Quod vero nono dicitur, generatio divina non terminatur ad relationem, sed ad hypostasim quae est subiecta, verum est si intelligatur de substantia prout significat suppositum, non autem si intelligatur de substantia quae est essentia vel natura.
Nec valet quod obiicitur in contrarium.
Relatio in divinis est hypostasis: ergo si terminatur ad hypostasim, terminatur ad relationem; sicut non valet, essentia divina est hypostasis, ergo generatio divina terminatur ad essentiam: sicut enim essentia divina non generatur, ita nec filiatio, sed filius.