DE APPREHENSIONE, IMO BEATIFICI COMPREHENSIONE DIVINAE ESSENTIAE A SEIPSA, PUTA QUALITER DIVINA ESSENTIA BEATI-FIGE SE COMPREHENDIT.
I. Discipulus. Residuo meae dubitationis plene satisfecisli, et jam quantum ad negotium praesens, nihil agendum restat, nisi ut tuae clarissima) ac jucundissimae doctrinae agantur gratiae, quae me ex imis in altum subvexit per quosdam apprehensionis gradus seu processus usque ad deliciarum paradisum, ubi est vita intellectualis et perfecta, ac fons vivus, Verbum Dei, in cujus contemplatione semper manant illuminationes novae, et gaudia Ineffabilia sine fastidio multiplicantur, cui cum Patre et Spiritu sancto semper sit gloria in saecula saeculorum. Verum quia de beatitudine quae per participationem est, plene disseruisti, quae ad creatas ac beatas intellectuales spectat substantias, de ea quae per essentiam est, quam solius constat Dei fore, a te audire et edoceri vehementer desidero.
Philosophia. Quaestio haec altissimi ac alterius est negotii, nec paucis explicanda verbis : et ideo differenda, ne durior cibus cibo nondum digesto superaddatur, et tuae impediatur animae nutrimentum. Audita ergo meditare, ut i
Litum convertantur, ut exinde doctrinam aptius suscipias altiorem.
2. Discipulus. Fiat ut placet, dummodo suo tempore promissa reddantur.
Philosophia. Ut quasi altioris negotii exordium sumam, intuere, quoniam sicut beatitudo quae per participationem est, consistit in hoc quod intellectualis seu rationalis substantia summum bonum principium et finem boni ut beatificans, seu essentiam vel rationem ipsam boni beatificantis apprehendit, et apprehendendo, ipsum summum participat bonum ut finem ipsius apprehendentis substantiae exteriorem existentem : sic beatitudo quae per essentiam est, consistit in hoc quod ipsum bonum summum seipsum intelligit, et intelligendo comprehendit, nihil participans exterius, sed seipsum solum totum capiens fontem lucidissimum omnis boni.
3. Discipulus. Profundam in hoc tuo exordio sententiam praemisisti, et multarum gravida dubitationum : quis enim est participationis modus ante alia aperi, quaeso, quo mens beata divina intelligendo essentiam ipsam participat, et quo Deus se intelligendo, seipso non participat.
Philosophia, Ad. hujusmodi expressionem quaestionis, de participatione declarationem, praemittam : nam multiplex est modus aliquid participandi : participare enim est partem capere : et ideo quando aliquid particulariter recipit id quod ad alterum universaliter pertinet, dicitur participare illud alterum : sic enim homo participat animal, qui non habet rationem animalis, secundum communitatem totam ejus, et Socrates participat hominem eadem ratione, et subjectum accidens, aut materia formam : forma enim tam substantialis quam accidentalis quae de sui ratione communis est, determinatur ad hoc vel illud subjectum. Sic etiam effectus participat suam causam, et praecipue quando non adaequat virtutem suae causae : aer enim participat lucem solis, non tamen recipiens eam in ea claritate qua in sole est. Concretum etiam participat abstractum : nam id quod est quod significatur concrete, participat esse quod significatur abstractive, quemadmodum album albedinem, et homo humanitatem : extractum enim nihil significat admixtum vel extraneum, quod sit praeter essentiam suam : humanitas enim solum id significat quo homo est homo formaliter, et albedo quo album est album formaliter : non est autem homo formaliter per aliquid nisi per id quod pertinet ad rationem seu essentiam hominis. Similiter nec album formaliter nisi per id quod ad. rationem spectat albedinis. Sic eliam esse abstractive significatum, nihil habet admixtum praeter essentiam suam. Homo autem concretive significatus, extraneum aliquid admittit, quod ad rationem vel essentiam hominis non pertinet : significat enim non putaui humanitatem, sed ut habens humanitatem, et album ut habens albedinem, et id quod est ut habens esse. Unde tam homo quam album
et id quod est, potest aliquid praeter suam essentiam habere : et illud quidem participat essentiam suae naturae. Non igitur putes quod mens beata divinam participat essentiam ut particulare suum universale, puta homo animal : simplicitas enim divinae naturae in nullius rei creatae cadit ratione : nec ut (subjectum participat accidens, aut materia formam : determinabilis enim communitas accidentis aut formae per subjectum aliquod, divinae non potest applicari naturae, quae alicujus rei creatae pars substantialis aut accidentalis esse nequit, nec per materiam vel subjectum determinari. Participat autem divinam essentiam mens beata, sicut quaelibet res creata secundum suum gradum, sicut effectus causam suam : procedit enim effectus per quamdam assimilationem a sua causa, quae in se praehabet