CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
In quo primo quaeritur quid sit bonum : hoc enim necessarium est scire, antequam sciatur bonum hominis.
Quia autem de moribus inquirimus secundum quod solus homo dicitur bonus vel malus, oportet nos altius ordientes de bono inquirere. Bonum enim hominis determinari non potest, nisi quid sit bonum intelligatur. Dicit Avicenna quod bonum est, quod ultimam sui perfectionem adeptum est : et hujusmodi dicti assignat rationem dicens, quod bonum determinatur a fine. Finis autem ultimus est, quo adjecto ad perfectionem res nullius indiget Nihil enim est quod ultra illud propter quod sunt singula, aliquid adjici sibi aliquis appetat. si enim aliquid adjici sibi appeteret, illud non fuisset ul- timum. Intentione autem est ultimum : igitur ultra illud quid non est appetendum : et sic concluditur quod bonum est, quod ultimum finem secundum naturam adeptum est.
Adhuc, Perfectum bonum non est id quod malitiam habet admixtam. Quidquid autem est quod. ultimum non est adeptum, adhuc mal malitiam habet privationis, et quantum habet de malitia, tantum deest in bonitate. Bonum ergo non est quod ultimam perfectionem non est adeptum.
Adhuc, Ultra bonum uniuscujusque rei non potest intelligi aliquid rei esse adjungendum : et cum sint quatuor causae, efficiens, materialis, formalis, finalis, sola finalis est quae ultima est in adjectione rei perficiendae. Sola igitur finalis est post quam nihil adjici potest. Perfectum autem est unumquodque, ut dicit Aristoteles, cum ei nihil deest. Nihil ergo deest est ei qui causam finalem jam adjeciam habet igur illud bonum est, quod per finem ultimum sibi adjunctum perfectum est.
Adhuc autem, Ab omnibus dicitur Stoicis et Peripateticis, quod bonum est in quo est appetitus omnium. Hoc autem necesse est esse ultimum : quia si
non esset ultimum, appetitus aliquis esset in aliquid post ipsum : quamdiu enim aliquid deest de adjiciendis ultimis, non cessat appetitus. Aut igitur milium est bonum, aut est hoc solum bonum quod perfectum est ultimo complemento.
Adhuc autem,Ens verum et bonum secundum supposita.quidem convertuntur: differunt tamen secundum nomen rationis. Ens enim dicitur, ut dicit Boetius, quod aliquo modo attingit entis quamcumque differentiam. Verum autem quod per formam attingit entis veritatem etratitudinem, quod non saepe in virtute et operatione imperfectum est. Post ens ergo ratum et verum oportet adhuc addi quod secundum virtutem et operationem perfectum sit in ultima suae perfectionis intentione : et tunc primo bonum est. Videtur igitur, quod hoc bonum sit quod per ultimam adiectionem finis perfectum habet. hoc in exemplo est videre. Semen enim hominis ad hominem primo est potentia, cum habeat formae nihil in actu, turpe est. Determinatum autem ad formam hominis in generatione veritatem humanam attingit : sed tamen mollibus adhuc membris et virtute fluit vitae quasi imperfecta et impotente perficere hoc ad quod nata est, non. debet esse perfectum, sed potius quando potest perficere tale alterum quale ipsum est. Unumquodque igitur perfectum, est, quando secundum suam naturam tale alterum potest facere quale ipsum est. generaliter ergo dicendo in omnibus ex quo bonum est ab ultima perfectione, unumquodque bonum est, quando optime potest perficere ea quae sunt secundum naturam. Bonum est igitur quod ab ultimo fine suae operationis naturae perfectum est, ita quod omnia secundum suae naturae optimum perficere potest.
Sunt autem quidam qui contra praedicta omnia hic objiciunt, dicentes quod unumquodque in eo quod est, bonum est, sicut dicit Boetius. Multa autem sunt quae perfectionem suae naturae ultimam non attigerunt: et tamen bona sunt. Bo- num igitur ab ultima perfectione non dicitur, ut videtur. Ad hoc autem facilis responsio est, quod verum quidem est, quod unumquodque in eo quod est, bonum est. si enim habet entitatem simplicem, habet bonum inchoatione. Entitas enim simpliciter est in potentia et in primis principiis entis. si autem attingit veritatem perfectionis entitatis per formam, habet bonitatem ad esse in specie determinatam. si autem habet entitatem per speciem in forma speciei et consequentibus ad formam perfectam, tunc habet bonitatem perfectam. Unumquodque enim in forma et consequentibus ad formam illam, perfectum et determinatum, quod omnia quae sunt secundum naturam perfecta operatur virtute non impedita secundum proprium et connaturalem habitum. Consequentia enim formam in unaquaque specie sunt virtus connaturalis et propria, et operatio non impedita. Ex quo patet quod unumquodque in eo quod est, bonum est : tamen quantum habet esse, tantum habet de esse bono, sicut patet per praedicta.