DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.
PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.
SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.
PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.
PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:
PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO
PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.
Venite, comedite panem meum, etc. Prov. IX, 5. Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum? Joan, Vi, 53. Sacramentum regis abscondere bonum est. Tob. xii, 7.
Secundum principaliter circa sacramentum Dominici corporis notandum, est forma donationis. Et circa hanc tria sunt consideranda. Primum est quod Dominus dat corpus suum velatum. Secundum quod dat velatum sub specie panis. Tertium quod dat sub specie panis triticei.
Primum circa formam donationis Dominici corporis considerandum est, quod datur velatum, non nudum, secundum illud Apocal. ii, 17 : Dabo manna absconditum, quasi cibum coelestem velatum. Sed quia ex hoc humanus sensus terretur, et miratur, cum aliud videtur, et aliud credi jubetur : hujus velaminis quadruplex ratio sapientiae Dei potest assignari.
I. Est indignitas malorum. II. Fides bonorum.III. Instructio morum.
IV. Imbecillitas omnium.
De primis duobus potest hic dici et de aliis in sequenti.
I. Prima ratio, quare Dominus corpus suum dat velatum est indignitas pravorum, quae exigit ut veletur, sicut aeger oculus, ut sibi sol et quodlibet lumen tegatur. Et in hoc benignissime agit cum eis misericordia Salvatoris : si enim pravi nudum corpus viderent, et hoc a fidelibus manducari, ex ipso adspectu scan-
dalizarentur, et tripliciter male perirent, 1. In corde per errorem, 2. In lingua per detractionem, 3. In anima per spiritualem mortem.
l.De primo, Joan. VI, 56 et 67 : Caro mea, vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus. Sequitur : Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, quasi abhorrentes verba de humana carne comedenda. Ambrosius : " Forte dices, " quomodo vera est caro, quomodo ve-" rus sanguis, quia similitudinem non " vides carnis ? attende ubi discipuli " Christi audientes, quod carnem suam " daret manducandam, recedebant, solus " Petrus dixit : Verba vita aeternae ha- " bes, ad quem ibimus (Joan. VI, 69) ?Ne " ergo plures scandalizarentur, et ne ve-" lut quidam esset horror humanas car-" nis, sed maneret gloria Salvatoris, " ideo in similitudine accipis sacramen-" tum, sed verse naturae gloriam virtutemque consequeris. "
2. De secundo, in eodem, VI, 52 et 53, ubi Dominus dixit : Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ? Litigabant ergo Judaei ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare, ad manducandum ? Litigatio hujusmodi, murmur, et detractio est de nuda manducatione corporis Christi, et ideo debuit velari. Psal. liv, 13 : Si is, qui odorat me, super me mala loculus fuisset : abscondissem me forsitan ab eo.
3. De tertio, Num. IV, 19 : Aaron et filii ejus intrabunt, ipsi disponent opera, id est, operient sacramenta. Alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur. I Reg. VI, 19 : Percussit Dominus multos eo quod vidissent arcam Domini, quasi scilicet non licebat eis eam videre detectam. Arca signat corpus Domini quod malignis est velandum, ne spiritualiter moriantur, si videant nudum, quia causa suas castitatis putarent esse phantasticum. Eccli. iii, 22 et 23 : In pluribus operibus Dei ne fueris curio-sus. Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis
II.
Secunda ratio est fides bonorum. Et haec ratio potest in tria distingui, quae exigunt hoc velari, scilicet, 1. Fidei esse verum, 2. Infidelitatis primas remedium, 3. Et Fidei meritum.
I. Primo fidei esse verum exigit, ut corpus Christi veletur. Ad Hebr. xi, 1 : Fides est argumentum rerum non apparentium. Ut enim dicit Augustinus : " Fides " est credere, quod non vides ", id est, credere verbis Dei de re occulta, quas vere est, et tamen eam oculis non vides. Nam de re quam videmus, scientiam potius quam fidem habemus. I Pet. I, 8 : Christus est in quem non videntes creditis.
II. Quatenus culpas infidelitatis respondeat modus congruus satisfactionis. Unde sicut primorum parentum incredulitas incepit ex auditu verbi diaboli, suadentis cibum habentem quodammodo mortem velatam, et in eo sunt sensus eorum vane delectati : sic congruit ut fides salvandorum incipiat ex auditu verbi Salvatoris, suadentis cibum habentem veram vitam absconditam, et in quo nostri sensus sint pie decepti praeter auditum, ut scilicet fides sit ex auditu tantum, et non ex visu, vel ex aliis sensibus : auditus autem per verbum Christi.
