CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(n) Contra istas duas, etc. Arguit Doctor primo contra primam rationem probando quod homo ex puris naturalibus potest distincte cognoscere suum ultimum finem, cujus oppositum prima ratio ostendit. Prima ergo ratio est ibi : Omnis natura creata essentialiter dependet, etc.
Dubitatur de illa propositione Doctoris: Ex causato cognito potest demonstratione quia quaelibet ejus per se causa cognosci. Quia pono A causatum ; si ex cognitione A potest cognosci ejus per se causa,authoc est, quia immediate effectus causat cognitionem causae, et hoc est impossibile, quia tunc effectus virtualiter contineret entitatem causae, ut patet ex Doctore I. dist. 2. quaest. 1. et dist. 8. quaest. 1. in 2. dist.
3. quaest. 10. in Quodlib. quaest. 14. Aut quia cognitio effectus est causa cognitionis causae, et hoc habet minorem probabilitatem, cum cognitio causae sit perfectior. Aut praemissae ut cognitae et pertractatae, ita ut minor recte sumatur sub majori, et hoc non,quia medium quod est effectus in tali demonstratione quia, non continet virtualiter notitiam causae, quae causa scitur per demonstrationem ; ergo per effectum nullo modo scitur demonstratione quia ipsa per se causa.
Secundo, si per effectum scitur ejus per se causa ; aut scitur per effectum, inquantum dependet ab illa causa, aut per effectum in se absolute cognitum. Non primo modo, cum talis dependentia sit relatio quae non cognoscitur, non praecognito termino, ut patet ex Doctore hic, et quaest. 3. et dist. 8. quaest. 1. et in Quodlib. quaest .14. artic. ult. Tum etiam, quia talis dependentia cognita non est ratio cognoscendi terminum ad quem, nec fundamentum, ut ostendit Doctor contra Henric. dist. 8. quaest. 1. Non etiam secundo modo, quia in tali effectu in se absolute cognito (cum nullo modo virtualiter contineat causam ) non sequitur cognitio causae, quia semper quaeritur a quo causatur talis cognitio ; et tamen ex alia parte, si ex causato cognito non possit cognosci ejus per se causa non demonstratur per effectum demonstratione quia, et sic perit doctrina Philosophi 1. Poster. 1. Physic. et 1. Metaph. et alibi.
Respondeo, quod nec effectus, nec cognitio effectus in se est causa cognitionis causae distinctae; sed si est causa, erit tantum causa cognitionis causae in conceptibus communibus, sicut etiam expositum est de Deo, dist. 3 quaest. 1. quomodo per creaturas cognoscitur in conceptibus communibus. Secundo dico, quod per effectum devenimus in cognitionem causae, ita ut cognito aliquo effectu, intellectus quaerat causam illius effectus, puta dividendo, ut cum cognosco hominem esse risibilem, quaero causam immediatam illius effectus dividendo, puta si est effectus, ergo ab aliquo ente ; non ab ente in communi, quia tunc omne ens posset esse causa ; non ab ente, quod est substantia, et sic dividendo usque ad animal rationale. Et hoc modo procedo ab effectu ad causam, qua cognita tunc demonstratione quia, per effectum demonstratur causa de homine, sed illa causa prius cognoscitur, licet postea demonstretur inesse homini per effectum.
Ad secundum dico, quod per effectum in se absolute cognitum investigatur causa, ut supra dixi. Si vero cognoscitur distincte sub illa dependentia, qua dependet a causa, dico quod per illam non acquiritur cognitio causae in se, imo illa cognitio dependentias dependet a cognitione tam effectus quam causae. Prius enim cognoscitur terminus et fundamentum quam cognoscatur relatio, et sic praehabita cognitione distincta tam causae quam effectus, et cognitione ipsius dependentiae, potest postea demonsliationd quia cognosci causa de effectu, sic arguendo : A dependet in esse a Deo ; ergo Deus est causa A ; vel sic : Cognosco distincte A dependere a Deo ut efficiente ; ergo cognosco distincte Deum esse causam A. Ex his patet sensus illius propositionis, qua declarata, adduco primam rationem Doctoris, quae ut clarius intelligatur, Doctor supponit aliqua.
Primo, quod dependentia causati est eadem realiter cum ipso causato, et hoc quando terminatur ad talem causam, sine qua impossibile est causatum habere esse, ut patet in 2. dist. 1. et sic dependentia qua homo dependet a prima causa, est eadem res realiter cum homine.
Secundo, supponit quod cognoscens distincte dependentiam aliquam, cognoscit etiam terminum talis dependentiae. Patet, quia omnis dependentia causati ad causam, est relatio, et relatio non potest distincte cognosci, nisi distincte cognoscatur terminus ad quem est talis relatio, ut patet.
