DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Et benedictus fructus ventris tui.
Et benedictus fructus ventris tui Superius dixerat Angelus, Benedicta tu in mulieribus : et Elisabeth, Benedicta tu inter mulieres, quasi idem sentientes de Virgine, sed hic substitit Angelus, nec dixit : Benedictus fructus ventris tui : quia fructus hic adhuc flos erat in horto Virginis. Unde, Isa. XI, 1 : Flos de radice ejus ascendet. Sed fructus fuit in mundo, medicina in cruce, panis in sacramento, vita in anima, beatitudo in caelo. Quod attendens Elisabeth supplevit quod Angelus non dixerat, scilicet benedictus fructus ventris tui.
Et vere benedictus : quia pulcher ad videndum, suavis ad odorandum, dulcis ad gustandum, sicut infra invenies. Beatus Bernardus ad Mariam : " Non quia tu benedicta, ideo benedictus fructus ventris tui : sed quia ille te praevenit in benedictionibus dulcedinis, ideo tu benedicta : Vere etenim benedictus fructus ventris tui, in quo benedictae sunt omnes gentes : de cujus plenitudine tu quoque accepisti cum caeteris, etsi differentius a caeteris. Ac propterea quidem benedicta tu, sed. in mulieribus, ille vero benedictus, non. in hominibus, non inter Angelos, sed qui est super omnia Deus benedictus in saecula, ut ait Apostolus . Dicitur benedictus vir, benedictus panis, benedicta mulier, benedicta terra, vel si quid tale in creaturis benedictum esse memoratur, sed singulariter benedictus fructus ventris tui, cum sit super omnia benedictus Deus in saecula. Benedictus ergo fructus ventris tui. Benedictus in odore, benedictus in sapore, benedictus in specie. De odore, Genes. XXVII, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Annon vere benedictus, cui benedixit Dominus ? De sapore dicitur : Gustate et videte quoniam suavis est Dominus . Item, Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine . Item, Petrus : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus . Et ipse fructus de se invitans nos ad se, Eccli.
XXIV, 29 : Qui edunt me, ait, adhuc esurient, etc. Utique propter saporis dulcedinem hoc dicebat. Qui semel gustatus magis excitat appetitum. Bonus fructus, qui est animarum esurientium et sitientium justitiam, et esca et potus. Item, De specie in Psalmo xlix, 2 : Ex Sion species decoris ejus. Item, 1 Petri, I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Et beata Agnes : " Cujus pulchritudinem sol et luna mirantur. " Nec solum speciosus quantum alii fructus, sed sicut dicitur speciosus forma prae filiis hominum , sic dicendus est speciosus prae fructibus universis. Si enim ille fructus mortis non solum suavis fuit ad vescendum, sed etiam teste Scriptura delectabilis adspectu , quanto magis hujus vitalis fructus debemus credere vivificum decorem, " Huc usque beatus Bernardus .
Benedictus fructus ventris tui. Congrue Christus fructus dicitur ventris virginalis singulariter et discretive : quia ipsum concepit in utero Virgo mater, in utero, id est, ex causa intrinseca, non sicut aliae mulieres, quae recipiunt ab extrinseco unde concipiunt. Ideo etiam Christus dicitur germen vel granum. Unde, Isa. IV, 2 : In die illa erit germen Domitii in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis. Quia sicut granum madefactum ex propria substantia germen emittit, a quo totus fructus est sine contactu alterius grani, sic Maria madefacta gratia Spiritus sancti, sine contactu virili, ex se sola germinavit Christum, qui fructus est benedictus, qui et germen dicitur propter humilitatem. Ideo dicit ipsa, Eccli.XXIV, 8 : Gyrum caeli, id est, illum qui omnia claudit et continet, circuivi gremio uteri mei : sola, id est, sine adjutorio virili. De hoc germine dicit Pater, Ezechiel. XXXIV, 29 : Suscitabo eis germen nominatum, scilicet justum. Nemo antem alius dici potest proprie
fructus ventris, imo ventris et renum, quia et a matre concipitur, et generatur a patre.
Congrue autem appellatur Christus fructus : quia sicut fructus ex herba nascitur vel ex arbore, aut a terra ipsam non violans, sic et Christus de Virgine.
Quia sicut fractus bonus arborem per terram de qua nascitur, commendabilem reddit, sic et Christus Virginem gloriosam, de qua tota benedicta totus est natus benedictus. Unde et ei hic dicitur : Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
Quia fructus facit cognosci qualis sit terra, aut arbor unde oritur. Sic Christus Virginem. Unde, Matth. vii, 20 : Ex fructibus eorumcognoscetis eos. Ibidem, v, 18 : Non potest arbor bona malos fructus facere.
