Chrysostomus. Habito respectu zacharias ad propriam aetatem, quin etiam coniugis sterilitate conspecta, diffisus est: unde dicitur et dixit zacharias ad Angelum: unde hoc sciam? quasi dicat: quomodo hoc fiet? et causam dubitationis subdit ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis; quasi dicat: aetas intempesta, natura inepta; ego generans debilis, terra sterilis. Non autem censetur propter hoc dignus esse venia sacerdos, dum seriem rerum expostulat: quandocumque enim deus aliquid indicat, oportet in fide suscipere; nam super huiusmodi disceptare contumacis est animae: unde sequitur et respondens Angelus dixit ei: ego sum gabriel, qui asto ante deum. Beda. Quasi dicat: si homo talia signa promitteret, impune signum flagitare liceret; at cum Angelus promittat, iam dubitare non decet.
Sequitur et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. Chrysostomus.
Ut cum audias me a deo missum fore, nihil humanum aestimes ex his quae tibi dicuntur: neque enim ex me loquor, sed mittentis relata denuntio; haec est enim nuntii bonitas, ut nihil ex se referat.
Beda. Ubi notandum est, quod Angelus se et ante deum stare, et ad evangelizandum zachariae missum esse testatur. Gregorius in evang..
Quia et cum ad nos veniunt Angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam interius desint per contemplationem: quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus, qui deus est, circumscriptus non est.
Angeli itaque etiam missi ante ipsum sunt: quia quomodolibet missi veniant, intra ipsum currunt. Beda. Dat autem ei signum quod rogatur: ut qui discredendo locutus est, iam tacendo credere discat: unde sequitur et ecce eris tacens, et non poteris loqui. Chrysostomus. Ut a VI generativa ad organa vocalia vincula transferantur. Nec intuitu sacerdotii ei parcitur; sed ob hoc plectebatur amplius: quia circa fidem ceteris praeesse debebat.
Theophylactus. Sed quia verbum kophos, quod etiam infra subiungitur, potest tam surdum quam mutum significare, bene ait eris surdus, et non poteris loqui. Convenienter enim haec duo passus est: tamquam enim inobediens surditatem incurrit, et tamquam contradictor taciturnitatem. Chrysostomus. Dicit autem et ecce, quasi dicat: in hoc instanti. Sed considera miserationem domini in hoc quod sequitur usque in diem quo haec fient; quasi dicat: cum per eventus rerum quod dico ostendero, et noveris te iure punitum; tunc te de poena eripiam. Et causam poenae ostendit cum subditur pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo; non attendens virtutem eius qui misit me, cui ego assisto.
Si autem is qui erga nativitatem mortalem incredulus erat punitur; qualiter qui caelestem, et ineffabilem calumniatur, vitabit ultionem? Graecus. Dum autem haec intrinsecus agerentur, dilatio temporis admirari cogebat expectantem forinsecus multitudinem: unde sequitur et erat plebs expectans zachariam, et mirabatur quod tardaret ipse in templo.
Cumque per diversa vagaretur suspicio, quilibet dictabat ad libitum, donec zacharias egrediens docuit silendo quod latendo perpessus est: unde sequitur egressus autem non poterat loqui ad illos: et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Theophylactus. Innuebat autem populo zacharias forte causam taciturnitatis interroganti, quam loqui non valens, per nutum declarabat: unde sequitur et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
Ambrosius. Est autem nutus quidam sine verbo corporalis actus, indicare moliens, nec exprimens voluntatem.