Tertio supponit, quod dependentia causati a prima causa, terminatur ad absolutum in prima causa, puta ad Deum sub ratione Deitatis. Patet in aliis relationibus, nam paternitas in creaturis non terminatur ad filiationem, sed ad rem absolutam, quae est filius, ut patebit infra dist. 30. et in 3. dist. 8. Patet etiam quod Deitas sub ratione Deitatis, est terminus dependentiae creaturae ad ipsam, vel saltem illud quod est ratio formalis creandi, ut patet ex Doctore in Quodlib. quaest. 9.
His praesuppositis formatur ratio sic: Cognoscens aliquam naturam distincte, cognoscit et relationem eamdem sibi realiter, et per consequens cognoscit terminum talis relationis distincte, ut patet ex tertio praesupposito ; sed natura humana est naturaliter cognoscibilis ab ipso homine, ergo dependentia ipsius ad Deum, est naturaliter cognoscibilis ; ergo et Deitas, quae est terminus talis dependentiae, erit naturaliter cognoscibilis. Et sic patet ratio Doctoris, quae tenet comparando naturam ut dependentem in ratione causati effective ad ipsum Deum causantem. Potest haec ratio Doctoris etiam formari, comparando naturam humanam ad ipsum Deum ut ad ultimum finem. Nam dependentia naturae humanae ut terminata ad Deum, in ratione ultimi finis, est eadem realiter cum ipsa natura humana, et sic naturaliter cognoscens talem dependentiam, naturaliter potest cognoscere Deum in ratione ultimi finis, et eodem modo formetur ratio sicut prima. Posito etiam quod talis relatio quae dicitur dependentia, sit realiter distincta, adhuc stat ratio,quia cognoscens aliquam naturam ut causatam, vel ut ordinatam ad aliquem finem, a quo dependet ut causa finali, potest cognoscere talem dependentiam, et per consequens terminum dependentiae.
(O) Confirmatur ratio. Ista confirmatio clara est, quia si per cognitionem alicujus naturae inferioris, natura humana cognoscitur, ejus finis similiter per cognitionem naturae humanae cognoscitur ultimus finis ipsius. Patet similitudo, quia natura inferior, puta lapis, in ratione finiti, non minus dependet ad suum proprium finem, quam natura humana finita ad suum finem.
(p) Ex hac etiam ratione. Ista littera clara est ex declaratis supra, in probatione minoris primae rationis, ubi dixi quod potest cognosci aptitudo ad finem proprium, vel ex cognitione substantiae aptae ad talem finem, vel ex actibus illius substantiae.
(q) Si antem dicatur, etc. Quia posset dici ad rationem quod concludit de fine naturali hominis, puta de felicitate naturaliter acquisibili, de qua Philosophus 10. Ethic. sed non concludit de fine supernaturaliter acquisibili, qui est clara visio Dei.
(r) Contra, Augustinus. Hic Doctor intendit probare quod etiam finis sit naturaliter acquisibilis. Et ratio clara erit, quibusdam praesuppositis. Primo, quod natura humana, et potentia sive aptitudo ad aliquid sunt una res realiter, et per consequens cognoscens naturaliter naturam humanam, naturaliter cognoscit aptitudinem illius ; et cum omnis aptitudo sit formaliter relatio, sequitur quod cognoscens naturaliter aptitudinem aliquam, naturaliter cognoscit terminum ad quem est.
Secundo praesuppono ex dicto Augnstni 1. de praedestinatione Sanctorum, quod homo naturaliter habeat aptitudinem ad fidem et charitatem, dicente Augustino: Posse habere fidem et charitatem naturae est hominum.
Tertio praesuppono quod fides habeat Deum sub ratione Deitatis pro objecto, ut probat ipse in 3. dist. 23. et similiter charitas, ut patet ibid. dist 27. Et sic sequitur quod cognoscens distincte fidem et charitatem, cognoscit etiam distincte objectum fidei et charitatis. Formatur ergo sic ratio : Cognoscens naturaliter naturam hominis, et hoc distincte, naturaliter cognoscit aptitudinem ad fidem et charitatem, cum sit eadem res natura humana, et per consequens cognoscit ipsam fidem et charitatem naturaliter. Et ultra sequitur, quod naturaliter possit cognoscere ipsum Deum sub ratione Deitatis, ut palet ex tertio praesupposito.
Vel sic potest formari : Cognoscens naturaliter dispositionem ad ultimum finem, naturaliter cognoscit illum ; sed fides et charitas disponunt ad ultimum finem hominis, ergo naturaliter cognoscens fidem et charitatem, naturaliter cognoscit ultimum finem hominis. Posito etiam quod talis aptitudo esset realiter distincta, adhuc sequitur propositum, quia cognoscens naturam humanam potest cognoscere ejus aptitudinem.
