsorum aliorum ducitur secundum quod aliis inest univocatio, etc. quod probat exemplo, quia ignis est calidissimus, quia est causa caloris in aliis, puta in aqua, et concludit: Quapropter semper entium principia esse verissima necesse est, etc. nec illis causa aliquid est veri, ut sint, sed illa aliis, etc. quod mox probat, quia non datur processus in infinitum in causis per se; et sicut unumquodque se habet ad esse, ita ad veritatem, inde probans ad Metaphysicam maxime spectare considerationem veritatis, quia considerat primas causas et principia, per quae veritas inest aliis.
Haec ergo doctrina peripatetica est, quam optime declarat Doctor locis citatis, sed ad propositum nihil conducit propositio D. Thomae ad haec principia reducta, prout adversarii reducunt; tum quia Philosophus non admitteret primam causam essendi aliis rebus omnibus esse Deum per creationem, prout nunc de ea agimus, neque etiam omnia sic emanant a Deo, ut omnes admittunt; negaret Philosophus Deum posse se solo producere effectum causae inferioris sine ipsa causa inferiori concurrente, quia posuit ordinem essentialem causarum, et differentiam et varietatem effectuum ex difformitate motus, sicut et contingentiam, quae reducit in causas inferiores, non in voluntatem divinam, quam posuit necessario agere ad extra, non libere ; ad quod est consequens, Deum se solo non posse producere effectus aliarum causarum in specie tam efficientis quam materialis, sine ipsis, quia dato quod necessario agat ad extra, et aliae causae concurrant ad eumdem effectum, sequitur quod nequeat aliter agere, et quod effectus ab eo solo nequeat esse sine aliis.
Uniformitatem motus admittit Philosophus esse a Deo uniformiter agente, varietatem, differentiam et contingentiam attribuit inferioribus. Hinc omnipotentia, quam credunt Theologi esse Dei, et fides docet, non admittit Philosophus, neque demonstratur, ut optime Doctor in 1. d. 8. quaest. 5. et d. 42. et Quodlib. 7. Quidquid ergo sit, an Philosophus agnoverit creationem proprie dictam respectu aliquorum, saltem illam negavit respectu effectus dependentis a causa materiali et efficiente, ex principiis ejus adductis et aliis, quibus brevitatis causa supersedemus. Quando dicit, ergo Deum esse causam essendi aliis ut sint, vel ipsum esse, ut esse, reduci in primas causas, non intendit universaliter reduci per creationem stricte sumptam, de qua modo.
Unde sic argumentor, illae duae propositiones, ad quas reducitur ratio D. Thomae, videlicet esse simpliciter est proprius effectus Dei, et esse simpliciter est terminus creationis, non inferunt intentam conclusionem, videlicet, neutrum convenire creaturae, nisi ut virtute exclusivam hanc includunt, nempe soli Deo competere producere esse simpliciter, et solum creationem esse ad esse simpliciter, ut ad terminum, ac soli Deo competere creare, ac proinde nulli creaturae competere posse actionem, aut potentiam creandi. Sed Theologi omnes, et ipse D. Thomas secludere intendunt a creatura potentiam creandi, et creationem stricte sumptam ; ergo ad hoc, ut ratio praedicta inferat hanc conclusionem, necessario debet sumi esse simpliciter in majori, ut dicitur effectus Dei proprius, et in minori, ut dicitur terminus creationis eodem modo, et in eadem acceptione seu suppositione, ne propositio sit multiplex et aequivoca; sic etiam debet uniformiter sumi ly creatio in minori et in conclusione, pro creatione stricte sumpta, quae negatur creaturae, non autem pro creatione late sumpta, ut est dependentia creaturae ad primam causam, quocumque modo producatur, de qua nulla est. quaestio aut controversia, nempe, sic dici ad Deum per creationem passivam, a qua appellatur creatura. Ergo optime intellexit Doctor illam rationem D. Thomae ex instituto quaestionis, quae limitatur ad creationem stricte sumptam, prout excludit motum et mutationem ex materia, et concursum alterius causae extrinsecae: aliter enim intellecta juxta sensum Philosophi, qua esse inquantum esse reducitur in causas universaliores, et prim mam, non facit, nec concludit propositum. Unde recte procedit impugnatio Doctoris, quia perinde ex majori et minori sic intellectis, per consequentiam mediatam infertur ; ergo causae secundae nihil efficiunt, sicut et haec, ergo creatio nequit convenire creaturae, ut causae efficienti. Probatur consequentia, quia eatenus haec ultima infertur, quatenus creatio est produclio tota, et totaliter effectus in suo esse, independenter ab omni alia causa, praeter creatorem, a quo procedit productio tota et totalis, atque ipsum esse totum et totale effectus: ergo si haec sit propria Dei, id est, ut non solum nequeat alteri convenire quam Deo, sed ulterius, ut nequeat
Deus agere aliter ad effectum, nisi per creationem sic sumptam, (sicut in sensu exclusivo et contrario per se intento, creatura nequit agere, nisi per mutationem ex aliquo praejacente) optime sequitur creaturam nihil omnino agere, cujus contradictorium probat Doctor, interimendo illam majorem, ex qua inferri potest, quae falsa est in eo sensu quem exigit conclusio, quam infert.
Responsio autem Cajetani et Ferrariensis declinat a scopo quaestionis, neque subsistit. Primo, quod dicunt esse inquantum esse, formaliter produci a Deo, sic esse objectum omnipotentiae, non produci esse inquantum esse, formaliter a causa creata, sed materialiter et per accidens, examinando singula, nihil respondent ad intentum argumenti, quod subsistat ex sensu quaestionis, imprimis sumendo esse absolute et simpliciter ; et inquantum esse, vel sumunt esse, pro praedicato transcendentali, quod de omnibus dicitur, et in omnibus includitur: vel sumunt in suppositione simplici, ut aiunt, et praecise, ut abstrahit ab interioribus, de quibus dicitur, vel personaliter, id est, pro amplitudine essendi, et tota latitudine entis in particulari. Si sumatur primo modo, sic neque est terminus creationis, neque effectus Dei, neque alicujus causae, quia abstrahit a causa et causato, et repugnat ipsi produci, nisi quatenus in aliquo inferiori producitur, in quo tantum est natum existere. Si sumatur secundo modo, est falsa propositio, quia et Deus comprehenditur sub latitudine entis, qui non est creabilis aut factibilis, cum sit necesse esse. Secundo, quamvis aliquid posset creare, non sequitur potentiam creativam sic respicere omne esse ut terminum, quia non respicit esse proprium creantis. Tertio, creatio non solum est ad terminum productum sub ratione universali essendi, in qua cum aliis convenit, sed etiam secundum omnem modum realilatem essendi, quam dicit terminus, quia est productio ejus tota et totalis, si creatio stricte sumatur ad sensum quaestionis; si late, nihil realitalis est in effectu, quin attingat'ur causa prima simul cum secunda, quia dependet sub omni ratione entis a Deo essentialiter, et perfectius est a Deo homo, etiam sub ratione hominis quam ab homine, et sic de aliis quibuscumque effectibus quoad realilatem propriam cujusque. Ergo non tantum esse in quantum esse formaliter est a Deo, vel formaliter est terminus creationis, sed etiam determinatum esse, et tale esse.