Quia sumptus sub foliis accidentium fructus iste in sacramento delectabilior est animae digne sumentis : quia ibi ipsa plus lucratur, quantum ad praesens dico. Fructum autem istum non gustabit in futuro arbor, id est, homo, quae fructum bonum non fecerit in praesenti.
item, Fructus dicitur a fruor, frueris : et est frui amore inhaerere alicui rei tantum propter semetips am. Christus au-
tem qui in sacramento nostra refectio est in via, fruitio erit in patria, cujus fruitio facit beatum : et hanc fruitionem meretur qui Christum ponit finem gaudii sui. Ideo dicitur in Psalmo cxxvi, 2 et 3 : Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, filii : merces, fructus ventris. Fructus enim consuete in caena sumitur, quae est refectio contra somnum. Et Christus fructus est, quem in illa caena ultima exspectamus, de quo fructuabimus, sicut vulgariter solet post fructum non solet apponi ferculum aliud, neque comestio, sed post caenam. Cum ergo Christus dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, quae
etiam merces filii est, quam dabit Dominus fidelibus suis, et dat quotidie, non aliam, scilicet quam seipsum qui fructus ventris est benedicti. 0 haereditas nec decessione patris obtenta, nec successione transmittenda ad posteros, nec inter fratres dividenda, nec angustior multitudine cohaeredum ! Haec est haereditas praeclara, de qua Psalmista, Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in praeclaris : etenim haereditas mea praeclara est mihi. Vere praeclaram habet haereditatem, cujus Deus est haereditas. Qui Deum possidet, a Deo possidetur. Qui terram accepit in haereditatem, obscuram habet haereditatem : et illi ceciderunt funes in obscuris. Maledicta haereditas : quia illi maledixit Dominus, Genes. iii, 17 : Maledicta terra in opere tuo. Et quia ad hanc festinatur, ideo haec in novissimo benedictione carebit . Et nota, quod dicit,In principio , id est, qui terrenam haereditatem praeponit caelesti. Item, Haec est haereditas de qua Dominus dicit, Eccli. XXIV, 27 : Haereditas mea super mel et favum.
Fructus autem iste miri est odoris, optimi coloris, et vivifici vigoris. Odore alliciens, sapore reficiens, colore jucundans, vigore corroborans, tactu levis, adspectu delectabilis, gustu suavis, durabilitate perennis, etc. Hunc appetit esuriens sine tormento, manducat sine fastidio, ipso satiatur sine superfluo, per eum sanatur sine recidivo. Fructus optimus et sapidissimus, sanissimus et jucundissimus, omne delectamentum in se habens, et omnis saporis suavitatem : his tamen qui gustaverunt, quoniam suavis est Dominus. Sapit quidem pro diversitate gustantium, aliis manna propter dulcedinem, aliis favus propter contemplationem, aliis butyrum, propter devotionis pinguedinem, aliis panem propter fortitudinem, aliis vinum propter compunctionem, aliis oleum propter consolationem, aliis lac propter humanita- tem, aliis mel propter divinitatem, alisi lignum propter aeternitatem, et hujusmodi. Hic est fructus ligni vitae, id est, beatae Virginis, qui crevit in paradiso, id est, in virginali utero, de quo qui digne comederit, mortem non gustabit in aeternum. Unde dicit, Joan. VI, 56 : Caro mea vere est cibus, etc. Hic latuit sub flore virginitatis in conceptione, apparuit in nativitate, maturuit in praedicatione, collectus est in arbore crucis in passione. lsa. LIII, 8 : Quia abscissus est de terra viventium. Hic fructus apparuit candidus in nativitate per virginitatem et innocentiam, viridis in aeternorum promissione, splendidus in transfiguratione, rubicundus in compassione, pallidus et discolor in sepulcro.
Benedictus fructus ventris tui. Quomodo autem fructus hujus sentiatur dulcedo, docetur, Cantic.II, 2, ubi dicit fidelis anima : Sub umbra illius quem desideraveram, sedi : et fructus ejus dulcis gutturi meo. Umbra Christi proprie est eorum imitatio quae fecit in passione, quando scapulis suis cruci affixis obumbravit Ecclesiae, ut fervorem paternae iracundiae eidem temperaret. In hac umbra vita est animae, extra hanc umbram sola mors. Thren, IV, 20, dicitur Christo : In umbra tua vivemus in gentibus. Et bene dicit, In umbra, quae respectu corporis sola quaedam apparentia est. Similiter quidquid boni facere posset optimus homo pro Deo respectu eorum quae Deus fecit pro homine, nihil est nisi umbra quaedam pertenuissima. Quantum etiam distat res ab umbra, tantum a passionibus nostris quas pro Deo sustinemus, distat passio Christi, si ejus circumstantiae diligenter notentur. Bene autem passio Domini fecit umbram, in qua concurrerunt obscuritas paenae et claritas pietatis. Sedere autem sub hac umbra est requiescere in imitatione Dominicae passionis, ubi tria inveniuntur,
odor, protectio, et refrigerium. Odor laeta bundum, protectio securum, refrigerium facit quietum.
