In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Vidit autem Joannes, et scripsit in Patmos insula, relegatus a Domitiano in exsilium principe impiissimo. Hac eum ad scribendum compellente causa : quia dum exsul teneretur a Domitiano in Patmos insula, in Ecclesiis quibus praeerat, " scilicet Asiae minoris, " multa pullularunt, " inchoatione, " atque inoleverunt, " consuetudine, id est, increverunt " vitia " quae corrumpunt affectum, " atque diversae haereses " quae corrumpunt intellectum. Vel, " vitia " quae corrumpunt mores, " atque diversae haereses " quae corrumpunt fidem.
Deinde manifestat ubi haereses pullulabant, dicens :
Erant enim quidam haeretici ibi dicentes Christum non fuisse ante Mariam : quia temporaliter de ea natus erat. Quos Joannes in principio Evangelii sui redarguit, dicens : in principio erat Verbum . Et in hoc libro cum dicit: Alpha et Omega, id est, principium et finis . Dicebant etiam quidam
Ecclesiam pondere tribulationum ante finem saeculi desituram, et pro labore non praemium aeternum suscepturam. Horum ergo errores volens destruere Joannes, ostendit Christum principium esse, et finem. Unde Isaias : Ante me non est formatus Deus, et post me non erit . Et Ecclesiam per exereitium tribulationum non desinere, sed proficere, et pro his bravium aeternum recipere.
" Erant quidam haeretici ibi, " scilicet 1 in Asia, " dicentes Christum non fuisse ante Mariam, " non attendentes illud : Ante luciferum genui te . Insuper hoc dicebant, " quia temporaliter de ea natus erat, " non attendentes illud Apostoli, ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere. Si eum misit, ergo ante fuit. " Quos Joannes in principio Evangelii sui, " scilicet ut scriptoris non ut actoris, " redarguit, dicens : In principio, " id est, in Patre qui est principium sine principio, " erat Verbum, " id est, Filius.
" Et in hoc libro, " supple, redarguit eos, " cum dicit : Alpha et Omega, id est, principium et finis. " Si erat in Patre, et Pater aeternus : ergo Filius aeternus. Item, Si principium : ergo ante Mariam, ut prius.
" Dicebant etiam quidam Ecclesiam pondere tribulationum ante finem saeculi desituram. " Contra illud Matthaei, xxviii, 20 : Ecce ego vobiscum sum usque, etc. " Et pro labore non praemium aeternum suscepturam. " Contra illud Sapientiae, x, 17 : Reddidit Deus justis mercedem laborum suorum, etc.
" Horum ergo errores volens destruere Joannes, ostendit Christum esse principium, et finem. Unde, Isa. xliii, 10:Anteme non est formatus Deus, et post me non erit. " Quasi diceret : Ego sum et sine principio et sine fine. " Et Ecclesiam per exercitium tribulationum non desinere. " Infra, xii, 14 : Datae sunt mulieri alae duae, etc. " Sed proficere, et pro his aeternum bravium recipere. " Infra, XXI et xxii, passim, quando scilicet Ecclesia introducetur in thalamum sponsi.
Scribit autem Joannes septem Ecclesiis Asiae, et earum septem Episcopis, de praedictis instruens, et in eis per eas totam generalem Ecclesiam docens.
Hic tangitur secunda causa finalis, scilicet, Ecclesiae instructio.