IN LIBROS DE ANIMA II ET III

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

Lectio 9

Postquam philosophus ostendit, quod anima est principium operationum quae attribuuntur potentiae vegetativae, hic intendit de his determinare. Et circa hoc tria facit.

Primo determinat de obiecto secundum se, scilicet de alimento. Secundo determinat de eo secundum quod congruit operationibus animae vegetativae, ibi, quoniam autem non alitur.

Tertio potentias definit, quae sunt principia harum operationum, ibi, quare huiusmodi animae, etc.. Circa primum tria facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo proponit id quod primo aspectu apparet de alimento, ibi, videtur autem esse alimentum, etc..

Tertio movet circa hoc dubitationem, ibi, dubitationem autem habet. Dicit ergo primo, quod cum vegetativa et generativa ab eadem communi potentia animae contineatur, licet vegetativa, idest nutritiva sit quaedam specialis potentia distincta a generativa, oportet primum determinare de alimento, quod est obiectum generativae, sive nutritivae. Hoc enim opere, scilicet nutritione, distinguitur haec pars animae ab aliis, scilicet intellectivo, sensitivo, etc.. Nam aliae operationes huius partis, idest animae, hanc praesupponunt.

Deinde cum dicit videtur autem proponit illud, quod primo aspectu de alimento apparet; et proponit tria: quorum primum est, quod alimentum videtur esse contrarium ei quod alitur; et hoc ideo, quia nutrimentum convertitur in id quod nutritur: generationes autem fiunt ex contrariis. Secundum autem est quod non videtur quodcumque contrarium sufficere ad rationem alimenti, sed oportet quod sit de illis contrariis, quae habent generationem ex se invicem. Nutrimentum enim convertitur in substantiam nutriti; unde quaecumque contraria insunt in substantia, secundum quae fiunt alterationes adinvicem, et non generationes, non pertinent ad rationem alimenti. Non enim dicimus quod infirmum sit nutrimentum sani, vel album nigri, aut aliquid huiusmodi. Quomodo autem in substantiis sit aliqua contrarietas, alia quaestio est.

Tertio oportet, quod sit de illis contrariis, quae augmentum suscipiunt ex invicem, quia alimentum videtur sequi augmentum.

Unde licet ex igne generetur aqua, sicut e converso, non tamen dicitur quod ex igne nutriatur aqua: sed quod ex aqua nutriatur ignis, inquantum liquores humidi cedunt in ignis nutrimentum: quia scilicet dum ignis in aquam convertitur, non apparet nova aquae generatio; sed ignis praeexistens, ad sui conservationem et augmentum videtur in se humorem convertere. Et ideo in elementis videtur solus ignis nutriri, et sola aqua esse eius nutrimentum, secundum quod ad aquam pertinent omnes humores et liquores.

Deinde cum dicit dubitationem autem movet quamdam dubitationem circa praedeterminata.

Et primo obiicit ad utramque partem. Secundo solvit eam, ibi, utrum autem sit alimentum, etc.. Oritur autem dubitatio circa hoc quod supra dictum est, quod alimentum oportet esse contrarium. Quibusdam autem videtur quod alimentum oportet esse simile ei quod alitur. Alimentum enim est causa augmenti: oportet autem quod simile simili augeatur. Si enim aliquid diversum apponeretur alicui, non esset eiusdem augmentum, sed naturae extraneae adiunctio. Videtur igitur quod oporteat simile simili ali.

Aliis autem videtur, quod alimentum oportet esse contrarium ei quod alitur, secundum id quod supra dictum est. Et ad hoc inducuntur duplici ratione: quarum prima est, quia alimentum decoquitur et mutatur in id quod nutritur. Nihil autem mutatur nisi in contrarium aut medium; sicut album mutatur in nigrum aut pallidum. Medium autem est quodammodo contrarium.

Pallidum enim albo comparatum, est nigrum: nigro vero comparatum, est album; est enim compositum ex utroque. Ergo nutrimentum est contrarium ei quod alitur, et in quod mutatur.

Secunda ratio est, quia agens est contrarium patienti; non enim simile a simili patitur. Alimentum autem patitur ab eo quod alitur; alteratur enim ab eo, et digeritur. Id autem quod alitur, non patitur ab alimento, sicut neque artifex patitur a materia, sed e converso: materia enim mutatur, non autem artifex, nisi forte per accidens, secundum quod exit de potentia in actum. Videtur igitur, quod alimentum sit contrarium ei quod alitur. Prima igitur harum rationum sumitur ex contrarietate quam oportet esse inter terminos mutationis.