similitudinem sui effectus, qui similitudinem suae causae participat exemplatam : quare omnis creatura divinae essentiae participat similitudinem aliqualem, sive magis expressam per modum imaginis, sive per modum vestigii expressam minus. Ut autem clarius videas quomodo quaelibet res creata similitudinem ipsius divinae participat essentiae, inspice quoniam aliquid causa est alterius secundum suam speciem vel naturam, puta homo secundum suam naturam generans hominem, hominis causa existit : tuncque effectus, homo videlicet generatus, in se habet cum generante similitudinem in natura. Potest etiam aliquid causa alterius esse non secundum naturam, sed secundum dispositionem aliquam naturae superadditam, puta aedificans causa est domus, non per naturam humanam quam in se habet, sed per dispositionem artis superaddito : et tunc similitudo domus quae effectus est aedificantis, non in natura aedificatoris, sed in ejus arte consistit. Cum autem Deus causa sit rerum sicut artifex, viderentur forsan res ipsae non in se similitudinem divinae naturae aut essentiae, sed cujusdam potius divinae ar- tis habere. Ideoque advertas quoniam causandi ratio primum competit bono : bonum enim rationem habet finis, eo quod omnia illud appetunt, et finis prima causarum est. Secundum igitur quod aliquid se habet ad bonum, secundum hoc se habet quod sit causa. Deus autem bonus est, non quasi bonitatem participans, sed sicut ipsa bonitatis essentia : unumquodque enim bonum est secundum quod est res actu : Deo autem proprium est, quod sit suum esse : quare et ipse est sua bonitas : et ideo per essentiam suam et non per aliquam dispositionem superadditam vel participatam est rerum omnium causa per intellectum et voluntatem agens, et intelligere ipsius ac velle ejus est essentia. Ex his autem tibi patere potest quoniam in ipsa sua essentia praehabet Deus omnium existentium similitudinem, omnesque effectus exemplaris sui participant similitudinem : licet rerum similitudo multo eminentius non per eamdem rationem seu non univoce, sed secundum analogiam quamdam in sua praeexistat causa, quae divina est essentia, quam in effectibus emanantibus ab ipsa in quibus diminute non perfecte, difformiter non unite, composite non simpliciter illius exemplum invenitur : perfectio enim simpla primae causae omnium suorum effectuum perfectionibus supereminet : nec illi aequari possunt, aut ipsam perfecte exprimere vel repraesentare, sed imperfecte et particulariter secundum differentem gradum rerum causatarum : et per hunc modum quilibet effectus partem capit illius summae perfectionis : et hoc est participare in quantum deficienter derivantur a divina plenitudine : ab eo enim quod per essentiam dicitur, omnia quae per participationem dicuntur, derivari oportet. De his autem exemplum sume : sicut enim Plato posuit species separatas, quas ideas vocavit, ut ideam hominis quam dixit hominem separatum, eo quod in materia non sit sensibili, et ipsum homi-
nem, eo quod nihil habet nisi id quod est humanitatis, et principaliter hominem, eo quod humanitas ad homines sensibiles derivatur ab homine separato per modum participationis, ut in homine sensibili inveniatur aliquid quod non pertinet ad speciem humanitatis, ut materia individualis, et alia hujusmodi : in homine autem separato nihil nisi quod ad speciem pertinet humanitatis, ut hinc possit dici homo separatus super homines esse, et quod sit humanitas omnium hominum sensibilium ab ipsis participata. Sicut etiam idem Plato circa maxime communia, quae sunt bonum, unum, et ens, abstractionem ponebat hujusmodi, quae in singulis rerum naturalium speciebus ab ipso posita est : posuit enim bonum primum quod est ipsa essentia bonitatis, et primum unum quod est ipsa essentia unitatis, et ens primum quod est ipsum esse seu essentia pura, et hujusmodi primum Deus dicitur, et quod alia omnia bona, una et entia dicuntur per derivationem ab ipso primo. Unde illud primum dicebat per se bonum, et ipsum bonum, et principaliter bonum, et super bonum, et bonitatem omnium bonorum : sic et per se unum, et per se ens, et ipsum unum, et ipsum ens, et principale unum, et principale ens, et super unum, et super ens, et unitatem omnium unitatum, et essentiam vel substantiam omnium causatorum ab ipsis participatam : eo modo quo de homine separato est dictum. Haec autem Platonis opinio licet veritatem non habeat quantum ad rerum naturalium species, quantum tamen ad primum rerum principium verissimam constat fore ipsam. Hic ergo participationis modus, quo effectus participat suam causam, maxime rebus causatis convenit secundum fluxum earum ab omnium causatorum principio : ex quo etiam fluxu omnia in esse producta bona essentialiter sunt, ordinem enim habent ad divinum et essentiale bonum.