Ex ista ratione fundata super dicto Augustini, apparet quomodo quidam novus expositor 1. part. Summae S. Thomae non recte intellexit rationem Scoti : quia fundamentum rationis stat in hoc, quod posse habere fidem naturaliter inest homini, id est natura hominis habet naturalem aptitudinem ad fidem et charitatem, nam si non haberet talem aptitudinem, nunquam posset eam recipere. Et quod dicit ille expositor, quod homo tantum est in potentia obedientiali ad fidem et charitatem et sic debet intelligi dictum Augustini. Hoc nihil est, quia omnis potentia obedientialis praesupponit aptitudinem, id est non repugnantiam ad illud ad quod est in potentia obedientiali, et talis aptitudo cui inest, naturaliter inest. Stat enim aliquid esse aptum ad A, et non naturaliter inclinari ad illud. Si enim esse sursum non repugnat B ; ergo D est aptum natum esse sursum, et tamen talis aptitudo non potest dici naturalis inclinatio. Et sic stat ratio Doctoris, quod cognoscens talem aplitudinem naturaliter ad fidem et charitatem, naturaliter cognoscit fidem et charitatem. Dico etiam quod homo habet naturalem inclinationem ad fidem et charitatem, ita quod non tantum est in potentia obedientiali ad illas, ut dicit ille expositor, sed etiam in potentia naturali, quia natura humana habet naturalem inclinationem ad perfectionem sibi convenientem, ut patet. (s) Secundo arguit Doctor ibi : Item homo naturaliter appetit finem istum, etc. Ratio stat in hoc, supponendo aliqua. Primo quod appetitus naturalis est realiter idem quod natura appetens, ut probat ipse in 4. dist. 49.
Secundo, quod appetitus naturalis hominis est ad summam perfectionem, etiam in particulari, ut ipse probat ubi supra ; et quod voluntas non potest perfecte quietari nisi in ente infinito, ut ipse probat in 1. dist. 1. quaest. 1. et dist. 2. part. 1. quaest. 1. et in 4. dist. 49.
Istis praesuppositis arguitur sic : Homo naturaliter potest cognoscere seipsum ; ergo sub illa ratione qua appetit ultimum finem, cum ille appetitus sit idem quod homo ; ergo naturaliter potest cognoscere ultimum finem ad quem ordinatur. Patet, quia talis appetitus naturalis sive inclinatio naturalis terminatur ad illum finem, et sic patet ratio Doctoris.
(t) Tertio arguitur ibi : Item naturaliter cognoscibile est. Ista ratio satis clara est in littera, et potest multipliciter formari.
Nam potentia quaelibet non potest perfectissime quietari nisi in optimo contento sub adaequata objecto illius potentiae. Si ergo potentia visiva naturaliter cognoscit adaequatum objectum, naturaliter potest cognoscere quodcumque contentum sub illo, ut patebit infra, in ista quaest. Quia cognoscere objectum ut adaequatum, est cognoscere illud ut inclusum in omni per se contento, et sic est cognoscere quodlibet contentum; hoc idem dico de intellectu respectu entis inquantum ens, et sic patet ratio Doctoris. Et confirmatio sequens tenet ex hoc fundamento, quod omnis potentia cognitiva habet naturalem inclinationem ad suum objectum, et per consequens si perfecte cognoscit se ipsam, perfecte cognoscit se ut inclinatam ad tale objectum, et sic tandem cognoscit objectum ad quod naturaliter inclinatur, et sic patet tota ratio.
(u) Contra secundam rationem. Hic Doctor arguit contra secundam rationem principalem, qua probat esse necessariam cognitionem mediorum ad finem ultimum acquirendum, et illa secunda ratio supponit (ut supra visum est) quod via naturali possit cognosci natura humana, sub illa ratione qua ordinatur ad ultimum finem, et quod finis ultimus possit cognosci ; et licet hoc sit falsum, ut supra patuit, tamen hoc supposito, adhuc probat Doctor quod saltem est aliqua doctrina supernaturalis necessaria homini, quae erit respectu mediorum, et ratio patet supra. Nunc Doctor probat quod si naturaliter cognoscitur homo et ultimus finis hominis, quod etiam naturaliter cognoscuntur omnia media necessaria ad illum finem acquirendum. Arguit ergo sic: Cognoscens naturaliter extrema, inter quae cadit medium, naturaliter cognoscit medium inter illa. Patet, si enim cognoscit extrema sub ratione extremorum, quae ut sic, includunt media inter illa, necessario cognoscit media illa; ergo naturaliter cognoscens hominem et ultimum finem ipsius, naturaliter potest cognoscere omnia media, ordinata ad talem finem, maxime, quia necessitas mediorum accipitur a fine, ut infra patebit quaest, de praxi. Confirmatur ratio, ita enim in proposito entium ad finem, scilicet ultimum, videtur necessaria connexio ad ipsum finem ultimum, quia talis finis non videtur posse acquiri sine illis mediis, a quibas necessario dependet, ut patet de sanitate et de mediis ad illam; modo propter talem connexionem in aliis finibus ad media, ex cognitione talium finium cognoscuntur talia media: ergo et in proposito, ex cognitione ultimi finis hominis, cognoscuntur omnia media, ordinata ad illum finem.
