Consequenter ponit propositum machinantium: unde dicit: dirumpamus vincula eorum etc..
Quod proprie dicitur: nam regis dominium dicitur jugum. 3 Reg. 12, dicitur ad Roboam, quod alleviaret de jugo quod imposuerat eis Salomon. Sicut enim boves junguntur jugo ad opus, ita homines ad dominium regni. Jugum autem removeri non potest nisi solvantur vincula. Vincula autem sunt in regno illa quibus firmatur potestas regia in regno, sicut milites, castra, et arma. Primo ergo oportet ista dissolvere, et tunc removere jugum.
Spiritualiter in christo est jugum lex charitatis: Matth. 11: jugum meum suave est etc.. Vincula sunt virtutes, spes, fides, charitas: Ephes. 4: soliciti servare unitatem spiritus, in vinculo pacis.
Eccl. 6: vincula illius alligatura salutaris. Quod ergo conscientia hominis non sit sub jugo legis christi, non potest esse nisi prius rumpantur haec vincula: quod faciunt qui dicunt deo, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus etc..
Job 12 Hier. 2: a saeculo confregisti jugum, dirupisti vincula, et dixisti, non serviam. Vel hoc dicitur in persona David a christo ad suos servos: Glossa quasi ipsi ita moliuntur: sed o mei dirumpamus etc. Sed non facit ad propositum.