4. Discipulus. Si solum primum bonum est per essentiam bonum, quomodo dicis res creatas essentialiter bonas ?
Philosophia. Quod per se bonum est, imo ipsa bonitatis essentia quae Deus est, est id ad quod omnis res causata appetitu, sive intellectivo, sive sensitivo, sive naturali inclinatur : tale igitur naturaliter est appetens, quale est id quod appetitur : non enim nisi simile appetitur : nam omne quod est, suam appetit perfectionem, quae est bonum uniuscujusque rei, et est semper proportionata perfectibili, et ex hoc habet talis perfectio similitudinem ad ipsum. Haec autem naturalis ad bonum inclinatio sequitur essentiam rei, sicut grave appetit esse deorsum secundum rationem suae essentialis naturae: sequitur et quandoque naturam alicujus formae supervenientis, ut cum habens habitum acquisitum, appetit quod ei convenit secundum habitum talem. Quoniam igitur esse rei creatae fluxit ab eo quod est bonum per essentiam, sive ipsa bonitas, semper in habitudine et dependentia ad ipsam primam bonitatem invenitur : quare et tale esse licet a primo participatum, essentialiter in quantum est, bonum est. Nec tamen esse causati eodem modo essentialiter bonum est, et esse causae primae : esse enim primae causae secundum rationem primae essentiae bonum est, eo quod natura et essentia ejus est ipsa bonitas : esse autem causati bonum quidem est, sed. non secundum rationem propriae essentiae : eo quod ejus essentia non ipsa bonitas est, sed humanitas, vel aliquid hujusmodi : sed esse ejus habet, quod sit bonum ex habitudine ad primum bonum quod ejus existit causa, ad quod quidem comparatur sicut ad primum principium et ultimum finem : eo modo quo aliquid dicitur medicinale , quia est a principio effectivo medicinae artis : et aliquid sanum, eo quod ordinem habet ad sanitatis finem. Sic igitur epilogando colligere potes, quod res causatae fluxerunt a bono per se, cujus essentia est ipsa simplex et pura bonitas, a qua non potuit fluere nisi simile ei. Et inde oportet ut causatum appetat sibi per se bonum simile : est autem id quod productum est, esse causali : quare ipsum bonum est per essentiam ex habitudine ad Deum, atque habet rationem causae finalis, quae in se boni rationem includit: tale tamen esse est participatum ab eo cujus esse est ejus essentia, et ejus essentia est ipsa simplex bonitas, non aliam participans bonitatem. Primum itaque bonum est bonum secundum omnimodam simplicitatem, quia in eo nihil est nisi essentia bonitatis : causatum bonum non secundum omnimodam simplicitatem est bonum, quia ejus essentia, ut dictum est, non ipsa bonitas, sed est humanitas, vel aliud tale : esse autem ejus habet, quod sit bonum etiam essentialiter ex habitudine et dependentia ad. finem ultimum per se bonum, ad quem quidem finem ipsum esse essentialiter dependens, rationem finis et per consequens boni, ut dictum est, sortitur.
