Chrysostomus super Matth..
Post transmigrationem inter privatas personas primo ponit iechoniam quasi privatum et ipsum. Ambrosius super Lucam. De quo ieremias dicit: scribe virum istum abdicatum: quia non exsurget ex semine eius sedens in throno David. Quomodo autem ex semine iechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam? si enim christus regnavit, ex semine autem iechoniae christus est, propheta mentitus est. Sed illic futuros ex semine iechoniae non negatur; et ideo de semine eius christus est; et quod regnaverit christus, non contra prophetam est: non enim saeculari honore regnavit; ipse enim dixit: regnum meum non est de hoc mundo.
Iechonias autem genuit Salathiel. Chrysostomus super Matth.. De Salathiel quidem nihil legimus vel boni vel mali; tamen putamus sanctum eum fuisse, et in captivitate assidue deum petiisse pro ipsa calamitate quae contigerat Israel: ideo petitionem dei eum appellatum fuisse; interpretatur enim petitio dei. Salathiel autem genuit zorobabel, qui interpretatur fluitio postposita, vel ex commixtione, vel hic doctor Babyloniae. Legi (si verum est nescio) quia sacerdotale et regale genus mixtum est in zorobabel. Propter istum autem reversi sunt filii Israel in terram propriam quia cum contenderent tres pro sua sententia, vicit zorobabel, et pronuntiata est omnibus fortior veritas esse; propter quod Darius concessit ei filios Israel redire in sua; et ideo recte secundum providentiam dei nominatus est zorobabel, idest doctor Babyloniae.
Quae enim maior doctrina quam ostendere veritatem dominatricem esse omnium rerum? Glossa. Sed hoc videtur esse contrarium generationi quae legitur in Paralipomenon. Dicitur enim ibi iechonias genuisse Salathiel et Phadaia, et Phadaia zorobabel, et zorobabel Mosollam, Ananiam et Salamith sororem eorum.
Sed scimus multa in Paralipomenon vitio scriptorum depravata. Unde multae et indeterminatae genealogiarum veniunt quaestiones, quas iubet apostolus evitari. Vel potest dici Salathiel et Phadaia eumdem esse, quasi binomium. Vel Salathiel et Phadaia fratres esse, et filios eiusdem nominis habuisse; et historiographum secutum fuisse generationem zorobabel filii Salathiel. De Abiud usque ad ioseph nulla historia invenitur in Paralipomenon; sed alii multi annales leguntur fuisse apud Hebraeos, qui dicebantur verba dierum, de quibus Herodes rex alienigena dicitur multos combussisse ut ordo regiae stirpis confunderetur. Et forsitan ioseph nomina parentum ibi legerat, vel alio quoquo modo retinuerat. Unde evangelista seriem istius generationis poterat scire. Notandum tamen, quod prior iechonias domini resurrectio, sequens domini praeparatio dicitur. Utrumque autem convenit domino christo, qui dicit: ego sum resurrectio et vita; et: vado parare vobis locum. Salathiel, idest petitio mea deus, illi convenit qui dicit: pater sancte, serva illos quos dedisti mihi. Remigius. Est etiam zorobabel, idest magister confusionis, secundum illud: magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat.
Ipse est Abiud, idest pater meus iste, secundum illud: ego et pater unum sumus. Est et eliacim, idest deus resuscitans, secundum illud: resuscitabo eum in novissimo die. Est et azor, idest adiutus, secundum illud: qui me misit, mecum est. Ipse est et Sadoch iustus, sive iustificatus, secundum illud: traditus iustus pro iniustis. Est et Achim, idest frater meus iste, secundum illud: qui fecerit voluntatem patris mei, hic meus frater est. Est etiam eliud, idest deus meus iste, secundum illud: deus meus et dominus meus. Glossa.
Est et eleazar, idest deus meus adiutor, secundum illud: deus meus adiutor meus. Est et mathan, idest donans vel donatus, secundum illud: dedit dona hominibus et: sic deus dilexit mundum ut filium suum daret unigenitum. Remigius. Est et Iacob supplantans, quia non solum ipse supplantavit diabolum, sed et huius potestatem suis fidelibus dedit, secundum illud: ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes. Est et ioseph, idest apponens, secundum illud: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Rabanus. Sed videamus quid moraliter isti patres significent: quia post iechoniam, qui dicitur praeparatio domini, sequitur Salathiel, idest petitio mea deus; qui enim praeparatus est non petit nisi solum deum. Sed iterum fit zorobabel, idest magister Babylonis, scilicet terrenorum hominum, quos facit cognoscere de deo quod pater est, quod sonat Abiud; et tunc ille populus resurgit a vitiis: unde sequitur eliacim, qui resurrectio interpretatur.
Et idem ad bene operandum adiutus, quod sonat azor, fit Sadoch, idest iustus; et tunc dicit fidelis dilectionem proximi. Ipse est frater meus, quod sonat Achim; et per dilectionem dei dicit deus meus, quod sonat eliud. Et sequitur eleazar, idest deus meus adiutor, quia recognoscit deum suum adiutorem. Ad quid autem tendit, ostendit mathan, qui dicitur donum vel donans: expectat enim deum datorem; et sicut luctatus est in principio et vitia supplantavit, sic et in fine vitae, quod ad Iacob pertinet; et sic pervenitur ad ioseph, idest ad augmentum virtutum.