TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus I

Idronomones.

Quod ydronomones gaudent uincentes in sentenciis suis et tristantur si sentencie ipsorum iudicantur infirme. VII XI f. (induccio)p quod induccio est principii et uniuersalis.

VI II c.

Idea.

Quod non est ydea una omnium bonorum.

I III e.

Quod quorum est ydea una debent conuenire in racione secundum illam formam, sicut nix et cerusa in una racione albedinis.

Ibidem, f.

Quod certificare de ydea magis proprium est alterius sciencie uel philosophi.

Ibidem.

Iactator.

Quid sit iactator. II VI e. (ignorancia)p quod omne quod fit per ignoranciam est non uoluntarium, set non necessario inuoluntarium.

III iii a.

Quod qui operatur per ignoranciam quodcumque nichil tristatur in operacione.

Ibidem.

Quod alterum uidetur per ignoranciam operari et ignorantem facere, sicut ebrius et iratus qui nescit quid facit, tamen ignorancia non est causa set ebrietas. Ibidem, b.

Quod ignorancia eius quod confert non facit inuoluntarium, quia non est ignorancia set malicia, quia sic omnis malus ignorans.

Ibidem, c.

Quod ignorancia que in singularibus est causat inuoluntarium; in hiis misericordia et uenia.

Ibidem.

Quod propter ignoranciam uniuersalis uituperantur homines. Ibidem.

Quod nullus ignorat omnes circumstancias nisi sit insanus, quia operantem nullus ignorat cum sit operans. Ibidem, d.

Quod ignorat quid operatur qui filium suum interficit existimans suum oppugnatorem esse, quemadmodum meropem, qui filium loco hostis interfecit. Ibidem, f.

De ignorancia circa instrumentum et cuius gracia; et ponit exemplum. Ibidem.

Quod qui ignorat principalia nolens operari uidetur et secundum talem ignoranciam inuoluntarium dicitur, set oportet adesse penitudinem et tristiciam. (ibidem), g.

Quod ignorantes puniuntur si cause ignorancie sint in ipso. III IX c.

Quod ignorantes uniuersalia legis que oportet scire et que non sunt difficilia puniuntur.

Ibidem.

Quod ignorantes propter negligenciam puniuntur, quia in nobis est diligentes esse.

Ibidem.

Quod qui ignorat quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus est fere insensibilis.

Ibidem, e.

Quod si quis non ignorans operatur aliquid ex quo erit iniustus, uolens utique iniustus erit.

Non tamen si uelit iniustus existens requiescet et erit iustus. Ibidem, f.

Quod ignorantes uidentur fortes esse et sunt non longe ab hiis qui bone spei; set ignorantes sunt deteriores, quia illi habent aliquam dignitatem quia cognoscentes aggrediuntur, illi autem nullam. III XII g.

Quod aliqui ignorant quid loquantur quando ea que dicunt sunt ineffabilia eis, sicut mistica ayscili. III iii e.

Illiberalitas.

Quod illiberalitas semper copulatur illis qui student ad pecunias plus quam oportet.

IV I b.

Quod illiberalitas deficit in dando, in accipiendo autem superhabundat. IV II b.

Quod illiberalitas est insanabilis, quia senectus et omnis inpotencia illiberales facit.

Ibidem, e.

Quod illiberalitas magis connaturale omnibus prodigalitate. Ibidem.

Quod illiberalitas peccat in defectu dacionis et superhabundancia recepcionis; set non oportet quod omnis illiberalis peccet secundum hos duos modos, quia quandoque diuiditur.

Ibidem.

Quod illiberales qui uocantur parcitenaces omnes deficiunt in dacione et eciam in accepcione, quia nec appetunt aliena nec uolunt recipere si eis offerantur; (et) kiminibiles dicuntur.

Ibidem.

Quod quidam sunt illiberales qui nec uolunt dare sua nec accipere aliena propter quandam moderanciam et reuerenciam turpium, quia si darent sua, oporteret eos turpiter lucrari aliena.

Ibidem.

Quod quidam illiberales nolunt accipere ne oporteat eos dare. Ibidem, f.

Quod quidam illiberales habundant in accipiendo unumquodque, sicut operantes illiberales operaciones et de meretricio pasti et usurarii.

Ibidem.

