Utrum aliquis possit audire Missam sacerdotis fornicarii, quin peccet mortaliter.
Videtur quod non possit audire sine peccato mortali.
Ecclesia enim praecepit sub anathemate quod nullus audiat Missam a fornicario sacerdote.
Sed facere contra huiusmodi mandatum, est peccatum mortale. Ergo, etc..
Contra, est quod in multis locis per mundum sustinetur.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est considerandum, quod aliquid quantum ad ius naturale est per se malum, et aliquid malum est quantum ad ius positivum.
Quicumque enim sacerdos in peccato mortali existens celebrat, peccat mortaliter; unde si constaret mihi eum esse in peccato mortali, et inducerem eum ad celebrandum, peccarem mortaliter. Et hoc est secundum ipsum ius naturale, quia hoc est provocare eum ad peccatum mortale.
Ius autem positivum addit plus, quod non solum non debeam inducere eum ad celebrandum, sed etiam si audiam eius Missam, pecco mortaliter; quod quidem institutum est in poenam sacerdotis fornicarii.
Attendendum tamen est, quod hoc non intelligitur de quolibet sacerdote fornicario, sed de publicis fornicariis; qui proprie dicuntur publici, quando iudicio et sententia ecclesiae vocantur publici. Unde quicumque a tali fornicario publico audit Missam, peccat mortaliter.
Ad illud quod obiicitur, dicendum, quod si sustinetur a praelatis, propter hoc non excusatur: quia hoc est vel propter negligentiam; vel propter miseriam et defectum ipsorum praelatorum, qui non sunt ausi corrigere alios, cum in se multa corrigenda cognoscant; vel etiam propter timorem aliquando: unde non excusantur propter hoc.