REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum possibile sit plures naturas esse assumptas simul ab una persona 1
D. Thom. 3. p. q. 3. art. 3. et hic q. 2. art. 3. Richard. art. I. q. 5. Durand. q. 3. Saar, 3. p. tom. I. disp. 13. sect. 3. Scot. in Oxon. hic q. 3. et vide eum 4. Met. q. 4.
Quod non, quia aut illa persona esset unus homo, aut plures? non unus, quia haberet duas naturas ; si plures, igitur habens plures scientias diceretur plures scientes.
Item, suppositum unum non est nisi unius naturae ; sed persona assumens plures naturas, esset unum suppositum ; igitur, etc.
Oppositum, Pater potest assumere naturam aliam ; igitur et Filius potest manente priori, quia eadem virtus manet in Filio, quae in Patre, et per primam assumptionem, non est virtus Filii exhausta ; igitur adhuc potest assumere aliam naturam, sicut prius potuit.