Quod illiberales propter paruum lucrum sustinent opprobria. Ibidem.

Quod de numero illiberalium sunt aleator et mortuorum spoliator et latro, quia illicite negociantur et opprobria sustinent. Ibidem.

Quod illiberales sunt omnes turpes lucraciones, uidelicet lucrari ab amicis quibus oportet dare et uolentes lucrari unde non oportet.

Ibidem, g.

Quod illiberalitas congrue liberalitati contrarium dicitur et maius malum est prodigalitate, quia in eo peccant plures. Ibidem.

Incontinens.

Quod motus incontinencium est ad contrarium racioni. I XI e.

Quod incontinens nichil operatur secundum eleccionem. III V c.

Quod incontinens fit quis in potacionibus degens. III IX d.

Quod incontinens et prauus quod proponit uidere adipiscitur ex raciocinacione.

VI VII e.

Quod incontinentes dicuntur aliqui respectu ire, honoris et lucri. VII II b.

Quod incontinens persuasus et operans delectabilia melior est eo qui non propter racionem set propter incontinenciam, secundum aliorum opinionem.

Ibidem, g.

Quod incontinens est reus prouerbio: si aqua suffocat, oportet adhuc bibere.

Ibidem.

Quod incontinens et intemperatus in modo differunt, quia intemperatus sequitur delectabile ex eleccione (quasi) finem, incontinens uero non existimat sic faciendum set uincitur impetu passionum. VII III b.

Quod incontinentes quemadmodum simulantes pronunciant et non habent intellectum.

Ibidem, d.

Quod incontinentis ignorancia soluitur post motum passionis sicut uinolenti et dormientis, et hoc pertinet magis ad naturalem quam ad eticum. Ibidem, g.

Quod incontinens habet habitum sciencie ligatum sicut uinolentus profert uerba empedoclis.

Ibidem.

Quid sit incontinens simpliciter.

VII IV a.

Quod incontinentes et continentes (et) perseuerantes et molles manifestum est esse circa delectaciones et tristicias. Ibidem.

Quod incontinens dicitur simpliciter qui circa corporales uoluptates, circa quas temperatus et intemperatus, non eligendo eas set preter eleccionem et intellectum. Ibidem, d.

Quod incontinens et intemperatus circa idem set non similiter; hii quidem eligunt, hii autem non eligunt. Ibidem, g.

Quod incontinens dicitur qui uincitur a delectabilibus uel delectacionibus quas multi uincunt.

VII VIII a.

Quod incontinens est melior intemperato et non est prauus simpliciter; saluatur enim in eo uera opinio de fine. VII X g.

Quod incontinens et intemperatus sunt similes in hoc quod utrique persecuntur delectaciones corporales; set dissimiles sunt, quia hic existimans opportere, hic autem non existimans.

VII XII c.

Quod incontinens operatur illud quod non existimat sibi operandum esse, propter passionem que impellit eum.

V XI g.

Quod incontinens non est prudens, quia omnis prudens studiosus et practicus; quia incontinens non est huiusmodi. Ibidem.

Incontinencia.

Quod incontinencia (non) est circa omnes passiones. VII III b.

Quod incontinencia et intemperancia circa idem. Ibidem.

Quod incontinencia uituperatur non ut peccatum solum, set ut malicia quedam uniuersalis uel particularis, horum autem nullus, id est ire, lucri et honoris. VII IV d.

Quod incontinencia uel continencia non simpliciter set secundum similitudines est circa bestiales delectaciones. VII V g.

Quod incontinencia et continencia simpliciter dicitur que secundum humanam intemperanciam, circa alia uero secundum methaphoram.

Ibidem.

Quod incontinencia concupiscencie est turpior quam ire, sicut probatur per quatuor raciones.

VII VI (a) per totum.

Quod incontinencia et intemperancia sunt similia propter acciones et propter eandem materiam.

VII X d.

Quod incontinencia est habitus prauus, continencia uero studiosus. Ibidem, g.

Quod incontinencia quam paciuntur melancolici est sanabilior quam debilium qui non inmanent consiliis. VII XII f.

Intemperatus.

Quod intemperatos non dicimus gaudentes in odoribus rosarum et tymiamatum.

III XIV e.

Quod intemperatus est qui superhabundat in delectacionibus tactus. II VI b.