Deinde, respondet Doctor ad ista argumenta. Ad primum, etc. Dat duas responsiones ad primam rationem. Prima est, quod ratio illa concludit de fine, qui est causa finalis.
Nota, quod Deus potest dici finis hominis dupliciter. Vel ut causa finalis, et sic dicitur finis omnium rerum, inquantum movet Metaphorice voluntatem suam ad causandum res ad extra, et movet inquantum amatus et desideratus: et hoc modo dicitur finis, qui est causa finalis, quia voluntas divina amando et desiderando ipsum Deum, producit omnia in ordine ad ipsum. Et sic Doctor concedit quod ratio concludit de isto fine. Et finis hujusmodi non est finis beatificativus, quia ut sic, lapis beatificaretur in Deo, cum sit causa finalis ipsius. Sed non concludit ratio de fine attingibili per operationem, sicut dicimus, quod finis ultimus potentiae visivae in quo quietatur perfecte, est perfectissimus color ut attingibilis per visionem: et hoc modo finis beatificativus ex hoc dicitur beatificativus potentiae, inquantum natus est perfecte attingi per operationem talis potentiae.
Sed occurrit dubium. Videtur enim quod homo naturaliter possit cognoscere Deum sub ratione Deitatis, si illa ratio concludit de ultimo fine, qui est causa finalis. Patet, quia dependentia ipsius finiti terminatur ad ipsum Deum absolute, ut dixi supra, in ratione prima; ergo cognoscens talem dependentiam naturaliter, poterit naturaliter cognoscere ipsum Deum sub ratione propria: et tunc ultra, si cognoscit Deum sub ratione propria, potest etiam cognoscere ipsum esse ultimum quietativum hominis, vel non ; et sic tandem naturaliter poterit ipsum cognoscere sub ratione finis attingibilis per operationem hominis. Similiter in illa ratione prima potest concludi, quod naturaliter potest cognosci Deus, ut primum effectivum, et sic sub ratione propria. Patet per dictum Docto ris quaest. 8. Quodlib. Illud est ratio terminandi dependentiam causati, quod est ratio formalis producendi illud ; sed voluntas divina est ratio formalis causandi, ut patet ex ipso in pluribus locis ; ergo erit ratio formalis terminandi talem dependentiam, et sic naturaliter cognoscens dependentiam causati ad primam causam, naturaliter poterit cognoscere terminum illius dependentiae. Ideo responsio Doctoris non videtur multum efficax.
Dat ergo aliam responsionem, negando minorem, scilicet quod homo naturaliter possit cognoscere seipsum sub ratione propria, et sub ratione illa qua ordinatur ad ultimum finem, ut attingibilem per operationem, et littera plana est.
Sed ex ista responsione oritur difficultas contra Doctorem, et videtur stare argumentum primum. Nam ipse vult expresse in quaest. 14. Quodlib. quod anima separata non possit ex puris naturalibus cognoscere Deum sub propria ratione, et tamen certum est, quod ipsa anima separata perfectissime cognoscit se ipsam sub ratione propria: ergo et dependentiam ipsius ad Deum, et per consequens ipsum Deum sub ratione propria. Et formetur ratio, ut supra. Deinde dicit ipse expresse, quod Angelus ex puris naturalibus non potest cognoscere Deum sub ratione propria, ut patet in dist. 3. quaest. 10. et tamen ipse concedit, quod Angelus possit cognoscere seipsum distinctissime et perfectissime ex puris naturalibus, ut probat in 2. dist. quaest. 9. et alibi.
Dico ergo, posito quod homo cognoscat seipsum distinctissime, et similiter Angelus et anima, adhuc non sequitur quod cognoscat distinctissime dependentiam, qua dependet ad Deum ut efficientem, vel ut causam finalem. Et tota ratio stat in hoc, quia nulla relatio potest distincte cognosci, nisi praecognito termino, ut patet ex Doctore in quaest. penult. Prolog. et dist. 8. primi. Modo Deus, sub ratione Deitatis, via naturali non potest cognosci ; ergo nec relatio terminata ad ipsum. Et cum dicitur quod talis relatio est idem realiter cum tali natura, et per consequens cognoscens naturam cognoscit et relationem, negatur consequentia, quia sufficit quod distinguatur formaliter, et sic talis relatio formaliter distinguitur a fundamento, ut patet ex Doctore in 1. dist. i.
