De solutione dubiorum quae sunt circa aequivocationem.
Dubitationes autem quae sunt circa dicta de aequivocatione,sunt plures : sed de quibus curandum est, sunt quinque. Quarum prima est, an una dictio possit plura significare ? Secunda, si plura significat, qualiter illa significat? Tertia, an una dictione semel posita contingat unum et eumdem uti aequivoce ? Quarta de distributione quae adjungitur dictioni aequivocae. Quinta, quae sit causa apparentiae in dictione aequivoca?
Ad primam istarum quaestionum sic objicitur : omnis dictionis perfectio est sua significatio : ad hoc enim est instituta et inventa : sed unius perfectibilis non est nisi una perfectio : ergo unius dictionis una est significatio : non ergo aliqua dictio actualiter plura significat. Sed hoc facile solvitur distinguendo perfectionem dictionis : est enim perfectio dictionis ut dictio est, et est perfectio dictionis ut signum est. Prima est dictionis substantialis : et haec est continua syllabarum et litterarum in dicendo prolatio : et tales perfectiones plures una dictio habere non potest. Perfectio autem dictionis ut signum est, accidentalis est: quia accidit dictioni signum esse : unde signatio quae est ex relatione dictionis ad significandum, perfectio est accidentalis : et tales perfectiones una dictio potest plures habere: quia plura uni et eidem possunt accidere : et sic contingit unam dictionem actualiter plura significare.
Secundo quaeritur, qualiter una dictio actu plura significat? utrum scilicet signiticet ea discreta et discrete sub copulatione, et copulata ad unam vocem aequaliter, vel significet ea sub disjunctione, quod potentia ad eamdem vocem relata sit, ut vel unum dicat vel alterum, ut sic utrumque possit significare ? Quod autem sub disjunctione plura significet, non videtur : quia si plura sub disjunctione significaret, non esset oratio multiplex, in qua ponitur dictio aequivoca, sed vel simpliciter vera, vel simpliciter falsa : si enim in omni sensu vera est, simpliciter vera judicatur : et si in omni sensu falsa est, simpliciter judicanda est falsa. Cujus exemplum est, quia cum dicitur, canis currit si haec dictio, canis, sub disjunctione dicit sua significata, idem est dicere, canis currit, quod latrabile vel marinum vel caeleste sidus currit : istae enim aequipollent : sed haec semper vera est, vel semper falsa, et nunquam distinguenda, latrabile vel marinum vel caeleste sidus currit: ergo nunquam erit distinguenda aequipollens sua, quae est, canis currit : hoc ergo falsum est : ers:o dictio aequivoca sua significata non dicit sub disjunctione. Adhuc disjuncta non dicuntur una dictione, nisi potentia dicat unum, vel aliud, utrumque potens dicere : ergo secundum hoc aequivocatio non faceret multiplicitatem actualem, sed potentialem : quod tamen falsum est.
Si autem dicatur quod plura significet sub copulatione discreta et discrete illa significando, videtur contrarium : quia secundum hoc omnis oratio in qua ponitur dictio aequivoca supponens respectu verbi singularis numeri, erit incongrua, et sic haec erit incongrua, canis currit sicut haec, latrabile et marinum currit, quod falsum est.
Adhuc autem aliud videtur sequi inconveniens : quia si significet significata sub copulatione, tunc licet conversim inferre dictionem aequivocam ex quolibet
suo significato, et e converso quodlibet significatum ex dictione aequivoca, sicut infertur pars copulationis ex tota copulatione : et sit sicut sequitur, Socrates et Plato currunt, ergo Socrates currit : ita sequitur, canis currit, ergo latrabile currit, quod falsum est: ergo aequivocum non dicit significata discreta per modum copulationis copulata in una voce importata.