De odore dicitur sponso, Cantic.IV, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Ibidem, v. 11 : Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. (Quaere infra de delectationibus horti.) Item, Beatus Joannes Evangelista visitatus a Christo, dicit ei : " Odor tuus concupiscentias in me excitavit aeternas. " Item, Eccli.XXIV, 21 : Quasi balsamum non mistum odor meus.
De protectione, in Psalmo, XVI, 8 : Sub umbra alarum tuarum protege me, etc. Item., Psal. lvi, 2 : In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Alae Christi virtutes quibus volavit ad caelum. Vel, alae ejus brachia extensa in cruce, de quibus dicitur, Malach.IV, 2 : Sanitas in pennis ejus.
De refrigerio, Jerem.VI, 16 : Interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium, animabus vestris. Haec via Christus Dominus.
Dicit ergo fidelis anima : Sub umbra illius quem desideraveram, sedi. Ecce duo necessaria volentibus sentire fructus hujus dulcedinem, et communicare ei ad salutem, scilicet passionis imitatio. Unde, Sub umbra illius sedi, laetabunda, secura, et quieta, et desiderio intenso. Unde dicit, Desideraveram. Item, In sessione notatur requies, ut quiescas perverse agere : quia prius necesse est cessare a peccato : in sedendo inferior pars corporis versus terram quiescit, pars superior versus caelum laborat et movetur : sedere ergo est quiescere ab appetitu temporalium, et laborare pro aeternis, ut sic sentiatur dulcedo fructus hujus. Unde sequitur : Et fructus ejus, id est, corporis et sanguinis ejus perceptio, qua reficimur et sustentamur in via peregrinationis nostrae. Vel, fructus, id est, efficacia sacramenti, dulcis gutturi meo, id est, intimae affectioni animae meae. Et bene dicitur, Gutturi, per quod vox transit, ut qui hanc dulcedinum sentire desiderat, priusquam ad hoc sacramentum accedat, confessus fuerit peccata sua, ut in voce exsultationis et confessionis sit sonus epulantis. Item, Osee, XIV, 8 : Sedentes in umbra ejus, ut supra, vivent tritico, et germinabunt quasi vinea. Vivent tritico, id est, corpore et sanguine Christi. Vivent hic per gratiam, et per gloriam in futuro. Septuaginta dicunt : Inebriabuntur tritico, et germinabunt quasi vinea, Christum scilicet qui est vitis vera, in suis operibus humiliter imitantes : humilitas enim in germine designatur. Alioquin nisi prius sub umbra ista sederint per imitationem eorum quae gessit Christus in carne, et sequelam vestigiorum quae calcavit in cruce, hoc fructu et hoc tritico morientur. Quia caelestis panis non est sanus nisi sanis. Unde quidam :
In Domini mensa quod tractas, sedulo pensa. Vivere sive mori confert quod porrigis ori.
Vivere per causam, mori per occasionem. Necessarium est etiam desiderium, scilicet veniae, gratiae, et gloriae. Unde dicit : Desideraveram. Job, iii, 24 : Antequam comedam suspiro, desiderando scilicet haec tria, etc. Hoc autem desiderium digna comestio fructus hujus suscitat et inflammat. Unde ipsemet dicit, Eccli. XXIV, 29 : Qui edunt me, adhuc esurient, etc. Nec pertinet ad guttur Ecclesiae, qui hunc fructum non esurit.
Item, Fructus ejus dulcis gutturi meo. Dulcis enim est hic fructus in ore praedicantibus, dulcior in palatome dutantibus, dulcissimus in gutture gustantibus. In verbo. Unde, Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, etc. Item, Joan. VI, 69, dicit Petrus hanc degustans dulcedinem : Domine, ad quem ibimus ? verba vitae aeternae habes. In exemplo. Matth. XI, 29 : Discite a me,
quia mitis sum ei humilis corde. In promisso. Apocal. II" 17 : Vincenti dabo manna absconditum. In jugum, imponendo. Matth. XI, 29, 30 : Tollite jugum meum super vos, etc. jugum enim meum suave est, etc. : In operatione. Quia per eum caeci vident, claudi ambulant, etc . In peccatorum dimissione. Ezechiel. xviii, 21 et 22 : Si impius egerit paenitentiam, ab omnibus peccatis suis, etc, omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. In filiorum flagellatione. Unde, Psal. xxii, 4 : Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Item, Psal. cii, 13 : Quomodo miseretur pater filiorum, etc.
