PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT IV.

De diffinitione nominis et ejus decimatione.

Tractando ergo de enuntiatione de qua hic intendimus, dicemus primo de principiis materialibus ipsius, quae sunt nomen et verbum, in quibus stat et ad quae stat resolutio enuntiationis. In categoriis enim quia de vocibus agitur, ut stant sub significatione rerum, oportet quod resolutio stet ad decem quae sunt prima rerum principia per voces significata. In grammaticis autem quia de omni oratione constructa ex dictionibus congrue agitur, necesse est quod resolutio stet ad octo partes orationis. In logicis autem in quibus sunt verum et falsum, non nisi de enuntiatione intenditur, cujus principia non sunt nisi id de quo enuntiatur, et quod de aliquo enuntiatur ut inhaerens vel divisum ab ipso. Id autem de quo enuntiatur, nomen est: et quod de alio enuntiatur, verbum est : et ideo resolutio enuntiationis stat ad nomen et ad verbum. Prius autem est de quo enuntiatur, quam id quod enuntiatur de ipso : et quia subjectum est nomen sicut ens, et id quod de alio enuntiatur est sicut esse quoddam inhaerens : prius autem est id cui aliquid inhaeret, quam id quod inhaeret : et ideo praeponimus tractatum nominis ante tractatum verbi, sicut ens est ante esse quod est actus entis : verbum enim ut actus nominis est cui apponitur, sicut agenti illum actum.

Dicamus ergo totam simul praemittentes nominis diffinitionem, quod nomen est vox significativa ad placitum, sine tempore, cujus nulla pars est significativa separate. In hac diffinitione ab antiquis Peripateticis data, non diffinitur nomen secundum quod dictio vel secundum quod pars orationis. Et hujus qui- dem haec causa est, quia dictio ad rem dictam refertur, nomen autem secundum logicum ad intellectum refertur a quo formatur ut sit nota conceptus illius. Pars autem orationis non dicitur, quia pars dicit ordinabile in toto ad debitam totius constructionem : debita autem est congrua : hoc enim debitum habet ex hoc quod est constructiva ad designandum de re et modo orantis, secundum quod modus varium dicit affectum pronuntiantis orationem, vel indicative, vel deprecative, vel in alio affectu pronuntiantis orationem. Hic autem sic non intenditur de nomine et verbo, et de oratione, sed potius prout sunt indicia passionum intellectus.

Primum autem quod procedit ab intellectu ad declarandum passionem quae est in ipso intellectu, est vox : et ideo hic per vocem nomen et verbum proprie habent diffiniri.

Alia enim ratio hujus est, et magis conveniens: agitur enim hic de his quae ad placitum significant, et quibus signis utimur pro rebus, ut in ante habitis dictum est : talia autem non nisi in voce formabilia sunt: et ideo talium diffinitio est per vocem ut per propriam materiam. Quamvis enim in naturalibus materia non praedicetur de eo cujus est materia, eo quod forma in naturis est substantia quae dat esse et nomen et rationem. In artibus tamen et in his quae sunt a voluntate, quia voluntas substantiam non dat, sed accidens quoddam compositionis, vel sculpturae, vel incisionis, praedicatur materia : quia ipsa est tota substantia talium : et ideo annulus dicitur aurum, et scyphus argentum, domus ligna et lapides. Et sic hic ut materia praedicatur vox de nomine, non quidem materia ex qua, sed sicut materia in qua formatur nomen. In talibus enim ubi forma substantialis materiae non additur, per quam materia ad aliam speciem et substantiam trahitur, fit divisio specierum per mate-

riam, sicut domorum alia lignea, alia lapidea, et sic de aliis similibus.