Confirmatur, quia creatio Adami distinguitur specie a creatione coeli et Angeli, non ut procedit a Deo, ut principio eodem secundum rem et rationem, sed ut est ad terminum diversum. Sed si esse in quantum esse, ut abstrahit a determinato esse, esset tantum effectus Dei, vel esset tantum terminus crealionis, nulla esset ratio distinctionis specificae, quae sumitur a determinato esse, verbi gratia, Angeli. Eodem modo applicari potest ratio, sumendo creationem etiam late, ut est actio Dei ad extra respectu effectus causae secundae, quia omnis creatura, v. g. homo, sub ratione sua determinata essendi, est creatura, et non tantum sub ratione communi; ergo sic est a Deo etiam producente sub determinata ratione. Ex hoc ulterius destruitur secunda propositio, nempe quod esse inquantum esse non sit a causa secunda, nisi materialiter et per accidens, quatenus includitur in determinato esse, quia quidquid est realitatis in effectu, est a causa secunda, alias non posset producere vel includere in sua virtute determinatum esse, nisi includeret in sua i virtute omnem gradum essentialem inclusum in determinato esse ; ac proinde esse
in quantum esse, ut bene probat Doctor in littera replicando ad oppositum, explicans propositionem illam, quam adducit D. Thomas ex auctore de Causis, quae supponit Intelligentiam et animam dare esse alicui, ut operatur operatione divina, sine qua non posset dare esse.
Dices causam secundam attingere esse in quantum esse, non absolute, sed materialiter et per accidens ut est in determinato esse, quod primo respicit causa creata.
Contra, quia esse in quantum esse, non aliter etiam est attingibile a Deo, neque aliter natum est esse absolute produci, nisi qua producitur determinatum ens. Unde sicut actio Dei est determinata respectu effectus, ut ab eo procedit, sequitur quod primo determinat in effectu speciem, et quidquid est determinatum, quam rationem communem, quia existentia, quae est terminus formalis, primo et per se competit determinato enti, secundario vero inclusis per modum praedicati communis. Praeterea si actio Dei est ad effectum primo sub ratione communi, actio causae secundae sub ratione determinata, sequeretur quod perfectius attingeretur effectus a causa secunda, quam a Deo, sicut ratio determinata est perfectior, quam ratio communis in essendo: unde Patres, quando haereticos et Philosophos impugnant negando creationem esse ab aliqua creatura, loquuntur de creatione entis determinati, v. g. hominis, vel animalis, vel corporis et hujusmodi, de quibus in specie tam Philosophi quam haeretici loquebantur in extremo contradictionis ; intendebant ergo productionem determinatam entis non praescindendo esse in quantum esse, ab esse determinato, ut terminat creationem. Videantur Patres et expositores in primum Gen. et primum Joan. et contra antiquas haereses.
Dices, Philosophus supra, secundum nos et secundum Doctorem, dicit esse inquantum esse reduci in causas universales, intelligens primam. Respondetur, diversum esse intentum Philosophi, quia loquitur de esse inquantum esse, eo modo quo effectus universalis reducitur in causas universales, non quod praecise sub ratione illa universali attingatur a causa, ut producitur in effectu, sed quatenus assignetur correlativum adaequatum in ratione causae adaequatae tali effectui. Unde quando Philosophus dicit esse inquantum esse reduci in causas et principia essendi universalissima, quamvis ibi loquatur de ente, quod est objectum Metaphysicae, ly inquantum, sumitur non reduplicative, quia sic faceret falsum sensum, quia sumeretur propositio universaliter pro omni ente, et omne ens causaretur, etiam Deus, et daretur processus in infinitum: sed sumitur specificative, pro ente inquantum est causabile, vel quod est causabile, cujus causa adaequata, licet non praecisa, sit prima causa, non autem causa aliqua determinata, quae limitatur ex forma sua ad certos effectus et determinatos. Quilibet autem effectus causabilis necessario est a Deo, et aliqui a solo Deo, unde adaequat potentia ejus totum ens causabile, immediate attingendo omnem rationem entis per se et mediate, quia quaelibet alia causa est participatio suae virtutis in actu primo ; in actu secundo autem exigit ejus concursum, et series omnium causarum ad ipsum reducitur, in quo solo est status. Ad hunc sensum reducitur illa propositio de Causis, quam sanctus Thomas adducit.