Tandem sentietur dulcissimus in praemii retributione, quando cibabit nos seipso, qui est manna absconditum , et torrente voluptatis suae potabit nos . Gustui, I Petri, II, 3 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus, Tactui. II Regum, xxiii, 8 : Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, quo nihil mollius dum tangitur. Auditui, Quia ipse verbum dulce quod multiplicat amicos, patri scilicet , verbum scilicet suave. Olfactui. Eccli. xlix, 1 : Memoria Josiae in compositionem odoris, etc. Josias Christus. Visui. I Petri, I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Intellectui, quem Illuminat cum sit veritas. Affectui, quem pascit cum sit charitas.
Item, De benedictione hujus fractus benedicti dicit Propheta Deo Patri : Domine, praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, etc. . Bene dicitur, Praevenisti: quia has benedictiones ei ante ortum dedit.
Prima benedictio, immunitas peccati et impotentia peccandi, caruit enim originali, quod probat matris virginitas : et actuali, quod probat Patris divinitas. Ideo vocat eum Petrus agnum Immaculatum : quia caruit macula originali, et incontaminatum, quia caruit omni contagio actuali. Ideo dicitur candelabrum . Exod. xxv, 31 et 37 : Facies candelabrum ductile de auro mundissimo, et pones in eo lucernas septem. Christus recte dicitur candelabrum : quia Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum . Ductile, non fusile : quia non semine hominis transfusum, sed opere sancti Spiritus deductum ex. auro mundissimo, id est, ex purissimo Virginis sanguine, qui fuit aurum mundum in tiGcatione, mundius in Spiritus sancti superventione, mundissimum in Filii Dei conceptione qui Ignis consumens est : in Filii enim Dei conceptione ita perfectissime purgata est mater, ut nec etiam venialiter postea posset peccare. Ideo caro ejus et sanguis dicuntur aurum mundissimum. Et pones in eo lucernas septem, id est, septem dona Spiritus sancti: quae requieverunt in Christo. Et nota, quod Joannes Baptista licet sanctificatus in utero, verumtamen potuit postea pec-
care saltem venialiter. Unde dicit Christo, Matth. III, 14 : Ego a te debeo baptizari, i d est, a potentia peccandi quae est a fomite, purgari.
Secunda, consummata virtutum perfectio. Licet enim in baptismo infundantur virtutes puero, non tamen consummatae sunt : quia non potest adhuc eas prosequi operando. Sed Christus habuit consummatas. Unde, Isa. IV, 1 : Apprehendent septem mulieres, id est, universae virtutes quae per septenarium designantur, virum unum, id est, Christum qui In instanti suae conceptionis fuit vir perfectus quantum ad sapientiam et virtutem, et quantum ad organizationem membrorum.
Ideo dicitur : Novum faciet Dominus : quia alii homines novem mensibus formantur. De sapientia, Eccli, I, 1 : Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum. De virtute , I ad Corinth. I, 24 : Ipse est Dei virtus, et Dei sapientia, quae utraque nec minui potest In se, nec augeri. Unde Boetius :
Stabitisque manens dat cuncta moveri, etc.
Tertia, omnis sapientiae et scientiae plenitudo. Virtus enim perficit affectum, sapientia intellectum : et ipse perfectus fuit in utroque. Ad Coloss. ii, 3 : In quo sunt omnes thesauri, .etc. Ejus enim sapientia uniformiter cognoscit praeterita, praesentia, et futura. Unde, Eccli . xxv, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, etc. Et ponuntur hic quatuor, per quae ostenditur nihil latere ipsius sapientiam, et in infinitum excedere lucem solis : sol enim solum videt superficiem rei sibi expositae, sed non interiora ipsius rei: sed sapientia Dei attingit a fine usque ad finem, etc. . Job, XXVI, 8 : Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. Et ideo dicitur : Multo plus, quia oculi solis, id est, radii solum vident corporalia, oculi Domini spiritualia. Lucidiores, quia radii solis non vident nisi praesentia, oculi Domini praeterita, praesentia, et futura. Super, quia sol solummodo mittit radios ad ea quae sub ipso sunt, oculi Domini vident ea quae supra solem sunt sicut ea quae infra. De hac benedictione dicitur, Deuter. xxxiii, 16 : Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph. Joseph, Christus accrescens . Unde, Luc. ii, 52 : Jesus proficiebat sapientia, etc. Solutio. Ejus sapientia proficiebat extensione, non intensione, sicut doctor extendens doctrinam in discipulos proficit, et sicut candela quae ex se can- delam accendit, proficit luminis extensione, non intensione.