Si quis tamen dicat quod in diffinitione nominis vox ponitur ut genus, nihil errat : per differentias enim divisum genus distrahitur in species. Dividimus autem sic : vocum alia significativa, alia non. Significativarum alia ad placitum, alia non. Significativarum ad placitum alia complexa, alia non. Et incomplexarum alia sine tempore, alia cum tempore, et sic per divisiones differentiarum accipiuntur species quae sunt nomen et verbum, licet per immediatam vocis divisionem non statim possent accipi. Sic ergo nomen est vox vel materialiter, vel formaliter, secundum quod genus est vox.

Quod autem additur, significativa, ad exclusionem additur non significativae vocis. Et de hoc quidem in praehabitis dictum est: quia quamvis omnis vox significet seipsam aut vocantem, tamen illa dicitur significativa quae instituta est ad passionem intellectus quae est similitudo rei significanda. Alia autem quae licet sit litterata, tamen quia adhuc non est instituta, dicitur non significativa.

Et quod additur, ad placitum, hoc est, ad voluntatem instituentis, sicut in praehabitis dictum est. Et quaerunt quidam quae est differentia iuter voluntatem et ad placitum ? Et dicitur quod voluntas dicit animi appetitum ab interiori tendentem ad extra : placitum autem dicit affectum quem facit id quod appetitur procedentem a movente extra ad intus: et placitum ideo est voluntas, quia patitur in volito.

Et cum dicitur, ad placitum, ista praepositio ad notat simul tres causas, finalem scilicet, eo quod finis significationis est ut satis fiat pro placito per nomen quod rem designet: et causam efficientem, eo quod placitum est instituens et faciens quod rem illam designet: et causam formalem, quia secundum formam passionis qua affecta est anima instituen- tis, significat, secundum quod dicit Aristoteles , quod tres causae, scilicet efficiens, formalis, et finalis, coincidunt in unam rem et eamdem. Sic ergo est vox significativa ad placitum. Sed attende quod oportet quod sit signum certum, quia aliter de re non certificaret. Non fit autem certum nisi per litterationem qua in hanc vel illam vocem figuratur. Oportet ergo quod sit vox litterata: si enim sine litteratione proferretur, non esset distincta, nec ad hoc significandum vel illud. Et ideo ad hoc quod certum esset signum, oportet quod talis vox sit litterata ad certificationem audientis : voci enim secundum quod est signum tantum ad intellectum rei relatum, accidit quod litterata sit.

Quod autem additur, sine tempore, videtur peccatum esse propter hoc quod sine tempore est privatio quae in negatione fundatur: diffinitiones autem per privationem et negationem non debent assignari: quia diffinitio dicit esse, privatio autem et negatio tollunt esse ab his quorum sunt. Sed notandum quod haec privatio sine tempore fundatur in habitu et affirmatione, hac scilicet qua significat rem suam in quiete, et non in motu ut verbum : et talis privatio sic in habitu et affirmatione fundata, non tollit esse: et hoc modo ponitur in diffinitione. Et per hoc habet nomen, quod est enuntiationis subjectum: quia sic habet esse stans et fixum, et manens est substantia in seipsa, de qua aliquid potest enuntiari quod insit ei. Quod autem significat cum tempore, significat cum motu: motus autem esse in fieri est quod ab altero est, et non est secundum seipsum: et ideo potest quidem enuntiari de altero, sed nihil potest enuntiari de ipso secundum quod verbaliter accipitur: propter hoc ergo quod nomen significat substantiam de qua enuntiatur quod enuntiatur, oportuit nomen significare rem sine tempore.

Quod autem dicitur, cujus nulla pars est significativa separata, ideo dicitur, quia significatio nominis sic refertur ad totum nomen, ita quod non ad partes : pars enim prima sive syllaba sive littera non habet primam partem significati, et secunda pars secundum, et sic deinceps : sicut cum dico, dominus, hoc ipsum do , quod prima syllaba est, non habet primam tertiam significationis, et mi quod est secunda syllaba secundam, et nus, quod est tertia syllaba, non habet ultimam tertiam, et sic nomen totum dicit et habet totam significationem : quia nulla pars separata habet aliquid significationis, neque secundum totum, neque secundum partem : et ideo nihil penitus retinet de significatione totius.

