IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Rejicit secundam rationem de infinita distantia, quia distantia tanta est, quantum est medium interjacens, vel si non est medium, quantum est extremum, et omne ens creabile oppositum nihilo, est finitum, igitur distantia ejus a nihilo, finita.
Ratio secunda (f) principalis, non videtur concludere, quia quando extrema sunt immediata, tanta praecise est eorum distantia, quantum est extremum alterum majus. Patet in simili, quia tanta est distantia Dei a creatura, etiam suprema possibili fore, quantus est Deus, et ideo si poneretur suprema creatura possibilis, adhuc Deus distaret ab illa in infinitum, quia est infinitus. Patet etiam per exemplum in opposito ; in quantitatibus enim est distantia propter aliquod medium interjacens, et ideo secundum quantitatem spatii interjacentis, est distantia illa quanta: ergo per oppositum, ubi non est medium interjacens, distantia non erit quanta, nisi secundum quantitatem alterius extremi.
Hoc etiam patet ratione, quia nihil aliud est distantia hic, nisi excessus unius super alterum: quando autem excedens est immediatum excesso, quantitas excessus erit secundum quantitatem excedentis Supposita ergo majori, sequitur quod cum affirmatio aliqua entis creabilis sit finita, quod distantia hujus affirmationis ad negationem sit finita. Patet etiam quod ista distantia sit immediata, quia per Philosophum 1. Poster. text. 5. Contradictio est oppositio cujus non est medium secundum se.
Quod si fingas infinitatem ex parte nihil, hoc nihil est, quia nihil non distat ab aliquo, nisi deficiendo: non plus autem deficit nihil ab ente, quam ens illud ponat: hoc etiam patet, quia comparando nihil ad nihil, nulla est distantia. Sic ergo minor secundae rationis falsa est, intelligendo distantiam infinitam positive, hoc est, in infinitum excedentem omnem finitam distantiam, et sic oportet intelligere distantiam infinitam in majori, ad hoc quod sit vera: non enim potest aliter concludi infinitas virtutis agentis, quae potest super illam distantiam.
Praeterea, minor improbatur sic, quia in una contradictione est major contradictio, quam in alia, quia plus distat Deus a non Deo, quam anima a non anima, quia nulla virtuspotest facere de non Deo Deum, nec e converso, aliqua autem potest facere de non anima animam: si autem quaelibet esset infinita, nulla posset esse major, quia infinitum non potest excedi.
Praeterea,illa virtus potest super distantiam, quae potest super totum terminum ad quem illius distantiae, quia termino ad quem posito, destruitur terminus a quo per terminum ad quem succedentem ; sed terminus ad quem creationis est finitus ; ergo non potest concludi ex hoc quin super ipsum possit virtus finita ; ergo et super distantiam. Praeterea 5. Physic. generatio naturalis est inter privationem et formam: sed privatio includit negationem, licet in subjecto, et per consequens, quando transitur de privatione ad formam, transitur a negatione ad affirmationem: sed patet, quod illa generatio naturalis est per virtutem creatam: ergo illa distantia non obstat.
Qualiter ergo salvabitur dictum commune, quod inter contradictoria est distantia infinita ? Respondeo, simpliciter falsum est, accipiendo infinitum pro excedente simpliciter quantumcumque finitum in infinitum. Sed alio modo infinitum potest accipi pro indeterminato, et sic verum est, nulla enim distantia est ita parva, quin sufficiat ad contradictionem: quantumcumque enim modicum aliquid recedat ab uno contradictoriorum, statim est sub altero, nec est distantia aliqua tam magna, etiamsi posset esse in infinitum major maxima, quin ad illam et ejus extrema se extendat contradictio; et isto modo accipiendo infinitum in majori, minor est falsa.
Ad probationes ergo minoris. Ad primam, cum dicitur quod non contingit intelligere majorem ista, dico quod falsum est positive, verum est autem permissive. Hoc est dictu, quod aliqua distantia ponit majorem remotionem quam ista, et una contradictio quam alia; sed ista permittit quamcumque maximam, quia in maxima salvatur. Exemplum, plus perfectionis ponit asinus intensive quam animal; tamen animal plus permittit, sive salvari potest in aliquo perfectiori, quam sit asinus, quia in homine, et quod sic est maximum, scilicet permissive, non est formaliter maximum.
Ad aliam probationem de quibuscumque contradictoriis, dico quod licet quaecumque contradictoria sint aeque incompossibilia inter se, non tamen aeque distantia: plus enim distat Deus a non Deo, quam album a non albo, sicut processit prima ratio, quia extremum positivum est majus in comparatione ad negationem. Per idem patet ad aliam probationem, quod totum ens creatum plus excedit nihil, quam anima excedit non animam: sicut totum ens creabile in se est perfectius quam anima: tamen aeque incompossibilis est non anima cum anima, sicut nihil cum toto ente, sed hoc non arguit propositum.
Ad rationem juxta hoc factam, de improportione nullius potentiae ad aliam potentiam, concedo quod distantia nullius potentiae ad actum non habet proportionem aliquam ad illam, quae est alicujus potentiae ad actum, sed hoc est, quia una est distantia positiva inter extrema positiva existens, alia autem non est positiva, quia ejus alterum extremum est nihil ; positivi autem ad non positivum nulla est proportio, sicut nec entis ad nihil. Sed ex ista improportione 1
non sequitur, quod virtus quae potest super istam, sit improportionabilis virtuti, quae potest super illam, quia positivum non est improportionabile alteri positivo, nisi propter infinitatem in altero ; in aliis autem distantiis fuit improportio, non quia fuerit infinitas in altero, sed quia altera non habuit aliquam quantitatem, secundum quam potuit proportionari. Exemplum hujus, punctus est improportionalis lineae, quia non quantus ; ergo virtus, quae potest super hoc, est improportionata virtuti, quae potest super illud: non sequitur, nam virtus et virtus natae sunt habere quantitatem virtutis, et per consequens proportionem secundum virtutem, nisi altera sit infinita ; ex alia autem parte est defectus proportionis propter defectum quantitatis in alio extremo.