Quod vero decimo ponitur, quamvis haec concedatur sub aliqua improprietate, natura de natura, lux de luce, substantia de substantia, deus de deo, non tamen communiter conceditur haec, essentia de essentia, male dictum est, quantum ad hoc quod dicitur, quod deus de deo improprie dicatur. Est enim haec propria, deus de deo, sicut et haec, deus genuit deum, ut obiiciens dicit, et ut ipsemet in quarta distinctione determinat; unde arbitror ex errore scriptoris accidisse.