DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT III.

De improbatione opinionis quae dicit

mare transmutari de loco ad locum. Nos autem e contrario opponentes dicimus, quod si mare permutaretur de loco ad locum, absque dubio tunc permutatio ejus causaretur ab aliquo motuum superiorum : sed nos ponimus quod de loco ad locum continue non permutatur : et ideo non causatur hoc quod non est ab aliquo motuum superiorum.

Si enim permutaretur, aut sequeretur in permutatione sua orbem lunae quae movetur per signa et perficit in viginti et

octo diebus : et sic permutaretur mare de loco ad locum in quibuslibet viginti et octo diebus : et tunc omnino destruretur agricultura, quia mare infunderetur aquis antequam redigi posset ad cultum. Similiter autem et generatio propter nimium humidum destrueretur in terra.

Aut diceretur fieri propter motum Mercurii vel Veneris qui semper aequales circulos habent, qui complentur fere in decem mensibus : et tunc mare in quibuslibet decem mensibus permutaretur de loco ad locum.

Aut accideret ex permutatione Solis, et tunc contingeret in omni anno semel : quia Sol per annum complet circulum suum.

Aut causa istius est motus Jovis, et ejus permutatio quam facit in duodecim annis : et tunc mare permutaretur de loco ad locum per totum circulum terrae in quibuslibet duodecim annis.

Aut causa ejus est motus Saturni per circulum : et tunc accidit illud in omnibus triginta annis.

Aut causatur ex conjunctione simplici. duarum stellarum gravium, quae sunt Saturnus et Jupiter : et tunc accidit in quibuslibet viginti annis: quoniam in quibuslibet viginti annis semel in uno signo conjunguntur, scilicet Saturnus et Jupiter, sicut diximus superius. Aut causatur illud ex conjunctione Saturni et Jovis cum permutatione triplicitatis. Et tunc fiet illud accidens, in quibuslibet ducentis et quadraginta annis, sicut superius explanavimus.

Aut continget hoc propter motum quem ponunt Auctores Altasimer, hoc est imaginum signorum, qui dicunt in superioribus accessionibus et recessionibus capitis Arietis et Librae : dicunt enim, quod caput Arietis recedit ab aequinoctiali aliquando in Meridiem, et aliquando in Aquilonem super circulum cujus diametrum Antiqui dixerunt esse quindecim graduum, quorum septem sunt in motu accessionis ad nos ab aequinoctiali versus Septentrionem, et octo sunt in motu recessionis a nobis versus Meridiem : et secundum eos centrum ipsius circuli parvi super quem movetur caput Arietis, non est in aequinoctiali, sed juxta aequinoctialem in Meridie ad dimidium graduum. Sed nunc melius verificavit hunc motum Thebit Benome, et dixit accessionem et recessionem esse aequales, et ponunt centrum in aequinoctiali, et semidiametrum esse novem graduum fere, et motum illius circuli esse in octoginta annis per gradum unum. Et huic concordat Albategni et peritiores Astronomorum : sed Ptolemaeus non fecit mentionem de motu illo : et tunc deberet hic a caeteris perfici in sexcentis et quadraginta annis. Intanto ergo tempore mare deberet pertransire per omnia loca terrae. Et hoc non est verum : quia multa loca aedificata sunt a duobus vel tribus millibus annorum, et numquam fuit ibi mare.

Aut causatur illud ex motu stellarum fixarum quae deprehensae sunt moveri in omnibus centum annis gradu uno, et perficiunt totum circulum in triginta sex millibus annis. Et tunc in centum annis deberet mare relinquere unum gradum de terra, et in centum aliis iterum alium gradum, donec perambularet totum circulum terrae, sicut perambulant stellae circulum coeli : et hic est ultimus et tardior motus, cui innituntur Auctores Aschisca, qui faciunt imagines secundum cursus astrorum, et invenimus mare sequi motum illum : quia nos ratione geometrica invenimus per mensuras cosmi metrica ., quod tota terrae rotunditas non habet nisi viginti quatuor millia milliaria : et illam revolutionem terrae deberet mare complere in triginta sex millibus annis : ergo in centum annis aliquid deberet transire de spatio notabiliter, ita quod appropinquaret civitatibus quae sunt super mare pius et plus, sicut ad civitatem Aim et ad civitatem Medenam, et ad civitatem quae vocatur Merondimbe, et ad Venetias et ad Pisas, et ad. Januam, et ad alias maritimas civitates :