Quod intemperatus omni uoluptate potitur nec ab una recedit. II ii c.

Quod intemperatus tristatur magis quam oportet in quantum non adipiscitur delectabile et ipsa delectacio facit ei tristiciam in quantum non saciat.

III XV e.

Quod intemperatus concupiscit omnia delectabilia uel que maxime sunt delectacionis et ducitur a concupiscencia pocius quam eum regimen racionis contineat et pro hiis que sunt bona racionis eligit delectabilia secundum sensum.

Ibidem.

Quod intemperatus tristatur et non adipiscens et concupiscens. Ibidem.

Quod si intemperatus debeat sanari, oportet quos paucas et mensuratas habeat cogitaciones et nichil racioni contrarias. III XVI g.

Quod intemperatus magis uituperandus est quam incontinens, quia persequitur non concupiscens superhabundancias et fugit moderatas tristicias.

VII IV g et VIII d.

Quod intemperatus est qui persequitur delectaciones superfluas propter eleccionem et non penitet in actu insanabilis. (vii) VIII c.

Quod intemperatus est peior incontinente, quia non penitiuus et ideo insanabilis, incontinens autem sanabilis. Ibidem.

Intemperancia.

Quod intemperancia magis est uoluntarium quam timor, quia intemperancia delectabilis, timor autem tristabilis.

III XVI a uel b.

Quod intemperancia magis est exprobrabilis.

Ibidem, b.

Quod intemperancia transfertur ad peccata puerilia, timor uero ad uirilia.

Ibidem, e.

Intellectus.

Quod intellectus est principiorum quorum non est ars neque sciencia neque prudencia, quia sciencia est demonstrabilium, ars uero contingencium et prudencia. VI IV g.

Quod intellectus est extremorum terminorum et primorum. VI VIII e.

Quod omnis intellectus appetit et eligit bonum sibi. IX ix e.

Quod intellectus est diuinum quid cuius operacio secundum propriam uirtutem est perfectissima felicitas. X x a.

Quod intellectus licet sit paruus mole, preciositate et uirtute multum magis omnibus superexcellit.

X XI b.

Intellectiui gracia.

Quod intellectiui gracia unusquisque esse uidetur.

IX IV c. (intelligere)p quod intelligere et sentire sunt principaliter bona. IX XI b.

Ydiote.

Quod ydiote inueniuntur eciam magis agentes bona quam principes. X XIII b.

Intellectuales uirtutes.

Quod intellectuales uirtutes dicimus sapienciam, intellectum et prudenciam. I XI g.

Quod intellectualis uirtus habet plurimum ex doctrina generacionem et augmentum.

II I a.

Iactator.

Quod iactator est simulatiuus gloriosorum et non existencium et maiorum quam existunt.

IV X b.

Quod iactatorum quidam fingunt maiora quam sint nullius gracia, alii causa honoris et glorie et non est multum uituperabilis talis, alii causa argenti et hii deformiores. Ibidem, e.

Quod iactator non est in potencia, set ex eleccione et habitu et hic gloriam appetens uel lucrum; et qui iactant se gracia glorie fingunt ea in quibus laus et felicitas, qui uero causa lucri fingunt se medicum uel diuinatorem uel sapientem.

Ibidem, f.

Quod iactator magis opponitur ueridico quam eyron, quia deterior. Ibidem, g.

Quod iactancie (medietas) est fere circa eadem, id est circa dicta et facta in conuiuendo.

IV X a. (iudex)p quod iudex bonus est unusquisque eorum que cognoscit. I i f.

Quod iudex uult esse (sicut) uelut iustum animatum. V v d.

Quod iudices uocantur mesidici, id est medium dicentes; iudex enim adequat.

V v d.

Iusticia.

Quod iusticia est habitus a quo operatiui iustorum sunt. V I a.

Quod iusticia legalis est uirtus perfecta, set non simpliciter set ad alterum ordinans, et est preclarissima uirtutum et neque Hesperus neque Lucifer ita admirabilis. V II e.

Quod in iusticia que est in commutacionibus tribus modis contingit esse nocumentum, uidelicet quando est iniusta operacio ex ignorancia, et quando non ex preconsiliacione, (et) quando sciens et preconsilians ex malicia iniusta agit. V X d.