Tertium quod adjungit Cajetanus : ex identitate scilicet termini creationis ad ens determinatum, recte probari et sequi, quod creatura non possit creare ; peto unde id sequatur non aliunde, nisi quia necessarius est concursus Dei ad quodcumque esse, et esse quod ipse astruit, esse terminum creationis, et a Deo tantum, includi in ente determinato. Sed hoc non sequitur, quia in primis petit principium, quia propositio illa non est nota ex terminis, neque per notiorem probatur, quia non ostenditur, quod virtus creandi participata non possit communicari creaturae, sicut ex eo quod in Deo sit virtus, qua immediate possit educere de potentia materiae quamlibet formam educibilem, quam potentiam habet primo et per se, non participatione. Non sequitur tamen quin eadem virtus communicari possit causae secundae, quam participat a prima ; et sicut Deus se solo potest producere effectum quemcumque particularis causae, non involvit alias imperfectionem, (quae argueret defectum in causa) et hanc virtutem habet Deus primo et a se, non participative, eam tamen potest communicare creaturae. Ergo similiter, licet potentia creativa sit Dei primo et independenter ab alio, non sequitur quin possit esse creaturae per communicationem, et participative a Deo. Et ulterius hoc salvat differentiam inter creativam creaturae et Dei, quod haec esset universalis independens a se, illa vero particularis dependens et communicata a Deo; sic etiam potentia eductiva omnium formarum, et productiva omnium effectuum, ita est solius Dei, ut communicari nequeat creaturae, sicut neque continentia eminentialis et virtualis ad id requisita, ob limitationem sui esse, cujus mensuram sequitur potentia productiva ejus et actio ; tamen communicatur ad certum genus formarum et effectuum huic et illi causae, non universalis, quae est solius Dei, sed limitata ; ergo idem posset dici de potentia creativa. Demus ergo adversariis ens absolute sumptum,esse terminum creationis, quamvis nequeat attingi per creationem, ut probatum est, nisi in determinato ente contractum, sic dici posset attingi a creatura in hoc limitato ente, non tamen in omni ente, quia sic est solius Dei. Sic ignis generans hunc ignem, generat etiam rationem corporis elementaris, ut in hoc. igne est, non tamen inde sequitur, quod possit attingere rationem corporis in quocumque alio ente. Similiter diceretur potentiam crealivam et creationem esse solius Dei in ea perfectione et universali extensione, qua totum genus entis comprehendit quod primo et per se potest terminare actionem causae (quod dico propter respectus, et hujusmodi, quae emanatione producuntur ex suppositione alterius primo producti.) Sed neque hoc est notum lumine naturali sic ei convenire, sed creditum, ut supra dictum est; ergo illae propositiones : ens absolute sumptum est terminus creationis, et ens absolute sumptum est effectus Dei, respective ad lumen naturale, et principia tradita a Philosophis, sunt de subjecto non supponenle, si loquamur de creatione, ut est productio tota et totalis cujuscumque entis, ac proinde nequit ex eis probari repugnare creaturae, neque constat terminum creationis ita identificari cuicumque enti, nisi sermo sit de creatione late sumpta, quae non inferi intentum.
Ultimo tandem ex illis principiis, ad summum haberi potest quod creaturae nequeat communicari creatio, ut potest convenire Deo, nempe sine dependentia et concursu cujuscumque causae extrinsecae etiam efficientis ; non tamen probatur non posse communicari principium producendi independenter a materia et subjecto, de qua creatione potissimum hic agitur, quamvis illa productio esset etiam dependens a causa prima,
ita ut ad terminum creationis possit concurrere causa secunda, esset tamen vera creatio, quia productio ex nihilo; nihil ergo obstat terminum creationis idenlificari huic determinato enti, quin esse determinatum possit attingi a causa secunda independenter a materia. Unde responsio Cajetani evacuatur. Recte ergo colligit Doctor commilti aequivocationem in discursu D. Thomae, vel alteram praemissarum esse falsam.
(c) Item probationes illius propositionis, etc. Hic rejicit Doctor probationes illius propositionis, nempe esse simpliciter, est proprius effectus Dei, etc. estque duplex : Prima est, quod effectus universaliores debent reduci in causas universaliores ad quam respondet, quod ly universalior, ex parte utriusque termini intelligi possit dupliciter, vel secundum virtutem, vel secundum praedicationem. Si sumatur uniformiter, ut ponitur ex parte subjecti, et ut ex parte praedicati, id est, secundum perfectionem et virtutem tantum, vel secundum praedicationem tantum, concedit majorem, quia communior effectus potest reduci in causam magis communem, perfectior effectus in causam magis perfeetam, verbi gratia, ens causatum reduci potest in ens quod est causa, estque commune Deo et causae secundae, quae producit suum effectum, non solum sub ratione determinata, sed etiam sub ratione entis et totius quod includitur, quia attingit quidquid includitur in suo effectu, verbi gratia, ignis generat hunc ignem, et rationem corporis, substantiae, entis, ut includuntur in hoc igne, ut praedicata ejus essentialia; nihil enim continet in sua virtute individuum, quod non includit in sua virtute omnia ejus praedicata essentialia, sine quibus nequit esse.
Altera etiam pars est manifesta, quia esse effectus participatur a causa ; ergo quo perfectior est causa saltem principalis producens, ut excludamus illam controversiam de virtute et activi tale accidentis in substantiam, quae inferius tractatur suo loco.
His suppositis, respondet, si sumatur ex parte subjecti, et ex parte praedicati, ly universalior, ut denotat perfectionem causae et effectus, majorem esse veram, minorem vero falsam, quia universalissimus effectus est quoad perfectionem creabile nobilissimum, ens nequit esse perfectius positive (licet permissive, id est, ut superius ad Deum et creaturam esset perfectius) quocumque illorum in quo includitur. Si vero sumatur ly universalior, tam ex parte causae quam effectus in in majori difformiter, ita ut ex parte causae denotet perfectionem essendi, major est falsa, quia effectus universalissimus in praedicatione, potest esse a causa imperfecta) quia salvatur in omni effectu, etiam imperfecto, qui procedit a causis inferioribus secundum perfectionem.
Respondent Cajetanus, et Ferrariensis, intelligi ly universalior difformiter, ut denotat perfectionem in causa, communitatem praedicationis in effectu ; unde aliud est effectum universalem in praedicando esse per se primo a causa universali in perfectione, aliud vero esse ab ea sola. Prima est vera, et sic intelligitur propositio D. Thomae, secunda falsa, prout male intellexit Scotus. Addit Ferrariensis, quod effectus universaiissimus intelligitur esse a causa universali modo dicto, non solum quoad illam praedicabilem rationem et quasi praecisam, sed secundum totum ambitum omnium, quae illam rationem participant.
