LIBER DE MEMORIA ET REMINISCENTIA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I,

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT IV.

A quo principio procedat reminiscentia ?

Ea autem quae sunt sicut principia ex quibus fit reminiscentia, sunt multiplicia, sicut supra diximus. Aliquando enim habet fieri a iocis, in quibus vidimus vel audivimus primo res quas quaerimus. Aliquando autem a similitudine secundum partem, non secundum totum. Causa autem est, quod reminiscentes velociter ab aliis in aliud veniunt transeuntes, hi qui reminiscuntur, sicut ex memoria lactis reminiscitur albi quod simile est lacti in colore : ab albo autem in aerem, eo quod album et aer in parte similia sunt : quia album est perspicuum terminatum, et aer perspicuum interminatum. Ab aere autem in humidum, eo quod naturalis qualitas aeris sit humidum. Ab humido autem recordatur veris quod est calidum et humidum tempus. Et dicamus, quod nec est hora pro memoria investigata. In processu autem tali id quod est principium universale, videtur ad omnia esse principium et medium, per quod fit investigatio omnium sequentium : nisi enim detur quod prius per memoriam in hoc veniat, tunc alterum duorum inconvenientium sequetur : aut enim nihil omnino reminiscitur, cum nullum habeat principium, et omnis investigatio incipiat a principio aliquo, aut cognoscet aliunde quam ab eo quod est principium. rei vel consequentiae : quod est inconveniens, cum omne id quod invenitur et scitur, ex aliquo principio inveniatur et

sciatur.

Hujusmodi autem exemplum est, quod ponamus principia intelligibilia memorata ex quibus procedit recordatio sive reminiscentia, esse quae sunt de numero a B G D E I L T, ex quorum aliquo vel pluribus potest haberi aliquod recordabilium. Si enim in l principio non reminiscitur rei quaesitae, tunc in t recordabitur quod est proximum : contingit enim secundam hypothesim recordabile dictum in utrisque his esse motum sicut ex principio : quia l est penultimum, et t est proximum. Contingit autem idem etiam esse motum in a sicut in primo, et in e sicut in quinto : eo quod velox in reminiscentia fiat processus ab uno in aliud, sicut prius ostendimus. Si vero detur quod non sit recordatio in aliquo quatuor dictorum, tunc oportet quod recordetur aliquod eorum quae sunt in consequens enumerationis dictae : quia aliter non procederet ex principio. Nos enim posuimus ista esse principia et non alia : haec autem quae sunt in consequens a d e sunt I et L et alia similia. Si autem dicatur, quod in nullo consequentium sit reminiscentia, tunc oportet quod fiat in primo quod est a, quia aliter non fieret ab aliquo principio quod esse non potest : et si incipiat ab a, tunc semper ita fiet a primo in consequens, donec perveniat in quaesitum. Sed ab eodem principio contingit aliquando meminisse, aliquando autem non. Causa autem hujusmodi est, quia aliquando movetur ab ipso principio, et aliquando non movetur plus ab ipso quam ab alio : et hujus exemplum est, sicut si aliquis moveatur ab ipso principio, et alia vice non moveatur plus ab ipso quam ab ipso e vel d. Hujusmodi autem causa superius dicta est, quia scilicet non potest procedere aliquando motus ab ipso propter impedimentum motus aliarum specierum. Sic igitur semper procedit reminiscentia a principio aliquo consequentiae et coordinationis quaecumque sit illa.

Si igitur aliquando movetur reminiscentia per principium antiquum,hoc est, ab antiquo consuetum, tunc movetur in id reminiscibile quod consuetius est sibi, et per consuetudinem adjunctum sibi. Et iste est naturalis ordo sicut ex parte reminiscentis : consuetudo enim jam mollita est ab antiquo sicut natura quaedam. Unde ea quae multoties intelligimus et in consuetudinem ducimus, velocius reminiscimur : quia sicut in processu naturaliter continuo ex parte reminiscibilium natura ipsorum post hoc principium, scilicet naturale, posita est : et sicut consequens se habet ad antecedens secundum naturam rerum, sic ex parte reminiscentis multoties hoc intellectum post illud naturam quamdam fecit et induxit : quia consuetudo est habitus in modum naturae movens.

Quoniam igitur reminiscentia fit in his quae sunt extra naturam reminiscibilium propter consuetudinem reminiscentis, sicut in his quae sunt naturaliter reminiscibilia ex ipsa natura rerum quas reminiscimur, tunc ad hoc magis et velocius fit reminiscentia in his in quibus utrumque istorum est : et illa sunt quae consuetudine determinata sunt : quibus tamen similiter inest natura ex parte ordinis reminiscibilium. Extra naturam autem dicimus esse quaecumque fortuito conjuncta sunt. In illis enim non potest poni principium a quo reminiscentia procedat nisi consuetudo. Accidit igitur moveri reminiscentem etiam ubi sunt fortuita, sed aliter quam in aliis, sicut diximus : et cum ipse reminiscens retrahatur in talibus a consuetudine, et indigeat reminisci aliquod nomine quod prius auvit, tunc accipiet dissimile nomen prius audito quod est sicut illud secundum aliquid. Et quia tunc nec consuetudine, nec ordine naturali juvatur, tunc faciet soloecismum in reminiscendo, quod idem est quod inconvenientium conse-

quentia et coordinatio. Igitur reminisci accidit hoc modo qui determinatus est a nobis.