Quod iusticia est omnis uirtus simul et perfecta maxime uirtus, quia facit bene habere et ad ipsum et ad alterum. Ibidem.

Quod sola iusticia de numero uirtutum uidetur esse circa alienum bonum; operatur enim conferencia uel principi uel communi.

Ibidem, f.

Quod iusticia legalis (non) est pars uirtutis, set tota uirtus, et contrarium ipsius non pars malicie, set tota malicia. Ibidem.

Quod iusticia est secundum quod perficit ad alterum in operibus omnium uirtutum, uirtus autem secundum quod est simpliciter habitus.

Ibidem, g.

Quod iusticia que est secundum partem est uniuoca ei que est tota uirtus in quantum utraque habet potenciam operandi ad alterum.

V III d.

Quod iusticia specialis est circa ea que faciunt delectacionem in lucro et tristiciam in dampno; legalis autem circa omnia in quibus est operacio studiosa. Ibidem.

Quod iusticia specialis diuiditur in distribucionem et commutacionem.

V IV a.

Quod iusticia distributiua consistit in distribucionibus et honorum et pecuniarum, commutatiua uero consistit in communicacionibus, ut quando aliquis pro re sua accipit rem alterius.

Ibidem.

Quod iusticie commutatiue quedam est uoluntaria sicut uendicio et similia, quedam inuoluntaria sicut furtum et alia que ponit.

Ibidem, b.

Quod in iusticia commutatiua attenditur ad nocumenti differenciam solum. Nichil enim differt si studiosum prauus priuauit uel e conuerso.

V v b.

Quod iusticia secundum partem dicta est tantum inter illos inter quos ordinat lex.

V VII f.

Quod iusticia est habitus secundum quem iustus dicitur operatiuus secundum eleccionem et distributiuus et ipsi ad alium. V VII a.

Quod quedam iusticia directiua in commutacionibus uoluntariis et inuoluntariis et est alia a distributiua. V v a.

Quod iusticia dicitur dycayon et iustus dicastes quasi directiuus ad dican; et exemplificat.

Ibidem, e.

Quod iusticia dicitur alienum bonum.

V VII g.

Quod non est iusticia domini ad seruum neque patris ad filium usque utique (sit) pelicon.

V VIII a.

Quod nulla particula iusticie est utilis insanabilibus et malis, set omnia nocent.

V XII g.

Iustus.

Quod iustus et temperatus dicuntur non qui iusta operatur, set qui sic operatur ut iustus et temperatus. II III d.

Quod non est iustus qui non gaudet iustis operacionibus. I VI f.

Quod iustus est legalis et equalis.

V II a.

Quod iustus quando operatur iustum sciens uolens et eligens est iustus; set si tantum uolens et non eligens, operatur iustum et non est iustus, quia non facit ex iusticie habitu. V X g.

Quod iustus uult se uiuere et saluari et maxime quantum ad intellectum quo sapit.

IX IV d.

Quod iustus uult sibi conuiuere, quia delectabiliter ipsum facit et in memoria preteritorum benefactorum et de futuris habet spem benefaciendi et in presentibus delectatur quia mens eius plena theoreumatibus. IX IV f.

Quod iusta et temperata dicuntur que sunt qualia iustus et temperatus operatur.

II III d.

Iustum.

Quod iustum est quod dicitur equale, quod sine racione uidetur omnibus. V IV c.

Quod iustum necessarium est esse in quatuor ad minus: duo que distribuuntur et duo quibus distribuuntur. Ibidem.

Quod iustum confitentur omnes in distribucionibus oportere esse secundum dignitatem quandam.

Ibidem, d.

Quod iustum distributiue iusticie est proporcionale.

Ibidem.

Quod iustum est in minimis quatuor; eadem enim proporcio; diuisa enim sunt similiter et quibus et que. Ibidem, e.

Quod iustum distributiuum eorum que sunt communia uel communitati uel societati accipitur secundum proporcionem geometricam.

V v a.

Quod iustum in commutacionibus non est equale secundum geometricam set secundum arismeticam. Ibidem, b.

Quod iustum directiuum est medium equale dampni et lucri; propter hoc quando dubitant litigantes recurrunt ad iudicem.

Ibidem, c.