Haec responsio manet impugnata ex dictis, quia esse per se primo effectum universalissimum, id est, ens in quantum eus, a causa universaliori in perfectione,
ut distinguitur ab eo quod est non esse ab eo solo, vel denotat quod a se solo habeat potentiam illam, et non participative ; creatura vero participative habet virlulem creandi, sed hoc nihil est, quia sic omnis potentia activa per se primo competit Deo, participative creaturae, cum quo stat, quod effectus sit a creatura, quod perinde affirmaretur de creatione communicata, aut participata creaturae. Vel secundo denotat universalitatem extensionis potentiae divinae ad quodlibet . ens, saltem creabile, et hoc etiam non solvit argumentum, quia universalitas potentiae activae soli Deo competit, respectu cujuscumque entis producibilis, aliter quam per creationem, concurrente subjecto, quod non tollit quin potentia eductiva hujus aut illius formae in particulari et limitata, conveniat creaturae, et potentia producendi hunc vel illum effectum determinatum, quamvis non omnem effectum, quia non sequitur : ignis non potest generare quodcumque generabile ; ergo non potest generare ignem, quia est fallacia consequentis, ergo similiter haec: Creatura nequit creare quodcumque creabile, verbi gratia, Angelum ; ergo neque aliquod, puta ignem. Vel tertio denotat, quod nihil potest creare aliquod, quod non possit creare omne creabile, et sic ad creationem cujuscumque requiritur potentia infinita. Sed haec interpretatio petit principium, quia est ipsa conclusio, nempe soli Deo convenire creationem, quod non probatur per idem. Vel quarto denotat, quod esse in quantum esse, non possit esse nisi a causa universalissima in perfectione, sicut, verbi gratia, homo, quamvis generet hominem determinatum, tamen homo inquantum homo, id est, ut comprehendit totam speciem, et quidquid participat speciem, non possit esse nisi ab aliqua causa excedente totam speciem humanam ; sic etiam ens inquantum ens creabile, nequit esse, nisi ab ea quae excedit totum genus entis creabilis. Sed talem interpretationem non admittit quaestio ( ut recte Doctor g Hic dicitur ) quae est de aliquo dubitabili ; nemo enim dubitat quin omne illud quod a se non habet esse ex sua specie, recipere debeat esse ab alio quod excedit totam speciem. cum species non dicat necessitatem essendi in uno individuo magis quam in alio, neque unum individuum esse per se supponitur alteri, cum inter haec non detur ordo per se, sicut inter species ; ergo ut quaestio habeat locum, non quaeritur utrum aliquid inferioris ordinis possit creare aliquid superioris ordinis, vel, utrum aliquid respiciat primo ens creabile inquantum ens creabile, quod producens non continetur sub tali ente producibili et in illa universalitate, ex ratione dicta, quia sic se ipsum produceret ; sed an aliquod ens creatum possit creare non ens inquantum ens, in hoc sensu, sed hoc determinatum ens, quod.produci potest ab agente creato, et cui non repugnat terminare creationem. Discursus autem secundum hanc interpretationem committit fallaciam consequentis, sicut et in hoc : Homo nequit generare hominem inquantum homo est, id est, sumendo praedicatum universaliter, ut comprehendit quidquid participatione naturae humanae est homo, quia sic generaret se ipsum ; ergo nequit generare hunc hominem, nequit generare ens inquantum ens, ergo neque hoc ens, ex quo evacuatur solutio Ferrariensis. Vel quinto denotat in effectu dari rationem.hujus, seu determinati esse, et esse simpliciter et absolute. Secundo modo est a Deo, seu causa universalissima in perfectione ; primo modo a causa determinata. Sed hoc impugnat Doctor, ex eo quod haec distinctio inter esse simpliciter et determinatum esse, non sit sufficiens, ut secundum unam rationem sit ab una causa, secundum alteram ab altera: quidquid enim dat esse hujus, dat esse simpliciter, et e contra, quod dat esse simpliciter, dat esse hujus, ut supra probatum est. Alii interpretantur illam majorem, juxta responsionem Divi Thomae ad primum, quam jam attigimus ex Doctore, interpretatione quarta, quod creare est producere ens primo, et nullo ejus praesupposito, nam fieri per se primo effectui competit, secundum illam praecise rationem, quae non supponebatur, et quae non praecessit; quod si praecessit, non per se primo fit, sed per accidens. Concordat doctrinae D. Thom. loco praefato, cujus verba sunt: Dicendum quod aliquod perfectum participans aliquam materiam facit sibi simile, non quidem producendo absolute illam materiam, sed applicando eam ad aliquid; non enim hic homo potest esse causa naturae humanae absolute, quia sic esset causa sui ipsius, sed est causa quod natura humana sit in hoc homine generato, et sic praesupponit in sua actione materiam determinatam, per quam est hic homo. Sic Cajetanus quaest. 44. art. 2. cum ignis, inquit, generatur ex aere, non fieri per se corpus, neque elementum, sed hunc ignem: et sic asserit in factione rerum naturalium, esse a nullo fieri per se primo nunc, quoniam fit semper unumquodque ex alio ente, licet per accidens.
Contra, producere ens primo, et nullo ejus praesupposito, vel intelligitur de ente determinato, quatenus producitur nullo subjecto praesupposito, eo modo quo materia praesupponitur productioni formae, et hic sensus est verus: sed sic etiam diceretur creatura producere, ut advertit Doctor, vel probetur oppositum, et negaretur convenire soli Deo sic producere. Vel producere ens primo, et nullo praesupposito, intelligitur vel secundum speciem, vel secundum genus, vel secundum transcendens, et hic sensus est falsus, quia sic sequeretur quod Deus non ; posset creare unam materiam, aut unam animam rationalem praeexistente alia, quia ratio speciei, generis et transcendentalis praeexisteret in priore.
Deinde quod dicitur, producens aliquod ens determinatum non produceres naturam specificam absolute, sed applicare ad individuum supponendo materiam determinatam, per quam fit individuum ( quidquid de illa quaestione sit, utrum materia sit principium individualionis ), falsum est quod generans individuum non generat in eo naturam, alias destrueretur univocatio inter causam et effectum, quae consistit secundum naturam, et non secundum principium individuationis.
Item, tolleretur vera causatio in creatis, quae respicit naturam individui ut terminum formalem ; sed quidquid sit de his, solutio illa non currit in anima rationali, et supposita veriori sententia, in Angelis intra eamdem speciem multiplicatis, alias supposito uno Angelo, non posset Deus creare alterum, aut supposita anima Adami, non crearet animam Evae.
Ex quibus patet illam primam probationem falsam esse ad scopum conclusionis intellectam, vel, si vera est, nihil probare, quia effectus universaliores reduci in causas universaliores contingit ,. , c alio modo, quem supra exposuimus, cum 1
quo non repugnat creaturam creare posse aliquem effectum determinatum. Sicut et illa etiam philosophia Cajetani falsa est, quando ignis generatur ex aere non produci per se corpus, sed per accidens, quia ratio corporis sicut desinit et corrumpitur, corrupto aere, in quo existit, ita etiam generatur producto igne, ut ad ignem contrahitur.
