IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ostendit non eodem formaliter naturam esse individuam et personatam, circa quod prima sententia ait personam constitui per aliquid positivum superadditum naturae ; ita communis Thomistarum, Cajet. 3. p. quaest. 4. art. 2. Med. ibi, Zumel quaest. 3. art. 3. Capreol. 3. d. 5. q. 3. concl. 2. Argent. 3. d. 6. q. 1. art. 1. Vasquez 3. p. d. 31. c. 6. Durand. 3. d. 34. q. 1. Suar. Met. d. 34. sect. 4. num. 14. Hanc rejicit Scotus. Primo, quia tunc esset aliqua entitas positiva inassumptibilis, et consequenter incurabilis. Secundo, natura jam assumpta careret illa entitate, et consequenter non esset aeque perfecta ac aliae ejusdem speciei. Tertio, si dimitteretur, non esset personata. Quarto, natura intellectualis esset haec et existens, et non esset persona.
Ideo propter (d) istum tertium , articulum oportet videre quomodo se habeat illud, a quo natura intellectualis dicitur persona ad illud, a quo natura talis est singularis et individua ; et patet quod non eodem formaliter et ultimate est individua et personata hac personalitate creata, quia secundum Damascenum lib. 3. cap. 11. Verbum assumpsit naturam in atomo, non tamen personatam. Quid autem sit illud proprium, quo natura est personata, duae videntur viae probabiles ; una, quod persona sit persona per aliquid positivum in natura ultra illud, quo natura est individua, et hoc sive illud positivum sit absolutum sive respectus. Alia via, quod per solam negationem additam naturae sit persona. Primum posset poni aliquo modo proportionaliter ei, quod dictum est in secundo libro de individuatione dist. 3. quod sicut est aliqua reali tas propria, qua natura est haec ultra illam, qua natura est natura, et haec non est formaliter illa, ita ultra utramque istarum esset realitas aliqua, qua posset persona, et illa neutri istarum esset formaliter eadem.
Secunda via negat omnem realitatem positivam constituere personam, et ponit illam realitatem, qua natura est haec, esse ultimam entitatem positivam, et ultra hanc non esse nisi negationem aliquam, qua dicatur subsistens in natura intellectuali et persona.
Contra primam viam (e) arguo quadrupliciter. Primo, quia tunc esset aliqua entitas positiva in natura humana, quae esset inassumptibilis a Verbo. Probatio consequentiae, isti enim ultimae entitati, quam addit persona ultra singulare, repugnaret contradictorie communicari, sicut natura communicatur supposito. Patet, quia persona est incommunicabilis existentia, et ita repugnaret sibi contradictorie assumi. Consequens videtur inconveniens ; tum quia secundum Damascenum 25. quod est inassumptibile, est incurabile ; tum quia omnis entitas positiva creaturae aeque est in potentia obedientiali respectu personae divinae.
Secundo, quia sequitur quod natura, quae jam assumpta est a Verbo, careret illa entitate positiva, quae tamen ponitur ultima et quasi actualissima et determinatissima in natura tali. Et si non videatur conveniens concedere naturam istam carere ea, arguo quod ista natura non posset dimitti sibi, quin oporteret dari sibi aliam realitatem ab ea quam habet, scilicet personalitatem, vel remaneret non personata, quia tunc non esset personata sine illa realitate, et illam nunc non habet ; ergo oportet istam de novo illi naturae dimissae dari.
Imo sequitur tertio (I), quod ista natura non posset dimitti et esse personata, quia talis realitas non potest esse realitas naturae, sicut ostensum est in 2. dist. 3. quaest. de individuatione, nec potest contineri per identitatem in aliqua natura, quae non est eadem sibi. Quidquid enim non continet aliquam realitatem per identitatem manens idem, non potest eam continere per identitatem. Quarto sequeretur (g) quod natura intellectualis posset fieri haec et actu existens, et nullo modo personata.
Prius enim naturaliter posset fieri, et non sub ista realitate qua personatur, quia ex quo ista realitas non ponitur realiter, nec formaliter eadem naturae, et natura ut natura, est naturaliter prior seipsa, ut est sub ista realitate, posset fieri non sub ista realitate, et in secundo instantinaturae, quo assumitur a Verbo, non esset necesse Verbum tunc eam assumere ; posset ergo tunc illam non assumere, et ita relinqueretur sibi, et tunc non esset personata aliqua personalitate creata, nec increata.