Quod iustum non est idem quod contrapassum sicut dicebant Pictagorici, quia non congruit neque iusto distributiuo neque directiuo in commutacione, quia non semper dandum tuum opus pro meo. V VI a.

Quod iustum continet contrapassum in communicacionibus commutatiuis secundum proporcionalitatem et non secundum equalitatem.

Ibidem, b.

Quod iustum dominatiuum et paternum non est idem iustum distributiuo et commutatiuo, set simile. V VIII a.

Quod iustum politicum et iniustum non est nisi inter illos quos ordinat lex et hii sunt in quibus est equalitas principari et subici.

Ibidem.

Quod quedam dicuntur iusta a iusticia legali que sunt secundum omnem uirtutem a lege ordinata.

V XIV a.

Quod iustum et iniustum non est unius ad se ipsum, set inter plures necessario.

Ibidem, c.

Quod iusta et iniusta cognoscere non sapiens existimant esse, quia de quibus leges dicunt non difficile intelligere; set non sunt iusta hec nisi materialiter et secundum accidens.

V XII e.

Quod iusta sunt formaliter quando applicantur ad particulares casus secundum speciales modos, et hoc est plus quam scire sana.

Ibidem.

Quod iusta sunt in hiis in quibus insunt bona simpliciter, scilicet aurum et argentum, que ueniunt in usum hominum; in hiis autem habent superhabundanciam et defectum homines, quibusdam non est superhabundancia ipsorum, scilicet diis. Ibidem, g.

Quod magis est iustum alicuius ad uxorem suam quam ad natos uel ad possessiones suas et seruos, et hoc est yconomicum iustum et est alterum a politico. V VIII g.

Iustum naturale et legale.

Quod iusti politici hoc quidem naturale hoc autem legale; et est naturale quod ad omnes et ubique eandem habet potenciam et non ex hoc quod sic uideatur uel non uideatur; legale autem est quod differenciam non habet nisi ex posicione legis sicut exemplificat. V IX a.

Quod iusta legalia (sunt) que secundum composicionem legis sunt statuta et secundum conferens, sunt similia mensuris que non sunt ubique equales; similiter iusta que non sunt naturalia set humana sunt diuersa apud diuersos, set aliqua est optima. Ibidem, f.

Quod unumquodque iustorum, scilicet naturalium et legalium, se habet ad singula opera huius uel illius ut uniuersale, quia opera sunt multa et regulantur uno uniuersali. Ibidem.

Quod non dicendum iusta operari neque dycaioprage si quis pignus reddat nolens et propter timorem, set per accidens; et similiter de iniusto. V X c.

Quod secundum hoc iustum quod est secundum methaphoram et similitudinem dictum non conuenit ut iustum (sit) alicuius ad se ipsum.

V XIV g.

Quod iustum quoddam uidetur esse omni homini ad omnem potentem (communicare) lege et composicione, et amicicia similiter quantum homo. VIII XI g.

Quod iustum est duplex: hoc quidem non scriptum, hoc autem secundum legem.

VIII XIII d.

Iniusticia.

Quod quedam iniusticia est specialis preter iniusticiam generalem, et hanc manifestat in pluribus uiciis. V III a.

Quod iniusticia inequalis et auari qui est in plus accipiendo se habet sicut pars ad totum.

Ibidem, e.

Quod iniusticia plura mala facit formaliter, set iniustus effectiue. VII vii (g.

Quod iniusticia que contraria iusticie est operatiua iniusti, et hoc est superhabundancia et defectus uel utilis uel nociui quod est preter proporcionale. V VII b.

Quod iniusticia non est in omnibus in quibus est iniustum facere, quia quandocumque aliquis tribuit sibi plus de bonis et minus de malis, facit iniustum, non tamen semper est iniusticia.

Ibidem, f.

Quod iniusticia potest esse ad se ipsum quia contingit in potenciis anime quod aliquis paciatur contra sui ipsius appetitum, et in hiis est iustum sicut inter imperatum et imperantem.

V XIV g.

Iniustus.

Quod iniustus uidetur esse illegalis et auarus et inequalis. V II a.

Quod iniustus non semper plus eligit, set et minus in simpliciter malis. V II b.

Queritur ex quibus operibus efficitur aliquis iniustus. V VII d.

Quod iniustus non est nisi per principium eleccionis ut si quis commiscetur mulieri alteri sciens non propter hoc principium set propter passionem innatam, iniustum facit set non est iniustus. Ibidem.