5. Discipulus. Alta et obscura satis declarasti : sed adverte insuper, licet hoc non exp Tesseris, quod si daretur per impossibile primum rerum principium non esse bonum, aut bonitatem ipsam, jam esse rerum ab ipso effluxum non erit essentialiter bonum, cum a per se bono non dependeat, cujus in se habeat similitudinem, ex qua per essentiam bonum censeri posset : poterit tamen intelligi bonum esse intellectu consideratum per se sine habitudine aliqua vel dependentia ad sui bonitatem principii, cum datum sit principium bonitate carere : eritque talis bonitas causati absoluta sine respectu ad sui principii bonum : et accidentalis non in esse causati consistens, sed in aliquo superaddito quod est virtus vel habitus, sicut grave dici posset vel aliud hujusmodi quod primam etiam respicit bonifatem, magisque per participationem bonitatis supra ipsum additae esse dicetur bonum quam per essentiam.
Philosophia. Istam consequentiam sub-
tiliter deprehendisti, et ulterius collige, quoniam primum bonum praehabet omnimodam perfectionem in ipso suo esse, non per additionem., et ideo divinum esse est secundum se et absolute bonum : ut sic bonitas essentialis et absoluta sit in primo bono, sed bonitas essentialis non absoluta, per relationem ad primum bonum in bono causato, bonitas vero accidentalis et absoluta in causato considerato quod a primo non fluxerit bono.
6. Discipulus, Tua additio licet brevis sit, multum aperit dicta: jam tuae prosequere seriem rationis.
Philosophia. Ultimum inspice participationis modum, quo videlicet concretum participat abstractum : ut inde tibi magis liqueat quomodo mens beata divinam participet essentiam : nomen enim abstractum, ut supra accepisti, solam speciei naturam sicut rei rationem significat, nihil admittens alienum, concretum vero alienum aliquid recipit ad essentiam rei non pertinens : abstractum siquidem formam quae res est in rerum natura, concretum vero id quod recipit formam talem dicit : id autem quod formam recipit quae constituit essentiam habentis , hujusmodi formam participat et esse ejus simpliciter : quare subjectum recipiens formam, participat ipsum esse quod confert forma suscepta. Subjectum itaque compositum est ex aliquo potentiali quod formam recipit, et esse : et ipsum quidem potentiale ex se infinitum est, et ex aliquo actuali, ipso videlicet esse, finitum est : et ipsum quidem potentiale ab actuali in compositis realiter differt : ipsum enim esse participatur, ut dixi, et non participat aliquid, ut ejus ratio constituatur ex multis : sicut enim dicere non est ut ipsum currere currat participando cursum, ut sicut subjectum cursui subjiciatur : sic naturae ut ipsum esse sit participando aliquid dici non potest, sed id quod est ut subjectum essendi significatum, velut id. quod currit subiectum cursus recte dicetur, ut sit parti- cipando actum essendi. Cum igitur compositum sit ipsum participando esse, res composita non erit suum esse quod nihil participat. In omni itaque composito aliud est realiter esse ens quod non participat aliquid, et aliud ipsum compositum quod ipsum videlicet participat esse. At in simplicibus id quod potentiale est de re et quod actuale, realiter non differunt : unum enim sunt et idem : si enim realiter aliud esset in eis id quod est, et ipsum esse, jam non simplex res esset, sed composita. Omne tamen creatum aliquam habet compositionem quantumcumque simplex sit : ignis enim suo modo simplex dicitur, quod caret ex contrariis compositione quae in mixtis reperitur, qui tamen corpus compositum ex forma est et materia et quantitativis partibus. Sic et forma non in materia existens, ex hoc siquidem simplex est, quia, materiam non habet, nec quantitatem materiae dispositionem : eo tamen quod forma quaelibet est ipsius determinativa esse, nulla earum est ipsum esse, sed est habens esse : ut quid sit concretum, non autem abstractum talis forma : ut si ponatur secundum Platonem forma hominis per se subsistens immaterialis idea et ratio sensibilium hominum, et alia simili modo bovis, ipsa immaterialis forma subsistens