Unde si quodcumque aliud corpus diversum ab igne, annihilaretur, adhuc in igne salveretur ratio corporis quoad existentiam ; ergo illam quam accepit a generante ignem, ergo vel nunquam ratio corporis nata est per se produci, vel per se producitur, quando quodcumque corpus determinatum producitur: mediante enim hoc aut illo, tantum competit existentia naturae communi. Praeterea sicut se habet ad existentiam, ita etiam ad productionem, qua recipit esse: vel ergo corpus nunquam per se existit, sed tantum per accidens: vel per se producitur ea productione, qua producitur hoc et illud corpus, quia nec aliter produci, aut existere potest. (d) Alia probatio quae adducitur per
auctorem de Causis, etc. Hic respondet Doctor ad alteram probationem D. Thomae, qua probat illam propositionem, nempe, esse absolute esse proprium effectum Dei, et terminum creationis, et reducit rationem in oppositum, ut patet ex littera, adjungit aliam propositionem ex lib. de Causis, quae est quarta, talem : Primum rerum creatarum est esse. Respondet, vel secundum aliquos intelligi primam Intelligentiam proximam Deo, vel sumitur creatio extendendo ad primam productionem secundum rationem, et primitas entis sumitur secundum distinctionem rationum formalium in effectu, et secundum originem, non secundum perfectionem, ut sensus sit quod eo modo quo esse in effectu distinguitur a perfectionibus essentialibus, ipsum est terminus primae productionis secundum rationem. Haec littera videtur aliquantulum obscura, quid intelligendum sit per primum esse, quid per perfectiones essentiales, quid per primam productionem secundum rationem.
Pro cujus intelligentia advertendum est quaedam priora esse secundum ordinem naturae seu originis et generationis, quaedam vero priora secundum ordinem perfectionis. Hunc diversum ordinem explicat bene Doctor in 1. d. 3. q. 2. progressus secundum priorem est a potentia ad actum, et ab imperfectiore ad perfectius, e contra procedit ordo perfectionis, nempe ab actu ad potentiam, et ab eo quod perfectius est ad imperfectius. Ens ergo secundum prioritatem naturae et originis seu generationis est primum, ut ratione, aut ex natura rei distinguitur a reliquis perfectionibus superadditis et essentialibus, ut substantiae corporis, etc.
Ex quo patet quid intelligat per primum esse, nempe rationem entis ; perfectiones essentiales, sunt substantia, corpus, homo, etc. Productio ergo sic ut sequitur naturam sui termini, ita potest considerari secundum varios ejus gradus essendi, quocumque modo distinguantur, sive ratione, sive formaliter, et juxta diversum illum ordinem, quo inter se gradus entis comparantur; hic enim agitur de productione materialiter pro re acta, seu effectu ipso in fieri. Sicut ergo in facto esse, res consideratur juxta diversum illum ordinem, nempe originis et perfectionis, in quo primum in uno, est postremum in altero, sic eadem res in fieri et productione, ut transfertur de non esse ad esse, admittit utrumque ordinem. Ita ergo productio secundum originem est primum ipsius esse, secundum perfectionem est primum esse determinati: in priori sensu intelligitur propositio illa de causis : Primum rerum creatarum est ipsum esse, etc. videlicet ordine generationis; non intelligitur autem abstractum et transcendens esse,
quia sic non est terminus productionis, sed singulare entis, verbi gratia, in homine prius natura est singulare entis quam singulare corporis aut hominis, juxta ea quae Doctor infra determinat d. 8. quaest. 2. explicans formam corporis Christi, ubi dicit quod ly hoc, supponat pro singulari entis, illudque demonstrat et supponit praedicato : Corpus meum, et perinde facit ad praesens, sive dicas cum quibusdam nostrae scholae, quemlibet gradum Metaphysicum habere in quolibet propriam haecceitatem diversam ab haecceitate alterius, verbi gratia, ens propriam singularitatem diversam a singularitate animalis et hominis ; sive dicas per unam reddi omnes singulares, ut volunt alii, quia sive sic, sive aliter dicatur, productio non respicit sigularilatem ut terminum formalem, sed naturam et essentiam cui singularitas est conditio essendi et agendi.
Productio ergo secundum ordinem originis respicit primo gradum entis, ut affectum singularitate, vel propria, vel communi, deinde reliquos gradus prout accedunt ad ens. Haec autem productio dicitur creatio late sumpta secundum appropriationem, non secundum proprietatem, quia ratio generalis in effectu magis appropriatur causae universali et primae, cujus actio dicitur creatio, quam causae particulari, non quod effectus in se divisus sit, quia et gradus particularis ejus est a causa universali, sicut etiam gradus universalis a causa particulari, sed propter quamdam appropriationem, quia gradus universalis in effectu magis imitatur virtutem universalem et illimitatam causam, eamque in modo essendi communi et illimitato magis adaequat per modum objecti, seu termini, quam gradus particularis, qui sequitur naturam causae determinatae, quae ex fine suo et principio agendi ordinatur ad producendum sibi simile et ens determinatum ; quamvis, ut dixi, haec secundum appropriationem vera sint, non vero secundum proprietatem, accommodando sibi invicem causam et effectum, secundum proportionem cujusdam imitationis, ex quo non habetur, quod creatura non possit creare aliquod saltem determinatum esse.-Ex dictis patet reliquum quod sequitur in littera Doctoris, quia in praecedentibus eam in discursu explicuimus,
(e) Quod etiam additur de instrumento, etc. Ex ratione praemissa D. Thomae, duae conclusiones ab ipso eliciuntur. Prima est, nempe creaturam ut causam principalem non posse creare ; secunda vero est, quod neque ut causa instrumentalis. Prima jam examinata est, tam quoad consequentiam quam quoad veritatem principii. Secundam etiam conclusionem hic rejicit quoad consequentiam, et rationes, quibus probat, ut quod instrumentum non participet actionem causae principalis, nisi agat per aliquod sibi proprium ad effectum proprium causae principalis; et intelligitur de actione dispositiva, ut patet in exemplo adducto, de securi disponente ad scamni formam, sed in creatione, quae nihil praesupponit, non datur aliquid quod posset disponi, quia non supponitur aliquod subjectum, quod disponeretur, cum sit productio entis primo et ex nihilo.
Respondet ergo Doctor interpretando majorem, ita ut particula per aliquod proprium, designet actionem propriam, et sic major esset falsa per rationem, quam infra subjungit, quia in quacumque actione, quam haberet non in virtute principalis agentis in illa, non esset instrumentum, sed principale agens, quia scilicet neque actionem ipsam, neque principium actionis participaret ab agente principali, et hoc denotat illa particula propriam actionem, etc. et sic non esset instrumentum, quod ut motum movet, neque habet principium agendi in esse quieto, sed in actuali motione, loquendo de instrumento proprie, et non late, ut extenditur ad causam secundam respectu Dei, vel ad accidens respectu substantiae.
