DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT VIII.

In quo summatim colligitur natura intellectualis animae.

Ut autem capitulariter perstringantur ea quae dicta sunt, diximus cum Areopagita Dionysio, quod " omnis natura procedens a causa prima tanto simplicior est et nobilior et in potestate multiplicior, quanto fuerit illi intimior per indistantiam similitudinis : et e regione e contra quanto fuerit distantior per dissimilitudinem, tanto est materialior et ignobilior et paucioris potestatis. " Hoc autem sapientissimi Peripatetici demonstraverunt ex coelo octavo, quod quantae fuerit multiplicitatis, ostendit multiplicitas suarum stellarum. Et cum illa multiplicitas sit in eo quod movetur, oportet quod respondeat per congruentiam mul- tiplicitati potentiarum quae sunt in motore. Propter quod etiam contingit, quod intellectualis anima multiplicior est quam forma lapidum vel mineralium, et sic de aliis : quo autem tales naturae sunt magis separatae, eo magis dictae sunt formae, sicut Antiqui dixerunt. Propter quod etiam Platonici formas omnino separatas asseruerunt : et quo magis erant conjunctae materiae, eo minus dicebantur formae, sed materiae immersas magis placuit eis imagines appellare, sicut tradit Boetius in libro de Trinitate.

Propter quod patet naturam intellectualem verius esse formam omnibus aliis formis consequentibus, eo quod maxime est separata : et quoad hoc fluunt ab ipsa luces separatae incorporeae secundum quas efficitur potens ad omnia cognoscenda, quae obscuritate materiae et privationis et materialium conditionum tenebris sunt abstracta et absoluta. Cum autem sit vicina causae primae multis similitudinibus ei, habet potestates plurimas quae sunt naturales proprietates et potentiae ipsius, sicut supra diximus : quae tamen nec sunt idem quod ipsa, neque una potestatum suarum est idem cum alia, quia in hoc distant a prima causa quae idem est cuilibet suae potestati, et quaelibet suarum potestatum est idem alii : et cum tam multae sunt potestates ipsius, est ipsa secundum seipsam, et non per commune accidens operativa multorum : et in hoc differt a forma quae simpliciter est natura et forma corporis et actus materiae corporalis tantum, secundum quam corpus naturale non operatur nisi unum solum. Adhuc autem in his partibus una potestatum tanto excellentior est quam alia, quanto fuerit separatior : et ideo potentior est intellectus quam sensus communis, et sensus communis potentior quam proprius, et sensualis natura potentior quam vegetabilis : et eodem modo invenitur in omnibus aliis.