Si iterum dicatur, quod ex quo Angelus cognoscit seipsum intuitive, et cognitio intuitiva terminatur ad rem existentem, inquantum existens, ut patet ex Doctore in 1. dist. 1. et dist. 8. et alibi. Sed quae sunt idem realiter, dicunt eamdem existentiam ; ergo si Angelus cognoscit se intuitive, etiam intuitive cognoscet talem relationem, et per consequens terminum relationis. Dico, quod cognitio intuitiva talis relationis dependet non solum a fundamento, sed etiam a termino. Dico ultra, quod licet talis relatio dicat eamdem existentiam realiter, non tamen dicit formaliter.
(x) Sequitur nunc littera Doctoris. Ad primum argumentum quod nec anima, nec natura nostra potest cognosci naturaliter pro statu isto sub ratione propria et quidditativa, sed tantum sub rationibus generalibus, puta quod est ens, vel substantia finita et hujusmodi. Et quomodo sic cognoscatur, exponetur infra dist. 3. 1 3. Modo anima in inquantum ens vel substantia, non ordinatur ad talem finem, quia si hoc conveniret sibi ratione entitatis vel ratione substantiae, tunc quaelibet substantia sic posset ordinari, quod est falsum.
Ad secundum dicendum, quod mens sive anima est eadem sibi, et proportionabilis sibi in ratione entitatis, cum sit penitus eadem anima sive intellectus, sed non est proportionabilis sibi pro statu isto in ratione objecti. Vult dicere quod licet intellectus sit penitus idem sibi, non tamen pro statu isto potest intelligi sub ratione propria, quia non proportionatur sibi in ratione objecti, quia pro statu isto non est in proxima dispositione, ut possit intelligi. Et ratio est, quia pro statu isto, ut patebit infra, dist. 3. quaest. 3. nihil potest movere intellectum nisi tantum sensibile.
Ad tertium dicendum, quod anima vel intellectus est proportionabilis sibi in ratione objecti, non sub ratione propria, sed sub ratione generali, abstracta a sensibilibus, puta sub ratione entitatis, quia sensibile movet intellectum pro statu isto, non tantum ad cognitionem sui, sed etiam ad cognitionem omnium superiorum, ut patebit infra, dist. 3. quaest. 3.
(y) Ad confirmationem dico. In ista littera Doctor concedit unum, quod est valde ponderandum, scilicet quod ex cognitione alicujus substantiae, potest cognosci finis proprius illius substantiae. Si absolute hoc intelligeretur, non posset evadi, quin Angelus ex puris naturalibus possit cognoscere Deum sub ratione Deitatis, supponendo quod finis proprius et ultimatus ipsius sit Deus sub ratione Deitatis. Dico ergo, quod hoc dictum sic debet intelligi, quod ex cognitione substantiae, potest cognosci finis proprius illius substantiae, si cognoscatur sub illa ratione, qua ordinatur ad talem finem, et sic Angelus, licet naturaliter cognoscat seipsum sub ratione propria et absoluta, non tamen sub illa ratione qua ordinatur ad ultimum finem.
(z) In proposito autem deficit utraque via, id est, quod finis ultimus hominis non potest naturaliter cognosci, nec per cognitionem distinctam ipsius hominis, cum non possit haberi pro statu isto, nec per aliquam operationem ipsius hominis, quia, ut supra patuit, per nullam talem, possumus concludere naturaliter, talem finem convenire homini. Et hoc est, quod dicit infra ibi : Sed probatio minoris tetigit, id est, probatio minoris primae rationis, factae pro opinione (quae minor fuit talis : sed homo pro statu isto non potest naturaliter cognose re ultimum finem) tetigit unam viam de ignorantia actus, quia scilicet nullum actum experimur in nobis, per quem concludere possumus talem finem sic posse convenire, supponendo aliam viam de ignorantia naturae in se, scilicet posito quod natura humana non possit in se cognosci, et per consequens, nec finis ultimus illius. Aliquis posset dicere, quod talis finis posset cognosci per cognitionem alicujus operationis humanae, et hoc excludit in probatione illius minoris.
(a) Ad secundum, de Augustino. Littera patet ex supradictis. Dicit enim quod illa potentia habendi charitatem, ut ipsa, scilicet charitas, est dispositio respectu Dei in se sub propria ratione, id est ut ipsa disponit ad amorem Dei in se et propter se, ut patet in 3. dist. 28. et 29. quia inclinat primo ad amorem Dei in se, ut patet ibi, et habet Deum sub ratione Deitatis pro objecto, ut patet ubi supra, et 27. dist. 1. et sic potentia habendi charitatem sub ista ratione, convenit homini secundum rationem specialem, non communem sibi et sensibilibus, et ideo non est illa potentialitas naturaliter cognoscibilis de homine, scilicet sub illa ratione speciali, quae sic respicit charitatem. Et posito quod natura humana possit naturaliter cognosci in se sub ratione propria, non tamen sequitur quod possit naturaliter cognosci sub illa relatione, qua ordinatur ad charitatem, ut ipsa charitas disponit.