Intelligitur ergo quod instrumentum per aliquod sibi proprium agat ad effectum causae principalis, et tantum dispositive. Prima pars hujus copulativae concedi potest cum suis probationibus; altera vero, nempe quod agat dispositive, licet aliquando sit vera, universaliter tamen intellectu est falsa, quia per ipsum sanctum Thomam in hac dist. quaest. 4. instrumentum attingere potest effectum causae principalis ; et patet in multis instrumentis et effectibus artis, in quibus artifex per instrumentum inducit formam principalem, seu ultimo intentam, ut monetarius impressionem armorum in monetam, sigillator in ceram impressionem sigilli; tunc ergo vera est major in iis instrumentis, quorum usus est respectu alicujus actionis prioris et subordinatae ad actionem formae ultimo intentae, ut patet etiam in exemplo de securi, quod adhibet D. Thomas.
Propositio ergo universaliter sumpta est falsa ex dictis ; sumpta autem particulariter, videlicet adjecta hac limitatione, nempe quod instrumentum per aliquod sibi proprium agat semper dispositive ad effectum causae principalis, quando nequit attingere eumdem effectum in virtute causae principalis, non probatur, et sic etiam assumpta minori committitur fallacia consequentis. Impugnationem hanc aliqui approbant moderni, ut Molina et Vasquez 1. part. in dictam quaestionem, et art. D. Thomae,
ille disputatione 2. hic disput. 176. cap. 2. et difficilem putant alii rationem praemissam D. Thomae, quin etiam Molina asserit aegre responderi posse ad rationem Scoti. Hic praecise tangam ipsam rationem Doctoris, remittendo in sua loca quae de instrumentis dicit, earumque actione, ut infra, hac ipsa quaestione, et quaestione 4. d. 6. q. 5.
Respondet Ferrariensis duplicem esse effectum instrumenti et actionem ; unum qui proprius est ipsius instrumenti, ex forma propria et permanente: alium qui est effectus et actio ejus, in virtute agentis principalis, per virtutem agendi superadditam, et sic attingit aliquid supra propriam virtutem, ita tamen ut semper agat aliquid ex propria forma, quod dispositive se habet ad effectum causae principalis, putat actiones has esse realiter diversas, quia procedunt a diversis principiis, et ad diversos terminos.
Cajetanus autem perinde eamdem doctrinam sequitur, nisi quod neget actiones esse diversas, sed eamdem, ut procedit a causa principali et instrumentali, ita tamen ut procedat ab instrumento dupliciter. Primo secundum propriam virtutem, quae influit in actionem quamdam ejus modificationem seu modum, et secundum prius natura actio, ut modificata est prior, et dispositio ad ipsam, ut est a principali agente: deinde procedit ab instrumento, ut attingit terminum principaliter intentum, inquantum elevatur per virtutem communicatam sibi ad hoc a principali agente.
Uterque ergo dicit instrumentum semper habere actionem propriam, quam non habet in virtute agentis principalis, sed ex propria forma, quae semper est activa, alias frustra assumeretur, et sic prima propositio Doctoris corruit cum sua probatione. Secundo dicunt, quod actio propria instrumenti universaliter est dispositiva ad effectum causae principalis, et sic negatur secunda propositio Doctoris huic opposita, vel ejus consequentia, quia non sequitur : attingit effectum causae principalis: ergo non dispositive, quia primo disponit, secundo attingit.
Exemplum autem illud de securi, quod impugnat Doctor, dicunt non adduci ad probationem, sed ad explicationem tanquam magis notum. Alia etiam exempla, quibus Doctor probat instrumenta attingere effectum causae principalis, ut patet de impressione sigilli, dicunt quod haec etiam habent actionem propriam, quia dividunt materiam, inquit Ferrariensis.
Contra, probatur prima propositio Doctoris : hic agitur de instrumento proprie sumpto, quod movet inquantum motum, et per virtutem receptam a causa principali, ut patet ex littera S. Thomae. Contingit autem, quod aliquid participet actionem propriam alicujus alterius, non virtute propria, sed instrumentaliter, inquantum agit in virtute alterius, sicut aer per virtutem ignis habet calefacere et ignire, etc. Sic etiam intendunt alii, quos impugnat, nempe per virtutem communicatam instrumentum agere, ut creaturam ad creationem, aerem ad igniendum et calefaciendum in virtute caloris, quem recipit ab igne.
Hic autem aer nullum habet effectum proprium, sed mere materialiter se habet, sic Sacramenta, quae sunt, in sententia D. Thomae, instrumenta physica gratiae, nullam habent actionem dispositivam priorem et naturalem ex propria forma physica, quae sit dispositio ad gratiam, quae etiam in sententia ejus creatur. Ergo, etiam idem dici posset de creatura, in quantum ei communicaretur virtus, qua attingeret ministerialiter seu instrumentaliter effectum creationis.
Alia etiam exempla in sententia D. Thomae adducit Vasquez, in quibus ad effectum causae principalis, concurrunt instrumenta sine ulla actione dispositiva praevia ad effectum causae principalis, ut humanitas Christi ad miracula, verba ejus, ad infundendam gratiam justificantem, ad tollenda peccata etiam physice, ut infra patebit, ut illa: Dimittuntur tibi peccata tua, etc. phantasma sic per eumdem, agit instrumentaliter ad productionem speciei intelligibilis, cujus nulla actio est praevia dispositiva, cujus terminus assignari potest.
Si dicas quod si Sacramentis et aliis instrumentis supernaturalibus detur actio physica, in qua perficiuntur, ut lotio aquae Baptismalis, prolatio verborum, etc. contra, haec nihil faciunt ex natura rei ad gratiam, quia perinde sine ipsis produci posset, et solum habet cum eis connexionem ex voluntate principalis agentis, quae denotat institutionem ei virtutem communicatam, sive physica sit, sive tantum moralis, ut infra discernetur ; ergo nullam habent actionem ex propria forma dispositivam ad gratiam.
Dices, ut quidam volunt, non requiri ut actio dispositiva ex natura rei habeat connexionem cum effectu principalis agentis. Contra, hoc destruit totum fundamentum sententiae oppositae de instrumentis, quia ideo assumuntur instrumen. ta particularia, quia habent ex forma propria actionem dispositivam ad effectum causae principalis, alias frustra assumerentur, inquiunt: ergo necessarium est instrumentum habere ex propria forma actionem dispositivam, ne frustra esset assumptum, sine quo alioquin absque tali ejus usu fieret effectus, sequitur quod actio illa sit etiam ex natura rei dispositio, alias si nihil ex natura rei conducit, frustra requiritur propria, et principium ejus in instrumento ex natura rei praerequisitum.