Quod non sunt iniusti qui propter iram uel alias passiones non naturales operantur, set nocentes et peccantes iniustum faciunt et iniustificaciones, non tamen mali et iniusti dicuntur, quia non propter iniusticiam set propter passionem faciunt. V X e.

Quod tunc est quis iniustus et malus quando ex eleccione operatur et ex intencione nocendi.

Ibidem.

Iniustum.

Quod iniustum est preter proporcionale dupliciter, scilicet in plus et in minus, et hoc eciam accidit in operibus distributiue iusticie; qui enim iniustum facit plus habet, qui uero patitur minus boni. V IV f.

Quod non potest aliquis sibi ipsi facere iniustum, quia uolens pacietur iniustum; et probat in particularibus iniustis, quia nullus mechatur cum uxore sua, set cum alia, neque suffodit sui ipsius murum; de racione enim eius est quod preter uoluntatem paciatur. V XIV d.

Quod nullus facit sibi iniustum uolens.

V XIV b.

Quod iniustum facit ciuitati qui interficit se ipsum, propter quod ciuitas dampnificat, et quedam inhonoracio adest inflicta a ciuitate sicut quod lex precipit quod tales non tumulentur.

V XIV b.

Quod non facit iniustum sibi ipsi qui facit iniustum solum, set non est totaliter prauus secundum uniuersalem maliciam que comprehenditur in illegali iniusticia. Ibidem.

Quod omne iniustum facere est uoluntarium et per eleccionem. Ibidem, c.

Quod non uidetur iniustum facere quia passus est et idem contrafaceret. Ibidem.

Quod ad iniustum facere plus accedit distributor qui uoluntarie distribuit, quia in ipso est principium accionis; recipiens non semper iniustum facit nisi sit in uoluntate eius quod plus habeat per aliquam machinacionem.

V XII b.

Quod iniustum multipliciter quis facere dicitur, aut sicut primum mouens aut sicut instrumentum coniunctum sicut manus aut separatum sicut seruus et securis, que non formaliter set materialiter iniusta faciunt. Ibidem, c.

Quod non facit iniustum formaliter si ignorans utrumque ius, scilicet legale et naturale, iudicat preter iusticiam utriusque; si autem cognoscens iudicauit iniuste gracia alicuius quem diligit uel timore pene, auare facit eciam per se et iniuste.

Ibidem.

Quod qui iniuste iudicat propter amiciciam habet plus non de eo de quo est litigium, quia non agrum de quo iudicauit, set argentum recepit.

Ibidem, d.

Quod iniustum facere homines existimant facile esse (et) in se ipsis; hoc autem non est, quia commisceri uxori uicini et percutere proximum facile et in ipsis, set hoc non est facere iniustum formaliter; set facere ut iniusti faciunt non est facile neque in potestate ipsorum nisi prius accipiat habitum. Ibidem.

Quod iniustum facere formaliter et per se est sic facere ut iniustus facit et ex habitu, sicut dare farmacum, id est medicinam laxatiuam, non est medicari, set facere sicut medicus facit.

V XII g.

Quod iniustum pati sicut dixit euripedes et inconuenienter est uoluntarium.

V XI a.

Utrum iniustum facere contingat ipsum sibi ipsi. Ibidem, e.

Quod iniustum pati est quod sit preter uoluntatem ipsius qui patitur. Ibidem, f.

Quod nullus patitur iniustum uolens, neque incontinens, set preter uoluntatem.

Ibidem.

Quod non patitur iniusta qui dat que sua sunt; et probat per dictum Homeri qui dicit quod Glaucus quidam nomine dedit aurea pro ereis dyomedi et quidam alius centum boues pro nouem. In ipso enim dare iniustum, scilicet materialiter, set pati non est in potestate pacientis, set magis oportet facientem esse iniustum.

Ibidem, g.

Iniustum.

Quod iniustum facere et iniustum pati ambo quidem sunt praua, quia utrumque recedit a medio in quo est bonum iusticie, unum per plus et alterum per minus. V XIV d.

Quod iniustum facere est deterius quam iniustum pati, quia semper est cum malicia (et) uituperabile, uel perfecta (uel proxime); set iniustum pati sine malicia et iniusticia.