Secunda vero ex contrarietate, quam oportet esse inter agens et patiens. Id enim quod alitur, et agit in alimentum, est terminus, in quem alimentum mutatur.

Deinde cum dicit utrum autem solvit propositam dubitationem; dicens, quod differt quantum ad propositam quaestionem, utrum alimentum dicatur id quod ultimo advenit, scilicet post decoctionem et digestionem, an illud quod primo assumitur, scilicet antequam digeratur et decoquatur. Et si dici possit utrumque horum, alimentum: unum horum quasi alimentum decoctum, aliud vero quasi non decoctum, secundum utramque partem quaestionis poterit iudicari de alimento.

Quia inquantum alimentum dicitur non decoctum, sic contrarium contrario alitur, hoc enim est quod patitur et mutatur. Inquantum vero est coctum, sic alitur simile simili; agens enim assimilat sibi patiens; unde in fine passionis oportet passum esse simile agenti, et per hunc modum potest augere id quod alitur.

Et sic patet quod utrique praedictorum opinantium, aliquo modo dicunt recte, et aliquo modo non dicunt recte.

Deinde cum dicit quoniam autem determinat de alimento secundum quod convenit operationibus animae vegetativae. Et primo secundum quod congruit nutritioni. Secundo secundum quod congruit augmento, ibi, est autem alterum alimento, etc.. Tertio secundum quod congruit generationi, ibi, et generationis autem factivum, etc.. Dicit ergo primo, quod nihil nutritur, quod non participet vitam: omne autem participans vitam est animatum: sequitur ergo quod corpus quod alitur sit animatum. Alimentum autem est in potentia ad id quod alitur, convertitur enim in ipsum: relinquitur ergo quod alimentum, inquantum est nutritionis obiectum, sit aliquid existens in potentia ad animatum per se, et non secundum accidens.

Considerandum est autem, quod nihil proprie nutritur nisi animatum: ignis autem videtur quidem per quamdam similitudinem nutriri, non autem proprie nutritur: quod sic patet. Id proprie nutriri dicimus, quod in seipso aliquid recipit ad suiipsius conservationem: hoc autem in igne videtur quidem accidere, sed tamen non accidit. Cum enim igne accenso aliqua materia combustibilis additur, in illa materia combustibili novus ignis generatur, non autem ita, quod illud combustibile additum cedat in conservationem ignis, in alia materia prius accensi. Puta, si aliquod lignum de novo ignitur, per hanc ignitionem non conservatur ignitio alterius ligni prius igniti: totus enim ignis qui est ex congregatione multorum ignitorum, non est unus simpliciter, sed videtur unus aggregatione, sicuti acervus lapidum est unus: et propter talem unitatem, est ibi quaedam similitudo nutritionis.

Sed corpora animata vere nutriuntur, quia per alimentum conservatur vita in illa parte eadem, quae prius fuit. Et propter hoc etiam sola animata vere augentur, quia quaelibet pars eorum nutritur et augetur; quod non convenit rebus inanimatis, quae videntur per additionem crescere. Non enim crescit id quod prius fuit, sed ex additione alterius constituitur quoddam aliud totum maius. Ideo autem similitudo augmenti et nutrimenti praecipue apparet in igne, quia ignis habet plus de forma, quam alia elementa, et est potentior in virtute activa: unde propter hoc quod manifeste alia convertit in se, videtur nutriri et augeri.

Deinde cum dicit est autem ostendit quomodo alimentum congruit augmento.

Et dicit quod licet idem sit subiecto, quod est obiectum nutritionis, prout dicitur alimentum, et quod est obiectum augmenti, prout dicitur augmentativum, tamen differt ratione.

Dictum est enim quod alimentum est in potentia ad corpus animatum. Corpus autem animatum, et est quoddam quantum, et est hoc aliquid et substantia. Secundum igitur quod est quoddam quantum, secundum hoc alimentum adveniens ei, quod etiam et ipsum quantum est facit augmentum, et dicitur augmentativum: in quantum autem corpus animatum, hoc aliquid et substantia est, sic habet rationem alimenti. Hoc enim est de ratione alimenti, quod conservat substantiam eius quod alitur. Quae quidem conservatio necessaria est propter continuam consumptionem humidi a calido naturali; et ideo tamdiu durat substantia eius quod nutritur, quamdiu nutriatur.

Deinde cum dicit et generationis ostendit quomodo alimentum congruat generationi.

Et dicit, quod etiam alimentum est factivum generationis. Semen enim quod est generationis principium, est superfluum alimenti.

