CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Quod coelum non augetur neque diminuitur, nec ulla alteratur alteratione
physica. Similiter autem dicimus coelum non augmentabile, non diminuibile, et nullam recipiens physicam alterationem : quod sic probatur. Omnis enim res quae generatur et augetur, augmentum fit ex his quae facta sunt homogenia sibi ex dissi- milibus : quia augmentum fit per cibum : cibus autem primo est dissimilis, postea similis, quando fuerit decoctus : vivens autem quando non potest accipere cibum, tunc praeparatur ad corruptionem, primo in parte per diminutionem, postea in toto per dissolutionem, ex hoc quod non sumit cibum homogenium substantiae corporis sui, quae advenit ei secundum omnem. dimensionem sui corporis, quod augmentatur tam in longum, quam in latitudinem, et in profundum : quia autem praeparatum est corruptioni per hoc quod talem cibum capere non potest, convertitur primo particulariter in diminutionem, et postea generaliter ad corruptionem, per hoc quod revertitur in materiam de qua factum est. Corpus autem quod est inter corpora primum, quod est nobile, non est factum ex aliquo, sicut in praecedenti capitulo est habitum. Ergo non potest augeri ab aliquo, nec aliquid potest addi, nec aliquid potest diminui ab ipso : quia cibus non adderetur sibi, nisi secundum aliquid generatio fieret in ipso ad minus secundum generationem partium materialium : nec ipsum posset diminui, nisi partes secundum materiam effluerent de ipso.
Si ergo non recipit augmentum per
additionem, neque diminutionem per recessum materialium partium de ipso, tunc eadem de causa non recipit mutationem alterationis, neque recessionem alicujus quod habet esse in ipso : quia alteratio omnis quae vere est alteratio, facit aliquid recedere ab alterato, et abjicit aliquid de materia alterata, ratione cujus oportet fieri in ipso augmentum et additionem : et si non fieret ei. restauratio, tunc destrueretur tandem omnino : mutatio enim quae est formarum, est motus in praedicamento qualitatis. Et licet dixerimus in.VII Physicorum, quod alteratio non est nisi in una specie qualitatis, quae est passio, vel passibilis qualitas, est tamen quodammodo in omnibus speciebus qualitatis secundum hoc quod illa generantia qualitates, non sine alteratione inducuntur. Habet enim qualitas habitus et dispositiones, naturales potentias etimpotentias, et formas et circa aliquid constantes figuras, quae omnia effectus sunt quidam alterationis activarum qualitatum et passivarum alterantium ea quae recipiunt illas qualitates, et imprimentium eis qualitates praedictas, sicut sanitas et aegritudo quae sunt habitus: tamen inducuntur per alterationem calidi et frigidi, et humidi et sicci : et est simile de aliis speciebus qualitatis in omni corpore quod recipit ipsas : sed non est ita de figura et naturali potentia, ubi haec insunt per naturam : corpus enim inalterabile necessario habet figuram et potentiam naturalem quae consequitur suum esse, et tamen non recipit ista per alterationem, sed potius consequentia sunt suum esse. Videmus ergo quod corpus quod est de numero corporum alteratorum alteratur alteratione tali quae imprimit in ipsum aliquod esse per quod recipit additionem alicujus esse quod nihil habuit, et diminutionem alicujus esse quod habuit: et hoc clarum est, tam in corporibus animalium et partium suarum, quam in corporibus plantarum et partium suarum. Et secundum eamdem similitudinem alterantur etiam elementa ab invicem. In omnibus enim alteratis alterans imprimit in alteratum aliquod esse quod non habuit, et diminuit ab ipso aliquod esse quod habuit.