cum sit quid ad speciem determinatum, non est ipsum commune esse, sed participat illud. Unaquaeque enim formarum illarum ab altera distinguitur: et ex hoc quaedam specialis forma est, ipsum esse participans, sicque earum nulla erit natura simplex. Nec refert si secundum Aristotelem praedictae formae altioris ponantur gradus, quam ut horum sensibilium sint rationes. Id autem solum natura erit simplex, quod non participat esse, non quidem inhaerens, sed subsistens. Hoc autem nisi unum esse non potest : quoniam si ipsum esse nihil aliud habet admixtum, quod praeter id quod est esse sit, abstractum enim est, impossibile est illud quod est ipsum esse, multiplicari per aliquid diversificans : et quia
nihil aliud praetor se habet adjunctum, consequens est, quod nullius accidentis sit susceptivum. Hoc autem unum simplex et sublime est ipse Deus gloriosus, cujus esse indeterminatum est id quod est simplicissimum, solaque abstractionis et concretionis intentione, seu solo significandi modo differunt, non realiter : hocque divinum esse purus actus existens, intra se nihil potentiale includit, ab omnique alicujus admixtione segregatum ad instar se habet abstracti, quod cuncta causata participant in eorum processu in esse, ad instar concretorum se habentia, cum in eis id quod est, quasi subjectum actui subjiciatur essendi : ipsum vero primum esse ab omnibus participatum nihilo participare potest : est enim ipsa boni ratio, seu ipsa bonitatis essentia omnium causa : eaque in suo processu bonitatem contrahunt ex eorum habitudine ad.ipsam causativam bonitatem, quam omnia quasi concreta participant, ac bona censentur ex. eorum ab ipsa emanatione : at ipsa aliud non participat bonum ad instar se habens abstracti, cum ipsa sit ipsa bonitatis ratio, nihil admittens alienum. Sicut itaque ab hoc supereminenti principio esse ac bonitate causata participant, sic in suam originalem tendentia causam tanquam finem consummativum, beatitudinem participant ab ipsa, ex. unione ad ipsam, ut sicut ex processu ex ipsa bona sunt, sic ex accessu ad. ipsam beata sint. Causatorum autem ad suam originem accessus, eorum assimilationes ad illam intellige, cum ipsum rerum principium purus, ut tactum est, sit actus, assimilatio haec in actione consistit, non quidem corporea, aut vegetativa, aut sensitiva : quia nec quasi natura corporea corporaliter, aut quasi virtus alligata corpori vegetati ve, aut sensitive operatur Deus, sed intellective, quoniam idem Deus intellectus est, nihil in se potentiale includens, purus actus existens.
7. Et vide in rebus deferentem ad hunc divinum actum assimilationem secundum diversum ipsarum gradum rerum : omnis enim natura ex primi actualis esse participatione, esse desiderat appetitu quodam naturali, qui inclinatio quaedam est et ordo ad esse tale, actum existentem rei. Et quae vivunt, eodem feruntur impetu : cum enim in individuali esse corrumpantur et deficiant, in suo esse specifico, sui ipsorum propagatione permanentiam appetunt. Sic et quae sentiunt sensitivo appetitu, quem praeit apprehensio, in. suae naturae aut speciei esse salvari desiderant. Quae in ratione vigent incorporea ac intellectualia expertia corporis, intellectivo desiderio, quod voluntas dicitur, ad. suum tendunt esse in natura perfectum, quod non corrumpitur quod ex participatione primi et divini esse. Tale etiam commune esse causatorum censetur divinum : differens autem eorumdem causatorum esse ex differentia pendet formae : forma enim principium est essendi. Forma autem mixti minus nobilis est : tota enim materia immersa est, nec supra materiam ejus elevatur operatio : quare et mixtorum esse minus existit nobile. Viventium vero forma in nobilitate secundum tenet gradum, cujus operatio ex forma magis quam ex materia pendet : nam propagatio ex vi sementiva, nutrire, ac augere, activa sunt non passiva. Haec tamen non nisi in materia explentur : quare et eorum esse eumdem nobilitatis habet gradum. Sentientium autem forma tertium possidet gradum : horum enim operatio, quae est apprehensio, et appetitus extra