Adhuc autem idem sequitur inconveniens quod superius dictum est, scilicet nulla oratio in qua ponitur terminus aequivocus est distinguenda, sed vel simpliciter vera, vel simpliciter falsa : quia si pars copulationis est falsa, copulativa similiter est falsa. Et similiter si oratio in qua ponitur dictio aequivoca, pro parte significationis est falsa, tota est falsa : hoc autem falsum est : ergo dictio aequivoca non significat sua significata per modum copulationis.
Ad hoc dicendum, quod terminus aequi-. vocus significata sua dicit discreta, et quodlibet illorum actu significat et per modum copulationis : aliter enim propositio in qua ponitur terminus aequivocus in praedicato vel subjecto, non faceret propositionem universalem, eo quod esset de pluribus praedicatis, quod falsum est : quia dicit Aristoteles in libro Perihermenias, quod si haec dictio, tunica, imponatur ad significandum hominem et equum, qui sic dicit, tunica est alba : aut dicit, quod homo est albus, et equus est albus : aut nihil dicit: constat autem quod non nihil dicit: ergo duo dicit, quod homo est albus, et quod equus est albus, et sic plures est propositio, et plura dicit actu. Hujus signum est, quia si unus proferat hanc vocem, canis, et duo audiant, unus intelligit latrabile, et alter intelligit marinum : et cum non possint intelligere nisi quod actu significatur in voce, constat quod utrumque in voce significatur actu et per modum copulationis, ita quod et hoc et hoc. Unde dictio aequivoca ad sua significata medio modo se habet, partim ut totum universale, et partim ut totum integrale. In hoc enim quod non constituitur in multiplicitate aequivoca, nisi ex omnibus significatis simul congregatis, se habet ad sua significata ut totum integrale : in hoc autem quod infertur ex parte suae significationis et non infert eam, habet se ut totum universale. Et per hoc patet quod facile est solvere ad objecta.
Dicendum enim ad primum, quod locutio in qua ponitur terminus aequivocus supponens verbo singularis numeri, non est incongrua : quia cum constructio referenda sit ad intellectum, eo modo ad intellectum referenda est quo signa in voce. In dictione autem aequivoca plura significantur in voce una singulariter : et sic secundum intellectum illius vocis supponit verbo singularis numeri, ut plura in una voce singulari coadunata.
Ad aliud dicendum, quod dictio aequivoca infert quandoque suum significatum, sed non infertur ex eo. Et hujus causa est, quia ad illud se habet sicut totum universale : eo quod tota vox salvatur in qualibet parte suae significationis, sicut totum universale salvatur in qualibet sua parte, et ideo infertur ex qualibet sua parte : sed non infert eam, sicut nec totum universale partem suam infert : eo quod pars sua non est in ipso nisi in potentia : ex potentia autem nihil actualiter inferri potest.
Si quis autem objiciat, quod copulativa infert partem suam : si enim Socrates currit et Plato disputat, sequitur, ergo Socrates currit : et sic videtur sequi, canis currit, ergo latrabile currit. Dicendum quod ea quae antecedunt ad aliquid inferendum, dupliciter contingit antecedere, scilicet vel ita quod totum antecedens referatur ad totum consequens, ut cum dico, si homo est, animal est : vel sic quod non quidem totum, sed pars ejus antecedentis ad consequens referatur, sicut cum dico, Socrates currit et Plato disputat, ergo Socrates currit. Ista enim consequentia non est nisi ex parte antecedentis, scilicet gratia hujus quod
est, Socrates currit : et alia pars est ad consequens non causa, et non facit ad consequentiam : et ideo ex parte non potest inferri copulativa. Et quod ex parte significationis infertur tota vox aequivoca, hoc est, ideo quia habet in hoc naturam ipsius universalis, quod tota vox refertur ad quamlibet partem significationis : et ideo sequitur, latrabile currit, ergo canis currit : licet non sequatur, Socrates currit, ergo Socrates currit et Plato disputat : quamvis e converso sequatur, Socrates currit et Plato disputat, ergo Socrates currit.
