LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De contradictione Aristotelis contra eos qui plantas perfectas et dormientes esse dixerunt.
Sunt autem quidam Antiquorum opinantes plantam esse perfectam et perfectiorem quam sit animal propter commixtionem duarum virum sexus in ipsis, et propter cibum qui completur prima digestione quando accipit eum, quorum utrumque est in animali. Et tertiam causam assignant longitudinem existentiae et vitae quarumdam plantarum. Videmus enim quod quando multo tempore frigido duret et fructificaverit usque ad sterilem aetatem et decrepitam, adhuc durabit vita ejus, et iterato convertetur ad eam
juventus ejus, sicut in libro de Morte et Vita determinatum est. Et quartam causam assignant, quod non generantur in ea superfluitates humidae et siccae, sicut in animalibus est purgatio per urinam et stercus. Haec autem tam abusiva sunt, quam id quod planta, dormire dicebatur a quibusdam : planta autem non indiget somno, eo quod alligata est in quo semper quiescit, et ideo quiete somni non indiget : nec habet votum quod per se moveatur, nec habet figuram terminatam alicui speciei animalis propriam in toto et in partibus, sicut videmus omnem speciem animalis ab alia differre in figura, sicut differt in specie : plurimae autem plantae unam figuram praetendunt tam in toto quam in partibus,.sicut in radicibus, et in ramis, et in foliis, sicut omnes pyri et omnes mali, cum tamen sint diversarum specierum. Neque desiderium planta habet, sicut supra probatum est, neque habet motum voluntarium, neque habet animam perfectam, sed tantum habet partem partis animae, et horum omnium rationem inferius ostendemus.
Amplius autem imperfectior est planta omni animali ; quoniam planta non est causata nisi propter animal, et animal non est creatum propter plantam : quoniam planta conveniens cibus est animalium multorum, et animal non est cibus alicujus plantae. Et ideo sicut in ovo vitellum praeparat et album, ex quo formantur membra pulli, ita planta propter animal produci videtur. Est autem hic finis quo planta est propter animal talis finis quem ordinat universalis natura non particularis, sicut inferius exponemus, sicut foemina est propter masculum, et non propter seipsam. Et si tu dixeris, quod planta indiget cibo unimodo, nec oportet quod ita praeparetur diligenter, sicut cibus plantae : propter quod perfectior videtur quo pauciora ad praeparationem ci- bi ejus exiguntur. Dicemus ad hoc, quod planta indiget tali continuo non interrupto propter continuam indigentiam et imperfectionem ejus : animal autem non indiget nisi interrupto et interpolato propter minorem ejus imperfectionem. Quae autem sit causa hujus, alterius est speculationis, et in libro de Animalibus determinabitur. Si enim pro certo constaret plantam esse meliorem et perfectiorem quam sit animal, tunc eadem ratione res inanimatae quae nullo omnino cibo indigent, neque aliquo exteriori ad suae naturae consistentiam, erunt etiam nobiliores quam plantae : quod omnino absurdum est : res enim inanimatae imperfectiores sunt rebus animatis : et res habentes partem partis animae, imperfectiores sunt his rebus quae habent animam perfectam. Amplius autem opus animalis secundum quod est animal, nobilius est omni parte plantae secundum quod est plantae : quoniam sentire nobilius est quam simpliciter vivere, sicut manifeste vivere nobilius et perfectius quam vivere occulte et diminute, et sic perfectius est animal quam planta. Adhuc autem in animali invenimus omnes vires animae quae sunt in planta, et multas alia : quoniam superiora habent omnes potentias inferiorum, et insuper multas alias, sicut saepe diximus : animal igitur perfectius est planta, sicut abundans perfectius est diminuto.
Et hac de causa dixit Pythagoras quod plantae creatae fuerunt, mundo adhuc imperfecto et diminuto, cum Deus deorum non adhuc produxerat animas perfectas, et completo mundo generatum fuit animal ex anima perfecta, qua sentit et movetur animal, volens mundum tempore aliquo fuisse in quo non produxit nisi plantas, et post illud tempus animalia produxisse. Sed hic sermo inconveniens, ut ostendimus in VIII Physicorum. Mundus enim totalis est perpetuus semper in tempore permanens, nec umquam in aliquo tempore cessavit generare plantas et animalia secundum omnes species ani-
malium et plantarum. Licet autem mundus sit perpetuus secundum species plantarum et animalium, tamen in quolibet individuo specierum suarum est calor et humor naturalis, quae quando consummabuntur, post in firmabitur in viribus planta, et etiam animal : et hoc est in aetate quae post statum, et postea veterascet per diminutionem non modo virtutis, sed substantiae, et postea corrumpetur per putrefactionem, et tandem arescet ex acto jam humido, sicut diximus in libro de aetatibus, et in libro de Morte et Vita : et haec qudam vocant vere dicentes corruptionem secundum naturam, volentes corruptionem secundum naturam nullam omnino esse, sed alterationem quamdam esse dicentes corruptionem in segregationem atomorum, sicut fecerunt Democritus et Leucippus, sicut dictum est in primo Peri geneseos.