Non tamen alimentum est principium generationis eius quod alitur, sed alterius quod est tale secundum speciem, quale est quod alitur: quia substantia quae alitur, iam est, et quod est, non generatur, et nihil generat seipsum; quia quod generat, iam est, quod generatur nondum est. Sed aliquid potest agere ad sui conservationem.

Deinde cum dicit quare tale ex praemissis accipit definitionem potentiarum animae vegetabilis. Et primo potentiae nutritivae. Secundo totius animae vegetabilis, ibi, quoniam autem a fine, etc.. Circa primum, primo ex praemissis concludit definitionem potentiae nutritivae: et dicit, quod cum dictum sit, quod nutrimentum inquantum huiusmodi salvat nutritum, manifestum est quod hoc principium animae, quod scilicet est principium nutritionis, nihil est aliud quam potentia potens salvare suum susceptivum, inquantum huiusmodi. Alimentum vero est, quod praeparat operationem huiusmodi potentiae, inquantum talis potentia mediante alimento salvat suum susceptivum. Et propter hoc, illud quod privatur alimento, non potest conservari.

Et quia dixerat, quod principium nutritionis est potentia animae, cuius principium est etiam alimentum, ut ex dictis patet; ideo secundo ibi quoniam autem ostendit quomodo differenter potentia animae et alimentum sunt principia nutritionis.

Dicit ergo, quia in nutritione sunt tria: quod alitur, quo alitur et alens primum. Primum quidem alens est prima anima, scilicet anima vegetabilis. Illud vero quod alitur est corpus habens hanc animam, sed illud quo alitur est alimentum. Sic igitur potentia animae est principium nutritionis, ut agens principale; alimentum autem, ut instrumentum.

Deinde cum dicit quoniam autem definit ipsam primam animam, quae dicitur anima vegetabilis; quae quidem in plantis est anima, in animalibus pars animae. Et circa hoc duo facit. Primo definit huiusmodi animam.

Ad cuius definitionis intellectum, sciendum est, quod inter tres operationes animae vegetabilis, est quidam ordo. Nam prima eius operatio est nutritio, per quam salvatur aliquid ut est. Secunda autem perfectior est augmentum, quo aliquid proficit in maiorem perfectionem, et secundum quantitatem et secundum virtutem. Tertia autem perfectissima et finalis est generatio per quam aliquid iam quasi in seipso perfectum existens, alteri esse et perfectionem tradit. Tunc enim unumquodque maxime perfectum est, ut in quarto meteororum dicitur, cum potest facere alterum tale, quale ipsum est. Quia igitur iustum est, ut omnia definiantur et denominentur a fine, finis autem operum animae vegetabilis est generare alterum tale quale ipsum est, sequitur quod ipsa sit conveniens definitio primae animae, scilicet vegetabilis, ut sit generativa alterius similis secundum speciem.

Et quia dixerat, quod alimentum est instrumentum huius animae, ne credatur quod non habeat aliud instrumentum, ideo secundo ibi est autem ostendit quod habeat aliud instrumentum: et dicit quod duplex est instrumentum quod alitur, sicut duplex est instrumentum gubernationis: gubernator enim gubernat manu, et temone: manus enim est instrumentum coniunctum, cuius forma est anima. Unde temo est instrumentum movens navem, et motum a manu; sed manus non est instrumentum motum ab aliquo exteriori, sed solum a principio intrinseco: est enim pars hominis moventis seipsum. Sic igitur et nutritionis instrumentum est duplex. Et ut separatum quidem, et cuius forma nondum est anima, est nutrimentum.

Oportet autem, quod aliud sit instrumentum nutritionis coniunctum. Necesse est enim, quod alimentum decoquatur: quod autem operatur decoctionem, est aliquid calidum. Sicut igitur gubernator movet temonem manu, navem autem temone, ita anima movet calido alimentum, et alimento nutrit. Sic igitur calidum aliquod est instrumentum coniunctum huius animae, in quo scilicet radicaliter est calor naturalis digerens; et propter hoc oportet, quod omne animatum, quod nutritur, habeat calorem naturalem, qui est digestionis principium.

Si autem haec anima non haberet instrumentum coniunctum, non esset actus alicuius partis corporis: quod soli intellectui competit.

Ultimo epilogans quod dixerat, concludit quod figuraliter, id est universaliter dictum est quid sit alimentum; sed posterius certius tractandum est de alimento, in propriis rationibus. Fecit enim unum specialem librum de alimento, sicut de generatione animalium, et de motu animalium.