Hoc pulchre figuratum est Gen. xxvii, 27. In benedictione Jacob, ubi sensus Isaac decepti sunt, putantis sentire Esau, dum sensit similitudinem ejus qua velatus erat Jacob, unde sciendum quod in illa figura Dominici corporis quatuor erant personas, scilicet lsaac, et Rebecca, qui masculus et foemina, significant duas naturas in nobis, id est, corpus et animam : masculus qui magis solet esse manifestus et exterioribus plus intendit, significat exteriorem hominem, id est, corpus nostrum cum sensibus suis : femina quae domi residens familiam regit, signat interiorem hominem, id est, fidelem animam, quae suae salutis et aliorum curam gerit. Jacob bonus et formosus habitans in tabernaculis, quem diligit Rebecca, id est, fidelis anima, signat verum corpus Christi. Esau quem amat Isaac, id est, corpus, eo quod cibis ejus vescitur, signat substantiam panis cum accidentibus, scilicet colore, sapore, et caeteris.
Cum itaque Isaac quasi homo exterior, id est, Sacerdos benedicere debet Esau, id est, panem, Esau recedit, idest, substantia panis, sed similitudo Esau, scilicet vestes cum odore, pelles pilosos, cibus cum sapore, id est, accidentia panis sive similitudo, scilicet color, sapor, odor, durities, manent circa Jacob, id est, corpus Christi : unde in his omnibus sensus Isaac, id est, corporis nostri falluntur.
1. Ibi fallitur visus caliginosus Isaac, id est, debilis corporis nostri, quia putat prae oculis habere Esau, id est, panem, et habet tantum vestes ejus, id est, speciem panis, et sub illa latet Jacob velatus, id est, corpus Christi.
2. Ibi fallitur gustus Isaac, id est, corporis nostri : quia putat gustare, et comedere cibum Esau, id est, panem, et gustat tantum similitudinem ejus.
3. Ibi fallitur olfactus Isaac, in est, corporis nostri, quia putat sentire Esau, id est, panem qui vere non est ibi, sed sentit odorem vestimentorum ejus, id est, formam panis quibus vestitus est Jacob, id est, velatum corpus Christi.
4. Ibi fallitur tactus Isaac, id est, corporis nostri, quia putat tangere Esau, id est, panem, et tangit pelliculas similes Esau, id est, similitudinem sive speciem
panis, quibus velatus est Jacob, id est, corpus Christi. Sapiens erat Isaac, sed in judicio cognoscendi Esau fallebatur.
Sic homo noster exterior in judicio panis altaris sensibus fallitur praeterquam in auditu, unde ait : Vox quidem, vox Jacob : sed manus, manus sunt Esau . Manus quas tango, sunt Esau, nihil falsius. Vox quam audio dicentem : Ego sum, vox Jacob est, nihil verius. Simililer sacramentum quod tango, substantia panis est, nihil falsius. Vox Christi dicentis : Hoc est corpus meum, ''nihil verius.
Primae ergo infidelitatis remedium exigit, quod corpus Christi detur velatum : ut quia sensus primi parentis in cibo peremptionis vane delectabantur, sensus nostri corporis in cibo benedictionis ad instar Isaac decipiantur : ita tamen quod Rebecca, id est, fidelis anima in fide sua non fallatur : credit enim vere in benedictione sacra esse Jacob, id est, corpus Christi velatum similitudine Esau, id est, specie panis, sed omnino ibi non esse Esau, id est, substantiam panis.
III. Tertio fidei meritum exigit, ut corpus Christi veletur : quia, ut dicit Gregorius : " Fides non habet meritum, " cui humana ratio praebet experimen-" tum, " supple, sufficiens. Velatum ergo voluit Dominus dare corpus suum : quia in hoc credere verbis suis, plus quam sensibus nostris, magnum habet meritum. Joan. xx, 29 : Beati, qui non siderunt, et crediderunt. Hujus meritum fidei sive fructus meriti triplex est, scilicet, 1. Spiritualium bonorum plena copia, 2. Temporalium sufficientia, 3. AEEternalium supereffluentia. Hinc orat Rebecca, id est, fidelis anima, In me sit ista maledictio fili mi , id est, haec triplex benedictio : Det tibi Deus de rore coeti, quantum ad primam, et de pinguedine terra, quantum ad secundam, abundan-tiam frumenti ei vini , quantum ad tertiam.
1. De primo, Joan. VII, 38 et 39 : Qui credit in me,... flumina de ventre ejus fluent aquas vivas. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi. erant credentes in eum Osee, XIV, 6 : Ero quasi ros, Israel germinabit quasi lilium.
2. De secundo, ad Hebr. XI, 33 : Sancti per fidem vicerunt regna, adepti sunt repromissiones, scilicet temporalium. Isa. I, 19 : Si volueritis et audieritis me, bonaterras comedetis. Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei, recte credendo : et justitiam ejus, juste vivendo : et haec omnia adjicientur vobis.
3. De tertio, I Pet. I, 8 et 9 : Credentes in Christum quem non videtis, exsultabitis latitia inenarrabili, et glorificata : reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum. Prov. I, 33 : Qui me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. Amen.