Et si ratio reducatur ad exemplum propositum a D. Thoma, de securi requisita ad dolandum ligna, ut disponantur ad formam artificialem scamni aut arcae, quae nequit in rudi materia induci per artificem, quia coire non potest in dispositione tali ad compagem requisitam artificii ; hoc idem probare et intendere constat, ergo non cohaeret doctrinae D. Thomae, instrumentum universaliter non habere actionem dispositivam ad effectum agentis principalis ex propria forma, ac proinde melius Doctor explicat illam propositionem ejus, quam praefati quoad sensum, quo vera esse posset, quamvis nec sic infert intentum.
Secundo confundunt doctrinam de instrumentis, quasi universaliter idem sit modus operandi omnium instrumentorum, quae ne univoce quidem conveniunt, neque secundum eumdem modum dicuntur instrumenta. Propriissime enim dicuntur instrumenta physica, ea quae sunt artis, alia per proportionem ad haec, quia artis instrumenta habent subordinationem ad principale agens, a quo recipiunt principium actionis, et ipsam actionem, nempe motum, quia instrumento cooperatur in motione actuali ad quemcumque effectum attingit. Haec duo in aliis instrumentis simul non inveniuntur, sed separatim, et secundum proportionem, ut in causa secunda, quae L dicitur instrumentum Dei, et recipit a Deo virtutem cum entitate, quam habet in esse quieto, et ex propria forma, in quo differt ab instrumento primo modo sumpto, cujus virtus est superaddita in ipsa actuali motione ; et concurrit etiam Deus cum causa secunda in ipsa actuali operatione, sed aliter quam principalis, cum instrumento artis, quia haec per influxum immediate impressum instrumento attingit effectum, instrumento deferente influxum ad passum, ut quando manus mediante calamo scribit. Deus autem cum causa secunda agens, non influit in ipsam, sed coagit in passum immediate, seu ad effectum. Et hic servalur major proportio ad instrumentum proprie, non tamen similitudo formae, aut modi secundum univocationem.
Tertio modo accidentia agunt in virtute substantiae, disponendo ad formam substantialem. Hic invenitur tantum subordinatio actionis ad actionem, et dependentia formae accidentalis ad substantiam, in qua est, et a qua emanat sine concursu, et motione actuali substantiae respectu dispositionis inductae; minor ergo proportio ad instrumentum proprie dictum.
Quarto dicitur instrumentum, quando a causis liberis applicantur activa passivis, ad finem alterius effectus ab ipsis intenti, ut artifices applicant, talis est virtus ignis in excoquendis et macerandis metallis ; hic autem minus servatur proprietas instrumenti, quia nec ignis in virtute applicantis operatur, neque recipit ullum influxum, nec actio ejus eidem subordinatur ex natura rei, sed tantum quia utitur ejus actione ad alium effectum intentum, dicitur instrumentum. Quod ergo proprium est instrumenti quarto et tertio modo, hi Doctores transferunt ad rationem communem instrumenti, quod est agere ex propria forma, et dispositive ad effectum causae principalis, quod est procedere ab uno aequivocorum ad alia.
Probatur ergo propositionis illius falsitas, in ea universalitate, (sicut ipsi concludunt ex forma activa instrumenti operationem propriam ejus a sensu contrario) ubi nulla est forma activa instrumenti propria, nulla etiam est ejus operatio dispositiva ; sed instrumenta artis nullam habent, formam activam propriam, ergo neque actionem propriam et distinctam, saltem realiter, ut dicit Ferrariensis, neque modaliter, ut Cajetanus.
Probatur subsumptum, verbi gratia, in serra vel securi, in quibus praeter motum agentis, nulla est forma activa, quia in ipsis est tantum quantitas, figura et durities. Quantitas non est activa secundum omnes Philosophos, est namque expulsiva alterius quantitatis ex eodem loco. Figura similiter non est activa, quia est terminus quantitatis, et nihil superaddit superficiei praeter respectum partium, qui non est activus. Durities et mollities non sunt qualitates activae, sed faciunt tantum ad resistentiam vel non resistentiam in impressione corporum, et exclusionem a loco alterius advenientis, non cedendo, ut durities facit, vel cedendo duriori, sicut mollities ; ergo in serra non est aliquod principium proprium activum, quod faciat ligni scissuram, ergo in instrumentis proprie dictis fallit illa universalis.
Aliud ergo est, instrumentum habere propriam formam, quae faciat inquantum mota ad effectum principalis agentis ; aliud vero quod illa forma sit activa, nam dentes et subtilitas in serra conducunt ad effectum, inquantum per impressionem moventis facilius dividit, quominus habeat objectum corpus, quod secundum minores partes facilius cedit et comminuitur, quam secundum majores: facit etiam ad intentum artificis, quo forma artis inducitur sic, et non aliter scindendo, secundum plures partes, quibus abscissis non haberet debitam proportionem et intentum, secundum quantitatem et figuram ad compagem operis.
Confirmatur, quia aeque inducitur effectus scissionis per serram, sive motus impressionis recipiatur in serram, sive in ipsum lignum, impingendo lignum in serram, ipsumque sic sensim et minutim atterendo ; sed instrumentum non agit actionem dispositivam etiam per adversarios, nisi inquantum movetur a principali agente, ergo.
Tertio, alia est actio dispositiva instrumenti, alia qua attingit effectum causae principalis, ut ipsi admittunt; ergo potest dicta virtute manere actio posterior sine priori. Negant Cajetanus et Bannes consequentiam, quia actio illa dispositiva se habet ex parte causae materialis, quam Deus nequit supplere. Contra, magis influit in effectum actio, inquantum ipse effectus attingitur in virtute causae principalis, quam illa quae est dispositiva et extrinseca ; sed hanc Deus, supplere potest, v. g. producere gratiam absque Sacramentis, vel aliud hujusmodi, potest facere arcam sine serra aut securi, aut omni actione ipsorum; ergo a fortiori potest assumere instrumentum ad effectum principalem, sine eo quod supponatur altera actio propria instrumenti.
Item, potest Deus supplere ipsam causam materialem respectu formae, potest inducere formam in materiam absque dispositione praevia, educendo ipsam formam immediate ex potentia materiae in instanti, sine praevia dispositione accidentali, quae requiritur tantum ad corruptionem qualitatum formae praeexistentis: et adveniente altera simul cum priori forma corrumpitur talis dispositio, qua in toto subjectatur, ex sententia scholae D. Thomae.