(b) Et ita respondeo. Dicit Doctor quod ista responsio est ad propositionem oppositam minoris primae. Nam minor primae rationis est : sed homo naturaliter non potest distincte cognoscere ultimum finem. Et opposita minoris est ista : Homo potest naturaliter cognoscere ultimum finem, quod probatum fuit per auctoritatem Augustini, scilicet potens cognoscere hominem, inquantum potest habere fidem et charitatem, etc. Sed postea negat istam, sed homo potest cognoscere naturam humanam naturaliter, inquantum ordinatur ad finem, etc. Sed inquantum adducitur contra illam responsionem, etc. dicit Doctor quod auctoritas Augustini potest immediate adduci contra minorem primae rationis. Et patet responsio, ut supra. Vel potest adduci contra responsionem datam ad primam rationem, factam contra conclusionem Doctoris, quae dicit quod illa ratio bene concludit, hominem naturaliter posse cognoscere suum finem naturalem,
non autem supernaturalem. Modo auctoritas Augustini potest adduci ad concludendum etiam de fine supernaturali,et inquantum sic adducitur, respondet Doctor ibi : Concedo Deum esse finem naturalem hominis. Hoc sic debet intelligi : Deus sub ratione Deitatis est finis naturalis hominis, id est ad quem naturaliter inclinatur, sed talis finis non potest naturaliter attingi, id est intellectus ex puris naturaliter non potest ipsum Deum cognoscere distincte, nec cognitione intuitiva, nec cognitione abstractiva.
(c) Et hoc probat ratio sequens de desiderio naturali, quam concedo. Sed videtur quod ratio Doctoris de desiderio naturali non sit soluta, quia licet homo, pro statu isto, non possit se cognoscere naturaliter sub illa ratione, qua naturaliter inclinatur ad ultimum finem quia nec seipsum distincte, ut patet supra; tamen ratio videtur concludere, quod saltem anima separata possit cognoscere ultimum finem distincte, quia distincte cognoscit seipsam ; ergo et inclinationem naturalem ad ultimum finem, cum illa nihil addat supra naturam animae, ut patet ex Doctore in 4. d. 49.
Dico breviter, quod non cognoscit distincte et sub ratione propria, illam inclinationem naturalem, ut terminatam ad ultimum finem, quia talis non potest perfecte cognosci, nisi ultimus finis ad quem terminatur, distincte praecognoscatur.
(d) Ad aliud negandum est illud quod assumitur. Hic Doctor ex hoc negat hominem pro statu isto, posse cognoscere ultimum finem sub ratione propria, quia sub objecto intellectus ipsius non continetur talis finis, ut patet in littera. Et videtur innuere, quod si pro statu isto haberet ens inquantum ens pro objecto adaequato, posset naturaliter cognoscere ultimum finem sub ratione propria.
Circa aliqua dicta Doctoris sunt aliquae difficultates. Prima in hoc quod dicit : licet mens sit eadem sibi, non tamen pro stata isto est proportionabilis sibi in ratione objecti intelligibilis. Hoc enim videtur repugnare, ponere animam perfecte praesentem intellectui et non posse cognosci ab illo, cum ad cognitionem nihil aliud requiratur, nisi praesentia objecti, vel in se vel in specie intelligibili ; hoc enim facit perfectam memoriam, ut patet ex Doctore, infra dist. 2. part. 2. quaest. 3. et dist. 3. q. 1. Si ergo anima est in se praesens intellectui proprio, poterit in eo causare speciem intelligibilem sui, et sic abstractive intelligi ; sicut etiam essentia Angeli, ut praesens intellectui suo, potest saltem in eo partialiter causare speciem intelligibilem, ut patet ex Doctore in 2. dist. 3. quaest. 11.Sic etiam in se praesens potest intuitive cognosci, cum ibi tantum requiratur praesentia objecti in se, ut patet ex Doctore infra dist. 1. quaest. 2. dist. 8. quaest. 3. Nec valet dicere, quod non est praesens in ratione objecti intelligibilis, quia quaero quid sit esse praesens in ratione objecti intelligibilis ? Si in cognitione abstractiva, sufficit species intelligibilis: si in intuitiva, sufficit praesentia in se, et si aliquid aliud requiratur, assignetur illud ; secundum enim Doctorem, objectum dicitur esse praesens in ratione objecti intelligibilis, quando intellectus et tale objectum sic sunt sufficienter approximata, quod nullum apparet impedimentum, quin actio sequatur. Nec oportet fugere ad sensibilia, quia intellectus in cognoscendo non dependet a sensibus. Et quamvis secundum Doctorem infra dist. 3. quaest. 1. prima motio sit a sensibilibus, non tamen sequitur quod facta prima motione, quin possit se intelligere propter perfectam praesentiam.
