Scholium.
Asserit scientiam intuitivam distingui specie ab abstractiva, probatque quatuor rationibus ; prima desumpta ex comparatione potentiarum ; secunda ex parte cognitionum ; tertia, ex differentia objectorum utriusque scientiae: quarta, quia abstractiva est media inter intuitivam et cognitionem per fidem.
Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem specificam in potentiis inferioribus, arguunt diversitatem formalem in actibus potentiae superioris : sed in potentiis sensitivis cognitio abstractiva variat specie rationem potentiae: igitur, etc.
Patet etiam ratione, quia si quod minus videtur inesse et inest, et quod magis;ed minus videtur, quod facientia diversitatem formalem specificam in actibus potentiarum inferiorum faciant diversitatem formalem in actibus potentiae superioris, quam quod facientia diversitatem formalem in potentiis inferioribus faciant diversitatem formalem in actibus potentiae superioris, quia semper magis uniuntur potentiae quam actus, et tamen ita est;ergo, etc.
Quod autem illa, quae diversificant actum in potentia inferiori, diversificent actum in potentia superiori, patet exemplo, quia enim album et nigrum differunt specie,
et visio albi differt specie a visione nigri, ideo diversitas istorum actuum est causa diversitatis in actibus intellectivis, quia intellectio albi differt specie ab intellectione nigri;igitur multo magis illa quae diversificant potentiam inferiorem, sunt causa diversitatis in actibus potentiae superioris. Probata est igitur major, sed minor patet, scilicet quod in potentiis sensitivis cognitio intuitiva et abstractiva variant speciem ratione potentiae inferioris. Patet de visiva et imaginativa potentia: igitur, etc.
Secundo ostendo ex parte cognitionum, quia quaecumque infra proprium genus differunt plusquam numero, et non differunt secundum magis et minus, differunt specie ad minus. Et dico infra genus proprium, quia in genere extraneo non oportet, sicut homo albus et homo niger differunt plusquam numero in genere extraneo, non tamen differunt specie: sed ita est, quod illae cognitiones infra genus proprium differunt plusquam numero, et non differunt secundum magis et minus;ergo, etc. Patet minor, et .probo quod plus differant quam numero, quia istae cognitiones, scilicet intuitiva et abstractiva plus differunt quam duae abstractivaet duae intuitivae, et istae differunt numero: ergo illae plusquam numero. Quod non secundum magis et minus, patet, quia quae sic differunt, unum per intensionem infra suam rationem specificam factam potest adaequari alteri, sed non sic abstractiva intuitivae quantumcumque crescat: ergo, etc.
Tertia ratio est illa : Illa cognitio quae indifferenter est objecti praesentis et absentis, non est ejusdem speciei cum cognitione, quae determinate est objecti praesentis; sed cognitio abstractiva est objecti praesentis et absentis indifferenter, intuitiva determinate est praesentis ;ergo, etc.
Item, quando inter aliqua extrema est aliquod medium, si differat specie ab uno et ab alio, secundum Commentatorem 6. Phys. com. 32. Sed cognitio abstractiva est media inter cognitionem intuitivam et cognitionem fidei, et differt specie a cognitione fidei, quia potest esse scientifica, cognitio fidei non: ergo, etc.
Ad rationes : Ad primam in principio quaestionis cum dicitur, quod magis et minus non diversificant speciem, dicendum quod licet magis et miftus praecise non diversificent speciem, tamen si generaliter accipiatur ista propositio, quod magis et minus non diversificant speciem, id est, non sunt nisi in eadem specie, propositio non est vera :substantia enim est magis ens quam accidens, et tamen ens quod dicitur de substantia et accidente, non est ejusdem generis, nec speciei.
Ad secundum : Quae dividuntur in inferioribus, uniuntur in superioribus, dicendum quod illa propositio, quae plurificantur in inferioribus, etc.non est universaliter vera, alias cum potentia cognoscitiva et etiam appetitiva plurificentur in parte sensitiva, sequeretur quod essent una potentia intentionaliter. Similiter cum intellectus et voluntas sint duae potentiae in homine, sequeretur quod essent una potentia in animali, quod non est verum.
Ad difficultates respondendum est: Ad primam cum dicitur idem inquantum idem, etc. dico quod ista propositio potest intelligi dupliciter. Uno modo sic, quod idem activum in quantum idem, semper est natum facere idem, hoc est, eumdem effectum. Aliter potest intelligi, quod etsi activum natum est facere plures effectus, semper tamen idem passivum natunvest facere eosdem effectus. Primo mo do propositio est falsa tam in agente libero, quam natura aequivoco. Secundo modo est falsa in agente libero. Patet, Deus enim in aliquo passrvo posset facere effectus quos nunquam fecit; vera autem est de agente mere naturali, quia circa idem passivum uniformiter dispositum, natum est eosdem effectus producere.
Ad confirmationem potentiae distinguuntur, etc. dicendum quod quaedam sunt potentiae organicae disparatae omnino, ut visus et auditus, quaedam sunt potentiae organicae, subordinatae, ut visus et sensus communis, et de illis habet propositio veritatem. Aliae sunt potentiae ordinatae non ratione majoris et minoris communitatis objecti, sed ratione dignitatis ipsarum, ut intellectus Angelicus et humanus: et de istis non est propositio vera, quia quidquid natum est esse objectum intellectus Angelici, natum est esse objectum intellectus humani. Aliae sunt potentiae ordinate, quia actio unius ordinatur ante actionem alterius, ut intellectus et voluntas, et de istis etiam est propositio falsa*.
Ad secundam, cum dicitur : Illud quod non variat rationem objecti, non variat rationem actus, dicendum quod falsa est, quia absens et praesens non variant rationem objecti, et tamen variant actum. Ad aliud, inter quaecumque duo extrema, etc. Respondeo, distinguendum est de immediato et successivo, vel secundum rationem meriti et praemii, vel ex natura rei. Modo dico, quod cognitionem fidei non sequitur visio immediate ex natura rei, sed secundum rationem meriti et praemii.