Accedit quod etiam mediante causa secunda, potest eductio haec fieri de potentia absoluta, absque praevia alteratione per qualitatem, quamvis de potentia ordinaria prius agat alterando quam igniendo, v. g. ignis; ergo a fortiori potest suppleri actio illa dispositiva instrumenti, quamvis materialiter se habeat ad effectum causae principalis. Antecedens probatur, quia sipraerequiratur alteratio,potest divinitus induci in instanti, et tunc causa secunda assumi ad productionem formae substantialis, sine praevia actione alterativa, quae sit ab ipsa, vel omnino non requiritur talis alteratio, nisi procedendo per viam motus ex imperfectione virtutis causae secundae. Haec autem ratio desinit, causa superiore supplente illum defectum, et sic B. Virgo concurrit in instanti ad generationem filii, concurrente Spiritu sancto, ut patet ex tertio d. 4. q. unio. Sic infra, quidam dicunt cum S. Thoma quod materia in ultimo instanti alterationis specierum sacramentalium creata a Deo, informatur virtute causae naturalis applicatae in eodem instanti. Major autem videtur connexio inter actionem alterativam et substantialem causae secundae quam inter dispositivam instrumenti, et eam qua attingit effectum causae principalis, ergo de potentia absoluta illa potest suppleri ; et tunc non probatur per illam rationem, quin creatura possit attingere effectum creationis.
Confirmatur primo per exempla praemissa a Doctore, in quibus instrumentum attingit causae principalis effectum, ut sigillum sine praevia actione dispositiva. Responsio autem Ferrariensis jam est impugnata per rationem de serra, quia divisio materiae fit in virtute causae principalis per actualem impulsum, et per quantitatem in materia ferrea, et dura sigilli aut chalybis, cui cedit materia mollis, et hic ipse est effectus principalis.
Confirmatur secundo, quia potest concurrere cum causa principali motum instrumentum, absque eo quod concurrat ad aliquam actionem, quae conveniat instrumento ex forma sua propria, quia hae sunt differentes causae ordinatae ad differentes formas, exigentes differentes concursus, ut est forma propria instrumenti, et causa principalis imprimens impulsum, ipseque impulsus. In eo casu ageret instrumentum per virtutem impressam ad effectum principalis agentis, quia quantum ad formam naturalem et entitatem, mere passive se habet; quantum ad virtutem receptam et motum principalis agentis, necessario ageretur, et illa necessario ageret, quia ,solum dependeret a virtute immanente agentis principalis, ejusque influxu, ab instrumento ut subjecto tantum ; ergo in eo casu attingeret effectum agentis principalis, sine actione propria dispositiva, ac proinde ratio corruit in eo quod exigat universaliter actionem praeviam dispositivam instrumenti.
Confirmatur tertio, eatenus praeeligeretur talis actio dispositiva, quatenus effectus causae principalis ab eadem dependeret, vel quatenus instrumenti forma nequeat producere dispositionem, nisi in praejacente materia.
Primum est falsum, et petit principium, quia agitur de effectu creationis, qui nullum dicit ordinem, aut dependentiam a materia, ut hic loquimur de creatione; ergo minus ad dispositionem materialem, quia haec per se non exigitur, sed inquantum est determinatio materiae ad recipiendam formam, quae primo et per se dependet a materia ut causa a dispositione tantum in genere conditionis tollentis impedimentum, quod obstat, ne materia sit in proxima potentia respectu formae. Primum submovctur in effectu creationis, nempe materia ; ergo et secundum. Sicut ergo effectus non dependeret a materia, aut dispositione ejus, sic etiam neque actio, qua attingeretur ipse effectus, ab actione qua disponeretur materia ; sublato namque ordine inter effectus, tollitur ordo qui esset actionum.
Secundum etiam nihil salvat, quia non magis repugnat instrumento agere ex forma propria independenter a materia, quam agere per virtutem impressam et communicatam independenter a materia, ideo namque primum repugnat, quia forma innata et propria instrumenti, in esse dependet a materia, vel quia est causa creata, cujus actio dependet semper a subjecto, sed primum deficit in instrumentis spiritualibus et subsistentibus, ut Angelo aut anima separata.
Loquendo etiam de materialibus instrumentis, perinde concludit praetensa ratio de actione instrumenti dispositiva, eam dependere a materia, ac de ea quae convenit per virtutem impressam a causa principali, quia haec virtus inest et recipitur in ipso instrumento, et quidquid recipitur in aliquo, per modum recipientis recipitur, nempe modo extenso et quantita tivo, et per modum accidentis inhaeret instrumento materiali ; ergo perinde repugnat ipsi agere independenter a materia, vel attingere effectum sine tali dependentia ; ergo frustra recurrunt adversarii ad actionem dispositivam instrumenti, ut salvent ordinem ad materiam, cum in actione altera, qua attingit effectum principalis agentis, idem servare debeant.
In utroque autem petitur principium, quia licet instrumentum de potentia et concursu ordinariis, nequeat habere effectum formae naturalis, demus talem esse, aut certe effectum attingere causae principalis (in quo praefati Doctores non statuunt dependentiam ad materiam, sed recurrunt ad priorem, causam repugnantiae, qua sublata admittunt secundum) non sequitur, quin in alio ordine causandi, et in diverso concursu, qui dari possit de potentia absoluta, non possit aliter agere, verbi gratia, si homo generans, ut instrumentum respectu creationis animae rationalis, per formam naturalem disponat corpus, deinde attingat creationem animae, tunc solvatur totum quod exigunt. Ex his ergo patet, propositionem illam Doctoris veram esse, quia neque instrumentum assumptum agit dispositive ad effectum principalem.
Eaedem rationes faciunt contra Cajetanum, quamvis ille unam actionem constituit, et efficaciam ac virtutem propriam instrumenti intendere dicat ad modum, tamen modus ille separabilis est a substantia actionis, ut attingit terminum principalem. Rectius philosophatur Ferrariensis, relinquo etiam quae ibidem particulariter dicat Gajetanus, et sunt facilis impugnationis.
Alii aliter interpretantur praemissam rationem D. Thomae, nempe actionem illam dispositivam esse determinationem actionis causae principalis, et intelligi propositionem de instrumento naturali tantum ; sed hoc ad intentum D. Thomae non facit, qui intendit illam dispositionem factam ab instrumento per formam propriam, esse circa materiam, et non determinationem aliquam circa effeclum aut actionem causae principalis, sed omnino praeviam, in quo neque Gajetanus mihi videtur recte assequi mentem sancti Doctoris, qui intendit ex praefato fundamento colligere non posse creaturam assumi, ut instrumentum creationis, quia instrumentum debet agere dispositive circa materiam ex forma propria ; materia autem non supponitur ad creationem.