REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum natura humana possit personari simul in tribus personis ?
Alens. 3. p. q. 2. m. 4. D. Thom. 3. p. q. 3. art. 6. Henric. quadi. 6. q. 7. D. Bonav. Me art. I. q. 3. Richard. art. I. q. 4 Albert. q. I. art. 10. Aegid. q. 5 Varro q. 5. Durand. q. 3. Palud. q. 3. art. 2. Suar. 3. p . tom. I. disp. I. sect. 2. Vasq. 3. p. disp. 29. Scotus Me in Oxon, q. 2.
Quod sic. Possibile fuit prius, antequam fieret actio ad personandum naturam humanam in Filio, quod tres personae agerent ad personandum eamdem naturam ; aut igitur omnes personabunt, aut nulla, aut alia, et alia non ; si omnes, habetur propositum ; si nulla, non implebatur voluntas Trinitatis ; si alia sic, et alia non, detur ratio.
Item, antequam Filius assumeret naturam humanam, possibile fuit Patrem assumere naturam humanam, et illa potentia non reducitur ad actum per hoc quod Filius assumit ; igitur adhuc est reducibilis ; igitur adhuc Pater potest illam potentiam reducere ad actum.
Item, idem accidens potest simul esse in diversis subjectis ; igitur et eadem natura in diversis personis. Antecedens patet, quia corpus gloriosum et non gloriosum possunt esse simul in eodem loco ; igitur in eodem ubi, quia iidem sunt fines continentis, et idem corpus locatum ante et prius.
Oppositum, Anselmus lib. c. 9. in principio : Cur Deus homo. Plures personae assumere nequeant unum eumdem in unitate personae,
quia in una tantum persona hoc fieri necesse est. Nec valet dicere quod Anselmus intelligit unam personam per unum, sicut dicit Thomas quia sicut plures nequeunt, ita nec una persona potest assumere personam, sicut dicit Anselmus in principio illius capituli : Nunc quoque quaerendum est, in qua persona ; dicit quod non est possibile quod tres personae eamdem naturam assumant, quia esset alia et alia natura in alia et alia persona, cum eadem natura finita non possit esse simul in diversis suppositis.
Item, assumere naturam competit huic personae, ut haec distinguitur ab illa ; igitur non eadem est assumpta ab hac et ab illa.