Si quis autem objiciat dicens, quod si pars copulative est falsa, tota est falsa. Dicendum quod si intelligatur ratione copulationis, verum est : si autem intelligatur ratione copulatorum, est falsum : dictio autem aequivoca plura significat ut copulata, et non ratione formalis copulationis : et ideo cum in una significatione est falsa, non est in toto falsa : et ideo ratione ex ea pars infertur, et ratione partis vera esse videtur pro parte et non pro toto. Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
Tertio quaeritur, an una dictione semel posita contingit uti aequivoce? Videtur autem quod sic : ex quo enim dictio aequivoca plura significat actu et discreta sub copulatione, ita quod hoc et hoc, tunc videtur quod proferens eam in omni sensu suo potest uti ea, et sic utitur aequivoce. Adhuc si aliquis dictionem aequivocam proferat, eam diversi audientes prolationem, accipiunt in diversis significatis ; non autem sic accipiunt eam pro diversis significatis, nisi proferens eam uteretur pro diversis proferendo : ergo utitur dictione semel prolata et semel posita aequivoce.
In contrarium autem hujus est quod dicit BOEtius, quod termino semel posito non contingit uti aequivoce.
Ad hoc dicendum, quod uti dictione semel posita dicitur dupliciter, scilicet secundum intellectum referentem vocem ad plura significata, et secundum prolatio- nem solam sine intellectuali relatione vocis ad significata. Et primo quidem modo non contingit una dictione semel posita uti aequivoce : quia dicit Aristoteles quod scire quidem plura possumus, intelligere autem minime : et ideo per unum et eumdem actum intelligendi non contingit dictionem semel acceptam referri ad plura distincte significata. Secundo autem modo contingit unica prolatione termino semel prolato uti aequivoce a diversis audientibus, ut dictum est : contingit etiam ab uno et eodem bis utente secundum duplicem actum intelligendi uti uno termino aequivoce. Et sic patet hujus quaestionis solutio.
Quarta quaestio est de distributione termini aequivoci: quaerit enim si adveniat ei signum distributivum, utrum distribuatur pro omnibus suis significatis, vel pro uno tantum ? Videtur quod pro omnibus, ex quo continet in se omnia sua significata per medium copulationis, qua ratione distribuetur pro uno, eadem ratione distribuetur pro quolibet: ergo pro omnibus distribuetur. Adhuc ut totum universale se habet ad sua significata : sed totum universale pro omnibus contentis sub uno distribuitur : ergo et vox aequivoca pro omnibus significatis suis, quae in ea continentur ut partes subjectivae, distribuetur.
In contrarium hujus est, quod unius distributi tantum una est distributio: plura autem forma et ratione sunt in termino aequivoco : ergo pluribus et non una distributione distribuetur.
Ad hoc dicendum , quod terminus aequivocus dupliciter potest determinari a signo distributivo : potest enim determinari ratione partium significatarum in unitate et communitate vocis : et sic una distributione pro omni sua distribuitur significatione. Si autem ratione significatorum respiciatur a distributione , non posset una distributione distribui pro partibus cujuslibet significati. Et per hoc patet solutio quaesiti.
Quinto quaeritur, quae sit causa appa-
rentiae in dictione aequivoca ? Videtur enim nulla esse, quia ex quo plura actu significat, ridetur illa distincte significare, et non unum in alio.
In contrarium autem est, quod si causam apparentiae non haberet, non deciperet : decipit autem aliquem: ergo habet causam apparentiae.
Ad hoc autem dicendum, quod causam apparentiae habet unitatem vocis secundum materiam et formam substantialem quae est dictionis ut est dictio : ex hoc enim credit aliquis, quod significata sint unum : causam autem non existentiae habet diversitatem significatorum. Et attende quod ad terminum aequivocum non debet addi signum universale ad hoc ut sit paralogismus, sed ad hoc ut paralogismus videatur esse syllogismus : et ut sic sub figura syllogismi decipiat debet addi signum universale : quia sine signo universali non fit syllogismus.