Haec autem causa est, ut dicit Avicenna, quia institutio est causa significationis in nomine : non est autem institutum ut pars aliquid significet separata, sed ut totum significet totum : et ideo pars nihil significat. Et quia ars imitatur naturam, in natura invenitur similiter, sicut in motibus animalium, ut in volatu, qui non fit ab una parte divisim secundum unam partem, et ab altera parte altera pars, sed ab utraque ala mota simul. Mixtum etiam non fit ab aliquo tantum miscibili, nec ab uno secundum unam partem mixtionis et ab altero secundum aliam partem: sed cum quodlibet est, cumquolibet perficitur mixtio. Non ergo significatio infusa est nomini sic, quod sit conveniens partibus, sicut est in homogeniis, in quibus quaelibet pars habet nomen et rationem totius, ut ignis, vel aer: quaelibet enim pars ignis est ignis, et quaelibet pars aeris est aer. Nec iterum est infusa significatio ut in heterogeniis, in quibus pars una habet partem unam totius, et alteram altera, sicut caput et pes et cor in corpore hominis, sed sic est totius, quod nullius partis est, nec secundum totam significationem, nec secundum partem.

Hoc autem probatur per locum a majori : quia si ita est in composito, in quo

magis videntur partes aliquid significare de toto, quam in simplici : tunc multo magis hoc est in simplici. Cujus exemplum est in hoc nomine composito equiferus : ferus enim (prout est pars nominis compositi hujus quod est equiferus) nihil significat per se separatum de significatione totius : et hoc ideo est, quia hoc nomen equiferus impositum est equo a qualitate feritatis immixtae in qualitatem equinam : et quia ut immixtam non significat ferus, ideo de toto nihil significat. Nomen enim non est impositum a duabus qualitatibus divisis, sed unitis : et ideo quia unam divisam significat, nihil significat de totius nominis significatione. Nihil ergo significat ferus quando est pars compositi nominis quemadmodum per se aliquid significat, quando est pars orationis istius quae est equus ferus. In hac enim est pars orationis, et per se sumptum ut nomen, aliquid significat de toto significato orationis. Significatum enim orationi sic convenit, quod est in oratione secundum partes, et una pars unam partem dicit significationis, et altera reliquam.

Quamvis autem sit dictum, quod nec in compositis nec in simplicibus pars aliquid significet de totius significatione, nullus existimet quod per omnia sit simile in partibus compositorum et simplicium nominum, nomen enim compositum est quod dividitur in duas partes intelligibiles ejusdem sensus capaces : simplex autem quod sic dividi non potest. Et ideo non quemadmodum se habet in simplicibus, ita se habet omnino in compositis. In simplicibus enim pars nullo modo est significativa. In compositis autem pars separata prout est nomen et per se sumpta, vult quidem aptitudine institutionis aliquid separatim significare, sed tamen nullius est significativa, quod sit de tota significatione compositi, vel secundum totum, vel secundum partem : cujus causa nuper dicta est.

Quod autem additur, secundum placitum, ideo additur, quia nomini ut est sonus vocantis et res naturae non accidit sive convenit significare: unde sic nomen non est, quia notam non facit : nomen enim a notamine quod facit dicitur, et ad hoc quod aliquid significet, oportet quod nota fiat per ipsum, et tunc est nota passionum quae sunt in anima : quia sicut dicit Plato, sermo impositus est ad hoc ut praesto sint mutuae voluntatis indicia. Ab institutione ergo oportet nomen esse significativum, et non a natura : quia etiam illiterati soni aliquos designant affectus, vel passiones in eis : et tamen nullus talis sonus est nomen : vox enim secundum plenam vocis significationem brutis non convenit, ut paulo ante dictum est.