TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
A quibus quaestionibus circa universalia sit abstinendum.
Ne autem videatur quod nulla scientia de his sit, quae per logicae principia determinari non possunt: sed oportet quod altissimae sapientiae principiis determinentur. Prima quidem est, an ista quae genera et species dicuntur, in re subsistant, aut non quidem in rerum natura sint subsistentia, sed in solis nudis purisque intellectibus per abstractionem a rebus factam sint posita ? Et dico solis intellectibus per exclusionem rerum, ita quod non in rebus sint. Nudos autem dico intellectus ab appendiciis materiae separatos, qui illorum tantum sunt, quae nunquam in materia fuerunt. Quae enim in materia fuerunt, non in nudis sunt intellectibus, sed sunt in intellectibus qui immixti sunt phantasiae et sensui. Puros autem voco intellectus ex parte intelligibilis, ad quod nihil movet nisi solius intelligentiae lumen, et non phantasma receptum.
Sunt tamen qui aliter ea quae dicta sunt, interpretantur dicentes, quod in solis intellectibus sunt illa quoad nos, quae utrum sint et quomodo esse habeant, solus scit intellectus. Et tale esse in intellectu universalia habere dixerunt illi qui vocabantur Nominales, qui communitatem (ad quam particularia universalium, de quibus dicuntur ipsa universalia, referuntur) tantum in intellectu esse dicebant. Nudos autem vocant intellectus, qui ad scibile quod accipiunt non habent praescriptos habitus, qui disponant intellectum ad speculationem eorum quae in ipso sunt. Sicut intellectus conclusionum praescriptum quaerit habitum principiorum per quem lit conclusio, et intellectus principiorum praescriptum sibi quaerit habitum notitiae terminorum, et sic de aliis. Puros autem dicunt intellectus, qui mediante phantasmate non accipiuntur.
Sunt autem adhuc qui hoc referunt ad intellectum causantem et cognoscentem ista, qui est intellectus intelligentiae illius quae irradiat super intellectuale animae nostrae. Et dicunt quod in solis intellectibus sunt, quae esse non habent nisi in lumine illius intelligentiae. Et sunt illi qui dicunt universalia non nisi ideale habere esse secundum quod universalia sunt, et non esse res conjunctas materiae, sed implere omnem materiam suam imaginibus particularium, sicut unus masculus multas implet foeminas. Hi autem nudos dicunt intellectus separatos ab imaginibus, quas imprimunt in materiam. Puros autem dicunt, eo quod impuritati naturalium principiorum in causando non permiscentur, sed ex suo In-
mine producunt formas universales, quae per distantiam ab ipsis impuritati materialium principiorum permiscentur , et tunc particulantur et determinantur.
Nonnuli etiam dixerunt quod multiplicatio ista non ponitur nisi ad expressionem ejusdem rei per verborum quamdam inculcationem. Ab his ergo quaestionibus et aliis quae circumstant istas (quae determinari non possunt, nisi per principia quibus determinari habet intelligentiarum natura et illuminatio) abstinebimus : quamvis tangemus eas, ut sciantur quae sunt. Cum per hujus scientiae principia discuti et ad plenum determinari non possint, eo quod sapientiae primae quoad altissimam ejus partem est hujusmodi negotium ; et ideo majoris et subtilioris egens est inquisitionis. Illud vero quod de his ex probabilibus scire utile est logico, in isto libro tentabo monstrare colligens probabilia ex Antiquorum dictis, et praecipue dicta sequens Peripateticorum,quae secta in philosophia probabilissima mihi videtur.
Secunda vero quaestio est, a qua hic abstineo, quodsi detur quod subsistant in re extra intellectum, utrum sint subsistentia corporalia, an incorporalia sint?
Tertia quaestio est, utrum sint in sensibilibus singularibus suis posita secundum esse, an sint extra singularia in rebus solis metaphysicis, sicut dixisse Plato refertur? Hoc enim per rationes logicas ad plenum sciri non poterit, sed metaphysico determinanda relinquuntur. Tres igitur sunt istae quaestiones de universalibus. Prima quidem de esse ipsorum. Secunda de quidditate eorumdem. Tertia vero de comparatione ipsorum ad sua particularia.
Et ideo quamvis hae quaestiones de omnibus sint universalibus vel esse possunt: tamen de generibus et speciebus ista praecipue quaeruntur tribus de causis. Quarum una est: quia ista cum praedicentur in quid, per se esse significantur. Alia autem universalia cum praedicentur in quale, significant esse in alio, et ideo minus per se esse videntur. Secunda ra- tio est: quia alia tria in istis esse significantur : differentia enim in genere est potestate , et in specie secundum actum: proprium autem in specie et genere ut vere accidens : accidens autem commune in individuo. Tertiam rationem quidam dicunt, quod omnia alia ad rationes istorum referuntur. Est enim quoddam differentiarum genus, cujus species sunt differentiae speciales: et similiter est in propriis et accidentibus. Sed haec ultima ratio parvi valoris est. Prima autem ratio optima, et secunda bona, et secundum intentiones eorum qui haec dicebant sumpta.