Amiplius autem si. corpus sphaericum per naturam quod est caelum, non est possibile recipere a materia additionem, neque diminutionem quocumque modo fiat: tunc necessario sequitur, quod Ipsum neque in substantia transmutatur, neque alteratur. Omne enim augibile et diminuibile, est etiam alterabile et transmutabile : et si augmentum et diminutio large sumantur, tunc etiam convertitur, quod omne alterabile et transmutabile
est augmenti et diminutionis susceptibile: et omne alterabile transmutabile secundum substantiam, et c converso : et convertuntur tria ista super se simul et sigillatim duo quaecumque fuerint ex tribus ad invicem, scilicet, transmutari secundum substantiam, et alterari, et augeri et minui. Fit enim augmentum tribus modis , quorum primus est modusverus, qui est per cibum ad partes animati corporis : et hoc modo augmentantur animalia et plantae. Fit etiam sine additione alicujus extrinseci per rarefactionem et inspissationem : et hoc modo praecipue augentur et diminuuntur simplicia corpora, licet etiam quaedam alia sic augentur et diminuuntur. Tertio autem modo fit per accumulationem, quando unum additur alteri, et continuatur cum illo, sicut diximus quod ignis augetur per materiam combustibilem, et oleum augetur : et hoc modo augentur metalla, quando unum liquefactum funditur alii. Nulla enim harum augmentationum fit sine transmutatione substantiae et alteratione, sicut cuilibet etiam per se est manifestum. Quia autem nos jam probavimus, quod coelum est corpus mobile semper fixum permanens in dispositione, et modo uno secundum suam quantitatem, oporteret quod non recipiat aliam additionem neque diminutionem secundum aliquem dictorum modorum : et quia non habet contrarium et materiam subjectam. velsubjicibilem privationi, ideo non potest fieri vetustum, neque mutatur, neque susceptibile privationis fieri alicujus passionis, quae imprimatur ab aliquo agente in ipsum : nunquam enim materia subjicitur motui et transmutationi, nisi per privationem quae est in ipso. Et hoc quidem non dubitemus certum esse apud illum qui natus est veritatem comprehendere de rebus sicut ipsa res est in natura. Ille enim recipit a nobis hic inducta et considerat rationes quae inductae sunt, et videbit tunc secundum quod conveniunt naturae corporis coelestis : hoc enim optimum est genus dicendi, quando de unoquoque fides fit secundum hoc quod se habet natura ejus : et qui ista non recipit habet depravatum intellectum, aut ex malitia naturae, aut ex pravitate studii ejus in rerum naturis, aut forte propter ignorantiam pessimae dispositionis qua jam imbutus est et supponit esse vera quae sunt contraria principiis naturalibus, sicut sunt multi qui ex signis quae videntur probabilia, inducti sunt ad credendum fabulosa .
Ut autem in nullo videamur deesse, id quod per rationem verificatum est volumus etiam testificari . per sensum. : de dictis enim testatur ratio visui, et visus rationi : et hoc videmus per omnes homines qui cognoverunt deos, primam videlicet causam, et alias substantias separatas intellectuales, conveniunt in judicio hoc : quia dicunt quod coelum est locus talium substantiarum, quas illi spiritus separatos dicebant esse : hoc enim tam Graeci Philosophi dixerunt, sicut Plato et sui sequaces, quam etiam alii ex. gentibus Chaldaeorum et aegyptiorum, quorum primus fuit Hermes Trismegistus qui omnem Deum in coelum sicut in locum sibi convenientem reducit, sive sit sumptus ex hominibus, sive sit coelestis omnino Ostenditur autem etiam hoc in libris de natura deorum quod diversi Philosophi scripserunt : et ideo a nobis veritas tunc de his tradetur, quando agemus de Deorum Natura, Sed tamen sciendum habet, quod aliter Deus est in coelo, aliter locatum in loco : quia Deus non continetur coelo, sed potius est in ipso sicut motor et indivisibilis : et per eumdem modum sunt caeterae substantiae intellectuales in suis orbibus,sicut determinatum. est in VIII Physicorum ex parte, et suffi
cienter ostendetur hoc in prima philosophia . Rationabiliter autem judicaverunt omnes gentes Deum esse in coelo : Deo enim dederunt potestatem creandi inferiora : et ideo cum ab uno non possit esse nisi unum, et ab uno aeterno quod non incipit, non potest esse diversitas in natura, dederunt ei coelum quod in substantia ingenerabile est, et secundum motum diversificatum, ut movendo illud causet nova inferiora diversa eo modo quo exposuimus in VIII Physicorum : viderunt ergo necessarium esse, quod sicut Deus in se est ens ingenerabile et incorruptibile, a, quo non removetur aliquid per aliquam transmutationem, ita oportet quod in loco suo vel corpore quod movet, non sit generatio, neque corruptio, neque diminutio, neque alteratio,neque mutatio aliqua, qua aliquid ab ipso removeatur, et per motum localem corporis hujus causet mutationem omnem in inferioribus, et diminutionem, et additionem, et corruptionem, et remotionem, et alterationem. Non enim possibile est ut aliter sit quam diximus, sicut patet ex dictis in VIII Physicorum '': et ideo optime dixerunt Antiqui, qui dixerunt ipsum esse corpus nobile sempiternae fixionis et permanentiae,