Quarta, plenitudo fruitionis : quia ab instanti conceptionis suae, ita plene fruebatur sicut modo : et quod est mirabilius, secundum eamdem animae partem simul patiebatur et fruebatur. Ideo dicitur in persona Christi hominis : Providebam Dominum in conspectu meo semper .
Quinta, diversarum naturarum unio, quae secundum Augustinum talis fuit, ut Deum faceret hominem, et hominem Deum. Haec est benedictio dulcedinis : quia nec anima postquam a Verbo assumpta est, ab eo separata fuit, et ita non peccare anima Christi potuit : nec caro similiter postquam a divinitate assumpta est, ab ea relicta est. Unde nec propter hoc corrumpi potuit in sepulcro. De istis quinque benedictionibus dicitur, Deuter. xxxiii, 23 : Nephtali abundantia perfruetur. Nephtali interpretatur dilatatus. Hic est Christus, cujus fides per totum mundum dilatata est. Haec sunt benedictiones dulcedinis. Terrenae vero benedictiones, de quibus dicit Psalmus cxliii, 15 : Beatum dixerunt populum cui haec sunt, sunt amaritudinis : quia in amaritudinem convertuntur. Sed de hac dulcedine dicitur, Genes. xxvii, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
Sequitur : Posuisti in capite ejus , id est, in principio praedicationis ejus, coronam de lapide pretioso, id est, lapidibus pretiosis, scilicet duodecim Apostolis, qui eum praedicantem quasi corona caput ambiebant. Matth. v, 1 et seq : Videns Jesus turbas, etc, et cum sedisset, etc. Hi sunt duodecim lapides quossummus pontifex portabat in rationali . Job, 25 : Cum sederem quasi rex, etc. Aliter, corona aeternae gloriae quae finem non habet, quae dicitur de lapide
pretioso, qui est topazion, id est, omnicolor : quia secundum Gregorium, omni colore resplendet. Est ergo sensus : Posuistiin capite ejus, etc., id est, coronam gloriae omnem decorem habentem, Pro hac corona habenda in quantum homo pugnavit ipse, et docuit omnes pugnare : quia non coronabitur, nisi qui legitime certaverit . Assigna de lapide sub septenario vel duodenario.
Moraliter : Posuisti in capite ejus, id est, in mente justi quae est caput. Eccle. IX, 8 : Oleum de capite tuo non deficiat. Coronam de lapide pretioso, id est, ornatum virtutum. In hac corona quatuor lapsides pretiosi Prudentia ab ante, ut caveat a futuris : justitia a posteriori, ut satisfaciat de praeteritis : temperantia a dextris, nec dissolvatur per prospera : fortitudo a sinistris, ne frangatur per adversa. Et haec corona est diadema.
Item, Fructus iste mirabilis. Unde,
Psal. IV, 4 : Scitote quoniam mirificavit Dominus, id est, Pater, sanctum tuum, scilicet Christum, qui est sanctus sanctorum, id est, mirabilem fecit, et hoc mulpliciter. Primo in conceptione, quando foemina circumdedit virum . Glossa interlinearis : " Gremio uteri sui. " Isa. IV 1 : In die illa, scilicet Dominicae conceptionis, apprehenderunt septem mulieres, id est, universae virtutes, virum unum, id est, Christum. Secundo in nativitate, quando exivit de utero Virginis clausa porta. Ezechiel.xliv, 2 et 3 : Porta hec clausa erit principi, intranti scilicet et exeunti, sicut radius solis intrat et exit per vitrum sine sui et vitri corruptione. Tertio in praedicatione. Joan. vii, 46 : Numquam sic locutus est homo, Et Petrus, Joan. VI,69 : Verba vitae aeternae habes. Quarto in passione, ubi posuit fa- ciem suam ut petram durissimam : et sol obscuratus est, et petrae scissae , Quinto in resurrectione, quando non. dedit sanctum suum videre corruptionem : sed cito resuscitavit, et clauso sepulcro exivit. Sexto in ascensione, quando virtute deitatis ascendit cum triumpho. Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit, etc. ? Propter haec omnia vocatum est nomen ejus Admirabilis .