Ibidem, e.

Quod iniustum pati per se est minus malum quam iniustum facere; set secundum accidens nichil prohibet maius malum, sicut contingit lesionem pedis esse per accidens peius quam pleuresim, si propter ipsam contingat cadere et capi ab aduersariis et mori, tamen medicus dicit simpliciter quod peior est pleuresis.

Ibidem, (f)p utrum iniustum faciat distribuens plus alteri quam sibi sciens et uolens preter dignitatem.

V XII a.

Quod non facit sibi iniustum qui sibi ipsi minus dat, set patitur nocumentum solum.

Ibidem, b.

Quod iniustum et iniustificacio differunt, quia iniustum dicitur natura uel ordine, iniustificacio autem quando exercetur in opere.

V IX g.

Quod iniustum et iustum facit quis quando ipsa uolens operatur, (quando autem nolens operatur) neque iniustum facit neque iustum operatur nisi per accidens. V X a.

Iustificacio.

Quod iustificacio in communi uocatur dycaiopragema, id est operacio iusticie.

V IX g.

Quod iustificacio et dycaiopragema determinantur uoluntario et inuoluntario.

V X a.

Quod iniustificacio nequaquam est si non est uoluntarium. Ibidem.

Ira.

Quod qui ex ira consequitur racionem aliqualiter, concupiscencia autem non; igitur est turpior.

VII VI b.

Quod ira est naturalius superfluis concupiscenciis.

Ibidem, c.

Quod ire et concupiscencie uenereorum transmutant et insanias faciunt. VII III d.

Quod qui ex ira aliquid agit non dicitur agere ex prouidencia, et ideo magis uidetur incipere malum ille qui prouocat quam ille qui ex ira operatur. V X e.

Quod ire superhabundancia est secundum omnes circumstancias, quia irascitur in quibus non oportet (et similiter in aliis); non tamen omnia eidem existunt. IV VIII c.

Quod iracundia est superhabundancia circa iras.

IV VIII a.

Quod iratus facit tristatus, iniurians autem cum delectacione; et intelligit de iniuria mechie.

VII VI g.

Quod qui in ira parum habundat, ignoscibile est, qui uero magis uituperabilis, qui uero multum habundat uel deficit ualde uituperabilis.

Ibidem, g.

Quod ira est passio quedam, faciencia autem multa et differencia. IV VIII a.

Quod ira et concupiscencia sunt racionales passiones. III IV g.

Quod qui irascitur in quibus et quibus et ut et quando et quanto tempore oportet, laudatur.

IV VIII a.

Quod non irasci in quibus oportet insipientis uidetur esse et secundum omnes circumstancias, quia non uidetur sentire neque tristari.

Ibidem, b.

Quod qui in irascendo parum transgreditur a medio siue in habundando siue in deficiendo non uituperatur immo laudatur; parum deficientes et mansuetos dicimus. Ibidem, f.

Quod irascentes laudamus ut uiriles et potentes principari. Ibidem.

Inirascibilitas.

Quod inirascibilitas est defectus.

IV VIII b.

Iracundi.

Quod iracundi qui uelociter irascuntur et in quibus et quibus non oportet et magis quam oportet hoc habent optimum quod quiescunt uelociter; non enim retinent iram, set reddunt.

IV VIII c.

Quod iracundus non est insidiator. VII VI e.

Irascendum.

Quod non facile determinare quibus et quantum sit irascendum et usquequo recte facit uel peccat.

Ibidem, f.

Iratus.

Quod iratus ante uindictam dolet, puniens autem delectatur. III XII e.

Quod irati pugnantes propter iram non sunt fortes, quia non propter bonum neque ut racio dicit, set propter passionem. Ibidem.

Irracionale.

Quod irracionale participat aliqualiter racionem.

I XI e.

Irundo.

Quod una irundo non facit uer nec una dies; sic nec una uirtus facit felicem nec paucum tempus.

I V d.

Inuoluntarium.

De inuoluntario mixto ex uiolento et uoluntario, exemplum in tyranno et nauta qui res suas proicit in mare tempore tempestatis; mixte enim uidentur tales operaciones et magis uoluntariis assimulantur.

III I c.

Quod illa que sunt secundum se ipsa inuoluntaria et tamen principium eorum est in operante, sunt uoluntarie nunc, sicut qui habet res suas in naue tempore tempestatis. III II b.