Ad istam instantiam dico breviter, quod etsi anima sit intellectui proprio perfecte praesens, (cum sint idem realiter,) non tamen est praesens in ratione objecti intelligibilis actu (quod tunc est, quando potest movere potentiam ad sui cognitionem, vel aliorum, virtualiter vel essentialiter contentorum in eo, ut habet rationem objecti intelligibilis.) Et nulla alia ratio assignari potest, nisi quia Deus ordinavit intellectum nostrum nihil pro statu isto posse naturaliter intelligere, nisi sensibilia in se, vel essentialiter vel virtualiter inclusa in sensibilibus, ut patet ex Doctore infra, dist. 3. quaest. 3. non tamen sibi repugnat, nec ut est in se, quia separata a corpore perfecte intelligit, nec ut in corpore absolute, quia ut in corpore glorioso perfecte intelligit se. Est ergo ex sola ordinatione divina quae disposuit tantum cooperari sensibilibus ad motionem intellectus, non autem insensibilibus.
Secunda difficultas est circa hoc quod dicit, per actus quos experimur, concludimus potentiam respicere tale ens pro objecto. Ex hoc infero, quod tunc per talem actum concludimus naturaliter, ultimum finem esse convenientem nobis. Patet, quia ex cognitione entis imperfecti, intellectus appetit naturaliter cognoscere perfectissimum, quia tantum in illo perficitur. Secundo ex actibus arguitur quod intellectus habet naturale desiderium ad omne ens; ergo ad perfectissimum ens ; ergo ex actibus potest scire perfectissimum ens esse objectum conveniens sibi. Habet etiam naturalem inclinationem ad omnem cognitionem, ut patet infra, praesenti quaest, et hoc cognoscit se habere talem inclinationem per actus suos ad perfectissimam cognitionem, quae est de perfectissimo objecto. Patet, quia quacumque alia posita, et ista non posita, non quietatur ; ergo si per actus nostros concludimus, tale objectum esse conveniens potentiae, concludimus etiam de infinito.
Respondeo ad primum, concedendo quod cognito ente imperfecto, habet desiderium ad cognoscendum perfectissimum, non tamen sequitur quod sub ratione perfectissima, nisi prius probetur quod talis cognitio possit convenire homini, quod naturaliter probari non potest. Concesso etiam quod sit ei possibile sic appetere cognoscere etiam intuitive illud, negatur tamen quod propterea intellectus per actum suum possit naturaliter cognoscere, se habere tale desiderium sub illa ratione qua inclinatur ad illud. Ad secundum dico, quod illa propositio non intelligitur de quacumque cognitione, scilicet quod inclinetur naturaliter ad cognitionem perfectissimam cujuscumque entis ; et posito quod sic inclinetur, non tamen ad intuitivam primi entis, nisi probetur illam esse possibilem homini. Posito etiam quod sic inclinetur, non sequitur quod intellectus per actum suum possit naturaliter cognoscere sic se inclinari. Hoc idem dico ad illam propositionem Doctoris, scilicet quod intellectus naturaliter inclinatur ad omnem cognitionem, et quacumque naturaliter perficitur.
Tertia difficultas est in hoc, quod videtur concedere respondendo ad Averroem, quod si intellectus haberet ens inquantum ens pro objecto adaequata, quod naturaliter posset in quodcumque ens, et sic naturaliter posset cognoscere ultimum finem. Et in hoc videtur sibi contradicere, quia dicit expresse quod intellectus separatus non potest ex puris naturalibus distincte cognoscere ultimum finem in se, ut patet quaest. 14. Quodl. et d. 3. q. 9. 2. Et tamen concedit ipse, quod Ens inquantum ens, est objectum adaequatum intellectus nostri, et hoc ex natura intellectus, ut patet infra dist. 3. quaest. 3. et dist. 1. et alibi ; ergo ex puris naturalibus potest cognoscere Deum sub ratione Deitatis.
Respondeo, quod ista stant simul, quod intellectus habeat ens inquantum ens pro objecto adaequato, et quod naturaliter non cognoscat quodlibet ens contentum, quia ad cognitionem objecti non tantum requiritur potentia, sed etiam requiritur praesentia objecti, vel in se vel in aliquo repraesentatio, ut patet infra dist. 3. quaest. 6. Et etiam requiritur quod tale objectum concurrat active ad cognitionem illam, vel aliquid supplens vicem objectis ut patet infra dist. 3. quaest. 7 . et in Quodlib. quaest. 14. et 15. Sed tamen ista conceditur : Potest cognoscere ens inquantum ens, ut adaequatum objectum intellectus: ergo potest cognoscere quodlibet contentum. Sed in proposito negatur quod intellectus separatus possit cognoscere ens inquantum ens naturaliter, licet habeat ens inquantum ens pro objecto adaequato.