vel deberet paulatim recedere ab eis. Similiter autem deberet fieri in civitatibus Alepila et Gnamen quae sunt super mare Jammae. Et similiter in aegypto et in Alexandria quae sunt super mare Rubrum magis Occidentale quod Arabes vocant Scemi. Similiter autem juxta Romani et Byzantium et Constantinopolim fieri deberet, et juxta alias multas civitates quas longum est rememorari. Nos autem non vidimus accidere simile in mari de appropinquatione et recessu : nec pervenit ad nos de praeterito in chronicis eorum qui scripserunt gesta regum et mutationes terrarum : nec umquam aliquis Philosophorum sapientium qui locuti sunt de natura maris et pluviarum, scripsit aliquid simile de accessu et recessu maris ad civitatem aliquam, nisi sicut est hodie. Si autem aliquis objiciat de recessu maris Anglici, quod est pars Oceani a civitate quae olim Tuag Octavia dicebatur, in qua oculis vidimus quod recessit mare per spatium magnum in paucis temporibus, et continue recedit ab oppido Flandriae quod dicitur Burig, dicemus quod iste recessus non est continuus neque causatur ex orbe, sed fit per accidens. Si enim esset ex orbe, oporteret quod esset in omni mari tam Oceano quam Mediterraneo : nunc autem fit per accidens, quia videlicet multiplicantur aggeres in portum, et exaltantur ab undis maris : et per illos mare obstruit sibi viam accedendi ad civitates illas, et retrahitur. Et signum hujus est, quia mare in terris illis cohibetur ab alveo suo per exaltationem aggerum in littoribus suis : et capiunt homines illius patriae multam terram sic a se mare propellentes. Et ideo iste recessus a locis illis non est naturalis, sed. per accidens.

Ad hoc autem forte objiciet aliquis ex his quae in Mcteoris ''determinata sunt, ubi ostendetur quod aegyptus ali-

quando fuit sub aquis, et quod non est pars terrae, quod aliquando fuit humida, et aliquando sicca. Si enim haec vera sunt, tunc videtur mare permutare de loco ad locum super circulum terrae : sed ex illo quod in libro Meteororum dictum est,non habetur permutatio maris, sed potius ex aliis causis loca aliquando huraescunt et aliquando exsiccantur, quae sunt causae diluviorum particularium vel universalium, de quibus nos inferius loquemur.

Quod autem dicunt de montibus et de vallibus, quod ipsi sunt causati ex procellis maris, in sequenti libro ostendemus esse falsum. : et causas montium et vallium determinabimus in libro sequenti, et in parte in libro Meteororum.

Et quod dicunt de fodiente puteum qui remum invenit, dicendum ibi remum ab antiquo fuisse repositum: et terram congestani fuisse super eum, et frigiditate terrae a putredine terrae fuisse conservatum : aut fuisse ibi mare aliquando, et per accidentalem causam a loco illo recessisse : quia et nos in Colonia vidimus altissimas fieri foveas, et in fundo illarum inventa sunt paramenta mirabilis schematis et decoris, quae constat ibi homines antiquitus fecisse, et congestam fuisse terram super ea post ruinas aedificiorum.

Jam ergo planum est per ea quae diximus in Physicis, quod destructa est intentio ejus qui dixit mare permutari de loco ad. locum terrae : et satis evidenter apparet error eorum qui existimant id determinare de loco maris, pertinere ad scientiam libri Meteororum.