Deinde cum dicit, qui habitat, ponitur oppressio molientium in regnum David. Et circa hoc duo facit. Primo ostenditur quomodo opprimuntur a domino. Secundo quomodo a christo ejus, ibi, ego autem constitutus etc.. Contra hos, scilicet dominum et contra christum ejus moliti sunt, ut dictum est. Circa primum nota quatuor: scilicet irrisionem, subsannationem, iratam locutionem, et conturbationem. Nam sicut aliquis puer nullius virtutis et potestatis, si pugnat contra gigantem, irridetur a gigante: ita si aliquis nullius potestatis moliri vult contra eum qui habitat in caelis, irridetur ab eo. Job 35: suspice caelum et intuere et contemplare aethera, quod altior te sit. Si peccaveris quid ei nocebit? et si perseveret impotens, tunc ille qui est potentior reprehendit et subsannat. Irrisio namque fit bucca, secundum Hieronymum in Glossa; sed subsannatio rugato naso atque contracto, ex quadam scilicet levi indignatione. Prov. 1: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit. Si autem nullo modo desistat, procedit ad vindictam; et ideo dicit, tunc loquetur ad eos in ira sua, idest proferet sententiam vindictae contra eos: nam in deum non cadit ira: sed quod est creaturae, aliquando attribuitur creatori per antropospatos, quod est humana propassio.
Ps. 6: domine ne in ira tua etc.. Ultimo autem sententia executioni mandatur; et ideo dicit, et in furore suo conturbabit eos, in corde et in anima in aeterna poena: hoc est sua virtute puniet eos. Job 15: cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies: terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum. Haec quatuor erunt in judicio.
Quia irridebit statuens eos a sinistris: Matth. 25: subsannabit, dicens: esurivi etc.. Improperando.
Loquetur in ira, sententiando: ite maledicti in ignem aeternum etc.. Conturbabit, sententiam exequendo: ibunt hi in supplicium aeternum etc..