Postquam philosophus improbavit opinionem de principiis eorum qui de natura non naturaliter sunt locuti, hic prosequitur opiniones eorum qui de principiis naturae naturaliter sunt locuti, non removentes motum: et ideo vocat eos physicos, idest naturales.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit diversitatem opinionum; secundo prosequitur unam earum, ibi: videtur autem etc..
Dicit ergo primo quod secundum opinionem naturalium philosophorum, duo sunt modi secundum quos generantur res ex principiis. Quorum unum tangebant philosophi naturales ponentes unum tantum principium materiale; sive esset unum de tribus elementis, scilicet igne, aere et aqua (quia terram solam nullus posuit principium, ut supra dictum est), sive aliquod medium inter ea, ut puta quod esset densius igne et subtilius aere. Ab isto autem uno principio dicebant omnia alia generari secundum raritatem et densitatem; ut puta, qui ponebant aerem principium, dicebant quod ex eo rarefacto generatur ignis, ex eo autem condensato generatur aqua. Rarum autem et densum sunt contraria; et reducuntur ad excellentiam et defectum, ut ad quaedam universaliora: nam densum est quod habet multum de materia, rarum autem quod parum.
Et sic quodammodo concordabant cum Platone, qui ponebat magnum et parvum principia, quae etiam pertinent ad excellentiam et defectum. Sed in hoc differebant a Platone, quia Plato posuit magnum et parvum ex parte materiae, quia ponebat unum principium formale, quod est quaedam idea participata a diversis secundum diversitatem materiae: antiqui vero naturales ponebant contrarietatem ex parte formae, quia ponebant primum principium unam materiam, ex qua multa constituuntur secundum diversas formas.
Alii vero antiqui naturales ponebant res fieri ex principiis, ex hoc quod ipsa contraria et diversa extrahebantur ab uno, in quo erant quasi commixta et confusa.
Sed in hoc differebant, quod Anaximander ponebat illud unum confusum esse principium, non autem illa multa quae in eo erant commixta: unde ponebat unum tantum principium.
Empedocles vero et Anaxagoras ponebant magis esse principia illa quae in eo permiscebantur: et ideo ponebant multa principia, licet et illud unum confusum quodammodo principium ponerent.
Sed Anaxagoras et empedocles differebant in duobus.
Primo quidem quia empedocles ponebat circulationem quandam commixtionis et segregationis.
Ponebat enim mundum multoties esse factum et multoties corruptum; ita scilicet quod cum mundus corruptus fuit, amicitia omnia confundente in unum, iterum mundus generaretur, lite separante et distinguente: et sic confusioni succedit distinctio et e converso. Sed Anaxagoras ponebat semel tantum mundum factum esse, ita quod a principio omnia essent commixta in unum: sed intellectus, qui incoepit extrahere et distinguere, nunquam cessabit hoc facere, ita quod nunquam erunt omnia commixta in unum.
Alio modo differebant in hoc quod Anaxagoras posuit principia esse infinitas partes similes et contrarias: sicut infinitas partes carnis, quae sunt similes invicem, et infinitas partes ossis et aliorum quae habent partes similes, cum tamen quarundam sit ad alias contrarietas; sicut partium ossis ad partes sanguinis est contrarietas secundum humidum et siccum. Sed empedocles posuit principia solum illa quatuor quae communiter dicuntur elementa, scilicet ignem, aerem, aquam et terram.