AUTOGRAPHI DELETA

 3S

 PG205

 PG206

 PG208

 PG209

 PG210

 PG211

 PG212

 PG214

 PG215

 PG216

 PG218

 PG219

 PG221

 PG222

 PG224

 PG225

 PG226

 PG227

 PG446

 PG447

 PG448

 PG450

 PG451

 PG453

 PG456

 PG457

 PG458

 PG459

 PG460

 PG461

 PG462

 PG609

 PG610

 PG611

 PG612

 PG613

 PG614

 PG615

 PG616

 PG617

 PG621

 PG622

 PG623

PG214

L.23

Ad primum ergo dicendum quod quia Angelus habet potentialitatem / in suo / ammixtam quantum ad suum esse, ideo habet esse limitatum et propter hoc non potest esse secundum suam essentiam similitudo omnis entis.

Unde per suam essentiam non potest cognoscere res; et ideo oportet quod per species rerum cognoscat, secundum quod dicitur in libro de causis quod intelligentia est plena formis. Sed quia est prima / lux / natura intellectualis creata, ideo ipsa natura Angeli est quaedam lux intellectualis;/ unde / quod quidem lumen intellectuale / quae quidem est in anima rationali per participationem ut lumen quoddam, secundum quod natura animae rationalis attingit ad naturam intellectualem in summo sui. Unde philosophus dicit in tertio de anima quod lumen intellectus agentis est in anima ut habitus quidam. Et secundum hoc intelligo verbum maximi quod Angeli quantum ad cognitionem naturalem non cognoscunt per habitum sed quod habitus concernit lumen intellectuale superadditum. Cognoscunt tamen per habitum quantum ad species rerum. Anima autem christi quod sit superior Angelis, non habet ex natura animae, quia sic / homo / quaelibet anima esset superior Angelis; sicut nec corpus eius habet ex natura corporis quod sit nobilius nostris animabus sed ex unione. Unde omnia quae superadduntur a deo in anima christi et in Angelis sunt eminentius in anima christi quam in Angelis.