Jam igitur determinatum est et expositum est sermone qui sufficiens est, eo quod est per rationem et per commune rei judicium, cum quo sensus convenit hoc quod dictum est de substantia primi corporis : quia nos testificati sumus iterato per visum quod diximus per rationem : et hoc genus doctrinae fuit sufficiens sicut possibile est aliquam sufficientem esse doctrinam quae complete sufficiens est, eo quod rationi attestatur judicium commune, et judicio attestatur visus. Si enim nos conferamus ea quae videmus oculis nostris in coelo, ad id quod de eo tradiderunt Antiqui sapientes, nos invenimus quod nihil corporis hujus nobilis removetur in omnibus successibus praeter- itis, sicut etiam nihil removebitur in generationibus futurorum saeculorum : quia omnes Antiqui quasi ex haereditate transmiserunt ad nos, quod coelum est sixum permanens in una dispositione : quia licet secundum successiones per quas colligitur permanentia hominum, fuerunt aliquando distantes ab invicem per multa tempora, tum quia fecerunt observationes stellarum, conveniunt in materia et quantitate stellarum sicut eas modo videmus esse temporibus nostris : et non posset esse, quod non essent alteratae et diminutae in tanto tempore si susceptibiles essent transmutationis: et quia hoc non est factum, tunc coelum constat nec transmutari, nec alterari, sed totum vel secundum aliquam suarum partium omnino. Et illud quidem visum est prius prioribus Chaldaeis, qui primo in mathematicis consideraverunt, et convenerunt in illo secundum sententiam nostram quam hic posuimus : et dixerunt de coelo quae hic diximus non semel tantum in tempore unius observationis, nec in duabus, sed multoties tradiderunt hoc omnes observantes coelum secundum successiones saeculorum. Hoc enim modo usque hodie in. libris eorum veniunt ad nos sententiae eorum. Id autem quod induxit eos ad hoc, fuit quod viderunt ex motu circulari simplici, quod corpus primum est distinctum a quatuor naturis enumeratis elementorum, quae sunt terra, et aqua, aer, et ignis. Absque dubio in hoc quod non habet contrarium neque materiam subjectam vel subjici bilem privatum secundum quod est privatio : quia si haberet contrarium, tunc oporteret quod essent sex ad minus simplicia corpora: quia non possent esse in numero impari, sicut habet probari in secundo Peri geneseos : et propter velocitatem motus sui circularis vocaverunt ipsum aetherem, derivantes nomen ab opere motus sui, eo quod ex motu inflammat materiam elementi sibi
vicini: viderunt enim quod sempiterni motus est qui est velocior omnibus motibus, et est in substantia stans fixum, in quo non est diminutio, neque mutatio, neque alteratio, neque corruptio, neque aliqua alia remotio quae accidit ei in se, vel in suis partibus. Pythagorici quidem sicut Anaximander et sui sequaces non utuntur nomine aetheris secundum veritatem nominis, sed secundum proprietatem rei qua imponitur nomen. Dicunt enim illi, quod ignis est aether : et errant in nomine decepti, per hoc quod videbant quod corpus coeleste inflammat et Ignit vicinum corpus : et ideo putaverunt quod esset ignis, eo quod putabant nihil inflammare vel ignire nisi Ignem : et hoc non est verum : quia haec est causa omnis caloris et frigoris et humiditatis et siccitatis, cum sit primum corpus, non tamen disponitur aliqua istarum qualitatum: sed hoc in sequentibus ostendetur,
Manifestum ergo est nunc et planum per ea quae diximus, quod non est possibile quod numerus corporum simplicium sit major quam diximus, hoc est, quod sunt quatuor elementa distincta in suis contrarietatibus., et corpus quintum remotum est ab omni contrarietate. Nos enim diximus quod omnis corporis simplicis motus est simplex, et quod motus simplices sunt in genere, et quod duo, circularis videlicet et rectus, et quod rectus ulterius dividitur in duos motus : aut enim est ad medium, aut a medio : et uterque istorum est duplex, scilicet levis simpliciter et ubique, et levis ex. comparatione, et gravis simpliciter et ubique, et gravis ex comparatione : et tunc quatuor sunt motus recti, et unus circularis : et per illos probatur, quod quinque sunt corpora simplicia. Diximus autem quod motui circulari non est contrarium omnino, et super Illud fundavimus omnes probationes nostras de corpore quinto : et ideo hoc oportet hic probare et demonstrare.