Si dicatur per dictum Doctoris in ista quaestione, quod Cui naturaliter nota est aliqua potentia, ei naturaliter notum est objectum illius potentiae. Cum ergo intellectus separatus naturaliter cognoscat seipsum sub ratione propria et distinctissima ; ergo naturaliter notum erit ei ens, inquantum ens, cum sit ejus objectum adaequatum.
Dico, quod ista propositio debet sic intelligi : si alicui nota est aliqua potentia sub ratione distincta, et sub illa ratione qua respicit objectum adaequatum, ei notum erit tale objectum. Sed in proposito licet intellectus separatus cognoscat se ipsum sub ratione distinctissima, non tamen sub illa ratione, qua respicit ens inquantum ens sub ratione adaequata. Et sic patet quomodo Doctor sibi non contradicit.
(e) Quod autem additur, etc. Actus primus pro nunc est principium operationis, actus secundus est operatio. Et in proposito, intellectus est sufficiens principium producendi cognitionem sui, nisi impediatur : modo pro statu isto impeditur exire in cognitionem sui, sub ratione propria, quia, pro statu isto, natus est tantum moveri a sensibilibus, ut dixi supra. Et est simile sicut de colore, qui est sufficiens principium movendi potentiam visivam, et moveret, nisi impediretur. Sic intellectus est sufficiens principium causandi cognitionem sui, et statim causaret, nisi impediretur. Impeditur autem pro statu isto, ut dixi, et sic patet expositio ista.
(f) Si vero objiciatur contra ista : Homo in statu, etc. Respondet Doctor quod oporteret scire qualis fuerit cognitio ipsius, sed in praesenti loquitur de homine pro statu naturae lapsae. Dico etiam, quod posito, quod Adam potuerit distincte cognoscere naturam suam absolute, non tamen sequitur quod naturaliter potuerit illam cognoscere sub illa ratione qua ordinatur ad ultimum finem, quia etiam hoc forte negaret Doctor, ut patet in Quodlib. quaest. 14. nisi forte dicatur, quod aliud est cognoscere naturaliter A esse ultimum finem, et aliud est ipsum A distincte cognoscere in se. Licet ergo Angelus non possit naturaliter cognoscere ultimum finem distincte et in se, puta Deum sub ratione Deitatis, ut probat in Quodlib. vbi supra, forte tamen potest naturaliter cognoscere ipsum Deum ut clare visum, esse ultimum finem et perfectissimam beatitudinem, natam convenire creaturae rationali; et forte etiam hoc potuit cognoscere Adam naturaliter, licet nec Angelus, nec Adam potuerint illum naturaliter in se cognoscere et distincte, nec intuitive, nec abstractive. (g) Item contra responsionem ad rationem ultimam, etc. Concedit Doctor quod pro statu isto non habetur cognitio ita distincta de anima, vel potentia animae, etc. sed tantum a posteriori arguimus potentiam respicere tale pro objecto, quia experimur in nobis tales actus terminari ad tale et tale objectum. Sed de objecto supernaturali neutram cognitionem possumus habere, scilicet, nec per cognitionem potentiae, nec per actum, quia non experimur in nobis aliquam cognitionem terminari ad objectum supernaturale, ideo deficit ibi utraque via, etc. scilicet per cognitionem naturae in se et per actus nostros.
Sed nota in responsione, in qua dicit, quod cognitio ultimi finis excedit facultatem naturalem naturae, scilicet lapsae, quasi velit inferre, quod non excedit facultatem naturae institutae, cujus tamen oppositum tenetur, quia nec Angelus ex puris naturalibus potest habere talem cognitionem, ut dixi. Dico, quod Doctor non intendit inferre, quod natura instituta hoc possit, sed quia in praesenti quaestione tantum loquitur de natura lapsa, ideo non est praesentis speculationis de natura instituta, an possit ex puribus naturalibus, etc. Et sic patet responsio.
(h) Ibi : Ad argumentum contra secundam rationem patet, quia supponit quoddam negatum, scilicet quod finis ultimus cognoscatur naturaliter, et similiter quod cognoscatur ordinatum ad talem finem sub propria ratione. Ad confirmationem, etc. Nota, quod media ex natura rei sunt illa, quibus absolute positis, ponitur finis; quibus non positis, impossibile est finem poni, ut patet de agente naturali, quod non potest immediate inducere animam intellectivam, nisi prius transeat per omnia media, quia prius acquiritur vegetativa et post sensitiva. Sed media ad placitum sunt illa, quae si etiam non ponantur, finis absolute posset acquiri. Patet, quod non sic media ex natura rei requirantur, quia sicut Deus ordinavit dare beatitudinem per merita, ita potuisset dare sine aliquo merito, ut patet a Doctore in pluribus locis. Sunt ergo merita praecise media ad placitum divinae voluntatis.