Inuoluntarium per ignoranciam.

De inuoluntario per ignoranciam.

III iii a.

Inuoluntarium.

Quod (in) inuoluntariis est misericordia et uenia. III iii d.

Quod inuoluntarium dicitur per ignoranciam et uiolenciam. III I a.

Quod inuoluntarium est cum tristicia et penitudine.

III iii a.

Quod inconueniens est dicere inuoluntaria que debet appetere et irasci in quibusdam.

III IV c.

Quod omne inuoluntarium est triste, quod autem secundum concupiscenciam est delectabile.

Ibidem.

Quod inconueniens est ponere inuoluntaria esse que ab ira et concupiscencia. Ibidem.

Quod inuoluntariorum hec quidem sunt uenialia, que non solum ignorantes set propter ignoranciam; que autem non propter ignoranciam set ignorantes propter passionem, non uenialia.

V X g.

Inops.

Quod inops non potest esse magnificus.

IV III d.

Infirmitas.

Quod infirmitates corporis sunt uoluntarie quando causa est uoluntaria, sicut qui oculos amisit increpamus. III X a.

Inuerecundus.

Quod inuerecundus dicitur fortis secundum methaphoram; habet enim aliquid simile forti, quia uterque inpauidus. III XI b.

Insensibilis.

Quod insensibiles dicuntur qui deficiunt multum in delectacionibus tactus. II VI b. (infirmus)p quod sicut infirmus qui consilium medici audit et nichil facit non habebit bene in corpore, sic philosophantes de uirtute et nichil operantes nunquam se bene habebunt in anima.

II III g.

Ischironomones.

Quod ischironomones sunt ydiogmones et indisciplinati et agrestes. VII XI f.

Ynobe.

Quod Ynobe propter nimium amorem rebellauit diis. VII V b.

Iudicium.

Quod iudicium singularium est per sensus et uirtutes particulares. IV VIII g.

Iuuenes.

Quod iuuenes sunt amatiui, quia propter delectacionem et passionem quam persequntur multum amatiue uiuunt. VIII III c.

Quod iuuenes cito amant et cito quiescunt ab amare et cadunt eadem die multociens ab amacione.

Ibidem.

Quod iuuenes propter delectacionem uolunt commanere et conuiuere per totam diem, quia fit ipsis amicicia sic cum sibi existunt delectabiles.

Ibidem, d.

Quod iuuenes fiunt amici cito, set non omnino perfecti amici quia non commanent in amicicia; commorari autem et congaudere ad inuicem maxime uidentur esse amicabilia; propter quod beniuoli sunt. VIII V g.

Infortunatos.

Quod ad infortunatos debet amicus ire prompte non uocatus ut eis bene faciat, et maxime hiis qui sunt in necessitate et non dignificantibus, id est qui non exigunt; ambobus enim melius et delectabilius dum uni subuenitur in necessitate et alius facit opus uirtutis. IX XIII f.

Iuuenis.

Quod iuuenes geometrici fiunt et non prudentes.

VI vi b.

Quod ex iuuenibus, ut Plato ait, debet assuefieri quando gaudere et tristari et in quibus oportet.

II ii e.

Quod iuuenes propter augmentum habent fluxum humorum in corpore sicut eciam uinolenti, et ideo sunt feruentes multum in concupiscencias delectacionum. VII XV e.

Quod iuuenis non est proprius auditor politice; inexpertus enim est eorum qui secundum uitam sunt actuum. I i f.

Quod iuuenis secundum etatem aut secundum morem iuuenilis, nichil differt.

Ibidem, g.

Quod iuuenis per consuetudinem sit recte ducibilis ad uirtutem non est facile, nisi nutritus sit coactiuis legibus. X XIV e.

Quod iuuenibus in quibus uigent passiones non sunt per se delectabilia opera uirtutum.

X XIV e.

Quod iuuenes et pueri ad hoc quod sint boni oportet legibus ordinatam esse nutricionem eorum. Ibidem.

Quod non sufficit quod aliquis in iuuentute nutriatur recte, set oportet quod perueniens ad etatem uirilem assuefiat in operibus uirtutis et circa hoc indigemus legibus per totam uitam.

Ibidem, f.