item, Cantate Domino canticum novum : quia mirabilia fecit . In hoc quod cum esset dives voluit pro nobis fieri pauper . Scitis gratiam. Quia cum semper esset in gaudio, pro nobis voluit pati et mori in tormento vilissimo. Ad Hebr. xii, 2 : Christus proposito sibi gaudio sustinuit crucem, etc. Quia cum esset summe innocens, voluit iniquus reputari. Isa. liii , 12 : Et cum sceleratis deputatus est, Quia pati voluit pro inimicis, quod
multo plus est quam si pro amicis. Unde, Joan. xv, 13 : Majorem charitatem, etc.: habuit tamen majorem, quia mortuus est pro inimicis. Quia cum uno solo verbo posset salvare mundum, quia dixit et facta sunt : tamen tot et tanta pro mundo voluit sustinere, Unde, Luc. IX, 30 et 31, Moyses et Elias loquebantur cum eo de excessu, quem completurus erat in Jerusalem. Et hoc totum fecit ut nos ad amorem suum afficeret, et vitium ingratitudinis in nobis exstirparet. Ingratus enim erat homo beneficio creationis, quod sine paena ei Dominus impenderat. Sed. beneficium recreationis non sic. Beatos Bernardus : " Memento homo te etsi de nihilo factum, non tamen de nihilo redemptum . "
Et nota, quod quadruplex fuit voluntas in Christo, quas Pater mirificat sicut
Christus dicit de Patre :.Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis . Deitatis. Haec mirificata est, omnia quae sunt faciendo. Rationis, qua pati voluit, mori, et resurgere : quae homines etiam sibi obedientes facit mori peccato, et resurgere per gratiam. Mirificata est Patri usque ad mortem obediendo . Sensualitatis, qua voluit non mori. Matth. XXVI, 39 : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Haec mirificata est, se verum hominem esse ostendendo, et infirmitatem nostram se veraciter assumpsisse. C0mpassionis, qua compassus est peccatoribus. Luc. XIX, 41 : Videns civitatem, flevit, etc. Osee, VI, 6 : Misericordiam volui, et non sacrificium. Quam mirificavit etiam indignis compatiendo. Has, inquam, voluntates mirificavit sanctis, non Judaeis, aut paganis : quia his scandalum vel stultitia , etc, sanctis scilicet qui sunt in terra ejus, id est, qui spem suam quasi anchoram in illa terra quae est ejus terra, scilicet viventium, fixerunt, ne saeculi fluctibus submergantur. (Multa alia de hoc fructu mirabili invenies sig. 10, horti conclusi, ubi ille hortus dicitur mirabilis, quae debuissent hic scribi.)
Igitur quia tam dulcis, tam celebris, tam festiva, tam devota, tam efficax, tam suavis est salutatio quam Christus mandavit beatae Virgini Mariae, quando mundum hac mediatrice salvare decrevit, dignum et justum est ut a Christicolis celeberrime et devotissime recitetur in terris, cum a caelicolis, ut vere creditur, frequenter recitetur in caelis ad honorem et gloriam. Virginis gloriosae. Unde canit Ecclesia : " Te laudant Angeli, etc. " Si enim tam affectuose et sedule salutamus, caput nudamus, inclinamus, assurgimus, genua flectimus, salutationem toties replicamus, ad fami- liares et cognatos ac socios magnatum, quorum consiliis et auxilis in curiis indigemus, et ipsorum benevolentiam captamus exeniis et muneribus, et quibuscumque praevalemus modis : quid faciendum est potissime matri in curia unigeniti sui, cui non solum efficaciter supplicare, sed etiam materna auctoritate imperare ?
Item, Si joculatore suriens ad plenam mensam divitis cantaverit, numquid ei cibus negabitur ? Similiter si quis temporalia contemnens et gratiam esuriens, veniat ad mensam matris Domini toto corde et affectu dicens : Ave, Maria, gratia, etc, numquid ipsa largitas ei gratiam poterit denegare? Saltem ex quo gratia plena est, vel aliqua fragmenta gratiae largietur. Ipsa enim favus melleus est, cui dicitur, Cantic. IV, 11 : Favus distillans labia tua. Qui si bene compressus fuerit tactu labiorum devote orantis, dulcedinem melleam facile distillabit. Ipsa vellus Gedeonis madefactum rore gratiarum , quod compressione levissima devotae salutationis et orationis, larga distillabit stillicidia super terram cordis humani. Ipsa virga gracillima est per summam humilitatem, quae flatu aurae tenuis, id est, humilis salutationis vel orationis, facile poterit inclinari : inclinata vero secum afferet florem et fructum suum.
Item, Si quis assidue magnatem aliquem aut potentem salutaret, licet indignabundum et superbum, non esset tam illiberalis, quin salutatorem suum resalutaret aliquando, saltem victus importunitate, juxta illud Ecclesiastici, xli, 25 : Erubescite a salutantibus de silentio. Numquid magis indignantis naturae erit mater misericordiae mulierum humillima ? Absit. Resalutat autem beneficia tribuendo. Satis enim probabile et credibile est, quod si saepe beatae Virgini salutationem angelicam replicaret, scili-
cet Ave, Maria, usque fructus ventris tui, Ipsum benedictum fructum a benedicta matre quandoque in praemium reportaret.
Sed notandum, quod qui beatam Virginem digne salutare vult aut orare, oportet eum prius animam praeparare. Unde, Eccli. XVIII, 23 : Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum, Alioquin oportebit eum iterare orationem suam, quod prohibetur, Eccli.VII, 15 : Non iteres verbum in oratione tua, id est, sic devote ora, quod non oporteat iterare. Gregorius : " Quo videlicet dicto vir sapiens nequaquam nos prohibet saepe veniam petere, sed culpas iterare . " Ac si aperte dicat : Cum. male gesta fleveris, nequaquam rursus Iacias quod in precibus iterum plangas. Minus enim efficax et utilis est Mariae salutatio, vel directa ad eam oratio, cum praesumitur ab indigno. Unde antequam Dominus orare doceat discipulos , praemittit de virtutibus instructionem. Sicut enim peccatores Deus non audit , sic non est speciosa laus veI salutatio in ore peccatoris . In oratione quae desunt nobis, suggerimus et rogamus et quaerimus nostrae compassionem miseriae : sed hanc non meretur, qui alienae gloriae congratulari nescierit. Sic enim caelesti Jerusalem communicamus in ratione dati et accepti, cum ei congratulationem impendimus, et ipsa vicissim compassionem nobis. Quod si sanctorum omnium gaudio congaudendum est ut eos habeamus propitios, magis et frequentius oportet beatae Virgini congaudere, cui risum fecit Dominus, et omnes audientes pariter corridebant, sicut dixit .Sara , quae figurabat Mariam. Hinc est, quod a fidelibus consuevit haec salutatio frequentari, nec ad insipientiam salutan- tibus, si se dignos exhibeant et se praeparent ad salutandum.
Quod autem haec salutatio acceptabilis sit Mariae, ostenditur in eo quod prius ab Angelo legitur salutata, nec ipso foris stante, sed ingresso ad eam. Ergo et Angelum te esse oportet, et ad eam intrare, si digne volueris salutare Mariam. Angelum facit puritas, charitas, humilitas : quae tria inveniuntur in Angelis praeeminere. Puritas, quia sicut a carne., sic a carnis illecebris penitus sunt immunes. Et sicut dicit Hyeronimus : " In carne praeter carnem vivere, non humana vita est, sed caelestis. " Charitas in vitae communione probatur : quia caelestis Jerusalem participatio eius in id-
ipsum est : quia nullus ibi suum aliquid esse dicit sed sunt illis omnia communia. Humilitas Angelorum in obedientia et in ministerio comprobatur, in
quo sine murmure, sine contradictione, sine deceptione Domino contemperant. Qui enim per tres istas virtutes Angelum se non exhibet, non est idoneus ut ad salutandam Virginem admittatur in conclave caelesti, in quo Maria assumpta est ad aethereum thalamum, in quo rex regum stellato sedet solio. Haec tria agnovit Angelus in Maria : et haec tria quaerit gloriosa Virgo in suis saltatoribus invenire. Unde et quod qratia plena dicitur, ad humilitatem refertur, quae sola gratia meretur impleri : quia sicut dicitur, Jacob.IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Dominus tecum, ad charitatem : quia Deus charitas est : ei qui manet in charitate, in Deo manet, et Deas in eo . Benedicta tu in mulieribus, ad puritatem. Quod si haec habeas, et per haec Angelus sis, necessarium est ut sis Gabriel, id est, fortitudo Dei, ut non tuae adscribas fortitu- dini quidquid boni habueris, sed divinae : et sic tibi patebit ad Mariam ingressus. Item, Quod digne tantam reginam salutare non sit quilibet dignus, ostendit Dominus cum ad eam salutandam, non nisi Angelum misit : per hoc evidenter ostendens, quod qui salutationem suam ab ea desiderat acceptari, angelicam, ut supra dictum est, vitam debet imitari, ut sit videlicet pacificus : quia inter Angelos major non opprimit minorem, sed omnes in summa pace et quiete consistunt. Sit etiam humilis : Angelus enim hominem qui terra et cinis est, non dedignatur custodire, nec inde erubescit. Sit obediens, id est, praecepta Domini adimplens. Sine invidia: stella enim differt a stella in claritate , nec tamen una alii suam invidet claritatem. Similiter Angelus bono cujuslibet socii non invidet, sed congaudet. Has proprietates attribuit Beda Angelis super illud Exodi, xxv, 8 et 9 : Facient mihi sanctuarium... juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi.
Nota etiam, quod ad salutationem Mariae tria principaliter nos invitant, scilicet Gabrielis exemplum, qui eam primus legitur salutasse, etiam antequam esset mater Domini, resalutationis fructus, ut supra, et Joannis tripudium. Si enim nos se salutantes resalutaverit, exsultabit in gaudio infans, id est, gaudium ineffabile in utero mentis nostrae, ut possimus dicere : Ecce ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit, etc. . Hinc dicit Apostolus, ad Roman. XVI, 6 : Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis, pro vobis orando, in aegyptum fugiendo, paupertatem sustinendo. Sed qualiter salutabis, frequenter, fideliter, sapienter. Frequenter : quia iota pulchra est . Isa. xxiii, 16 : Bene cane, frequenta canticum, ut memoriatui sit. Fideliter, ut corde, ore, et opere salutetur, ne merito possit beata Virgo illud respondere quod dicitur, Isa. XXIX, 13 : Populus hic labiis me honorat : cor autem ipsorum, etc. . Sapienter, ut recta intentione salutetur. Quidam enim nobiles salutant puellas, ut de illarum familiaritate jactare se possint. Sic multi salutant frequenter Mariam, ut eam diligere videantur : sed tales non resalutat, quia ipsa novit abscondita cordium, sicut dicit ipsa, Eccli.XXIV, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes.
Nota, quod non sunt digni salutari a nobis excommunicatus, homo alterius legis, hostis. Diabolus excommunicatus est qui tabificavit bullarn summi Pontificis, id est, formam suam, qui erat signaculum similitudinis Dei . Item., Incendiarius fuit sanctorum locorum, id est, illorum duorum templorum quae fecerat Deus, scilicet Adam et Hevae : omnes enim justi templa sunt Dei, ut dicitur, I ad Corinth. iii, 17, et VI, 19 : Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Item, Manus violentas injecit in clericum, imo in ipsum Papam, id est, Christum. Et quia non habet superiorem a quo petat absolutionem, et ab illo non vult, ideo non potest absolvi. Propter hoc dicitur, I Regum, ii, 25 : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Ille excommunicatus salutat nos, dum peccata spiritualia suggerit, ut interficiat, sicut Joab Amasan salutando occidit . Hunc resalutat, qui ejus suggestioni consensum praestat, et fit excommunicatus. Ad Roman. I, 32 : Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. Non ergo salutandus vel resalutandus est excommunicatus. II Joan. v, 10 : Si
quis venit ad vos, ei hanc doctrinam non affert, etc.
Homo alterius legis est caro, cujus lex contraria est legi spiritus,. Ad Roman. VII , 23 : Video aliam legem, etc. Horum autem qui sunt alterius legis, quidam sunt gentiles idola colentes, scilicet motus luxuriae, qui in corde suo faciunt masculinas imagines, et femineas, sicut dixit Ezechiel.XVI, 17 : Fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. Alii sunt Judaei, qui legem et sacrificia carnaliter servant, id est, motus gulae. Alii haeretici latenter corrumpentes, id est, motus sub virtutis vel necessitatis specie ad peccatum inclinantes. Primi, id est, pagani sunt occidendi gladio abstinentiae, Psal. xliv, 4 : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Judaei non sunt occidendi, sed fame et miseria cruciandi. Haeretici vero sunt com-
burendi igne : quia Spiritui sancto committendum est, ut revelet in. talibus utrum spiritus sunt ex Deo . Hic homo alterius legis salutat, dum caro voluptatem suggerit. Hunc resalutat, qui consenti, et excommunicatus efficitur. Eccli. IX, 4 : Cum saltatrice ne sis assiduus, nec audias illam.
Hostis est mundus. Unde, Jacob. IV, 4 : Quicumque voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur. Hic salutat, dom divitias suggerit vel honores, dicens cum Juda : Ave, Rabbi : et osculatur eum, et prodit simul : sed non, est resalutandus per consensum. Unde, Psal. lxi, 11 : Divitiae si affluant, nolite cor apponere. floram trium salutationes non recepit Maria : quia humilis et pauper et virgo fuit, ut dictum est. Et ideo merito dixit ei Angelus : Ave, id est, sine omni vae.