materiam protenditur, et aliqua invenitur materia absente, licet a materialibus non sit nudata appendiciis : quare esse tertio gradu nobilius existit. Intelligentium forma supremum in rerum natura tenet locum : ipsius enim est operatio nobilissima, quae est sine materia et materialibus omnibus appendiciis causatorum intelligere naturas : ac corruptibili separata materia, haec forma immortalis existit : quare et intelle- divorum esse nobilissimum tenet locum, ad primum ab omnibus participatum appropinquans esse divinum, et similitudinem gerens ad ipsum expressiorem. Assimilatio itaque haec in causatorum esse consistit, ut res ipsa essentialiter bona sit a bono effluxa principio, ut praedictum est, secundum diversum essentiae et bonitatis gradum in causatis. Consistit eliam in eorum actu nobilissimo qui est intelligere, ut accidentaliter beata sit intellectiva substantia, cum tali perfecta fuerit actu, divinam superaddito lumine immediate apprehendens essentiam, cujus apprehensione fit assimilatio maxima inter mentem beatam et deificantcm bonitatem apprehensam : ex qua etiam assimilatione intelligentis et divinae intellectae naturae, condescensio quaedam fit, ut fas est dicere, ipsius essentiae et inaccessibilis intelligibilis rei et coaptatio ad apprehendentem intellectum : et, ut possibile est, ad eumdem adaequatio, quae est veritas suavissime , divinorum intelligibilium cognitio perpetua, taedio carens, semperque novas gignens delectationes. Haec igitur beatitudo est participata ab intellectu creato divinam apprehendente bonitatem. : in quam etiam voluntas omnis necessario fertur. Cumque omnis creatura ad modum magis sit concreti. : non enim ipsa natura est, sed habens naturam, nec ipsa bonitas est, sed habens bonitatem, nec ipsum esse, sed id quod est habens esse : Deus autem sit ipsa natura sua, ipsa sua bonitas, ipsum suum esse : tunc participatio intelligi potest secundum modum quo concretum participat abstractum, sive intelligas de participatione qua Deus participatur velut exemplar oiunium ab ipsa re creata, seu de participatione qua ut objectum beatificans a beatis participatur mentibus. Nihilominus ad modum effectus causam suam participantis , omnis matura secundum suum esse acceptum, participat divinum exemplar ut efficientis causae, omnisque mens beata divinam bonitatem ut objectum beatificans ac finem consummati-
vum in modum finalis causae moventis participat. Hoc autem modo impossibile est Deum seipsum participare : omnis enim natura creata ex participatione extraneae sibi rei, quae Deus est, beatificatur : Deus autem ex nullo extraneo, sed ex seipso beatus est, intelligendo enim se beatus est: substantia vero intellectualis intelligendo aliud, quod scilicet Deus est, beata efficitur,
8. Discipulus . Haec tam necessaria quam altissima ac suavissima sunt quae de participationis modis ac rerum differenti gradu disseruisti. Sed cum. voluntas libera sit, quomodo necessario fertur in tam excellens bonum? et num.quid naturalis et sensitivus appetitus ad idem attingit, aut in idem tendit bonum?
Philosophia. Ad id quod ultimo quaeris , primo responsionem accipe : et deinde solutio primae, quaestionis tibi magis elucescet. In re appetibili ipsam rem considera, et etiam appetibilitatis rationem, puta delectationem, aut utilitatem, vel honestatem, aut aliquid hujusmodi. Naturalis itaque appetitus in appetibilem tendit rem ipsam, sine apprehensione rationis appetibilitatis : nihil enim aliud est talis appetitus quam inclinatio quaedam ad rem convenientem sibi, ut lapidis ad locum deorsum. Quia vero hujusmodi res naturalis determinata est in suo naturali esse, una est ejus inclinatio ad rem aliquam determinatam , Unde nulla praeexigitur apprehensio per quam secundum rationem appetibilitatis res appetibilis a non appetibili distinguatur. Praeexigitur autem hujusmodi apprehensio in instituente naturam , qui unicuique naturae dedit inclinationem propriam ad rem sibi convenientem. Appetitus vero intellectivus qui voluntas dictus est, in ipsam tendit rationem appetibilitatis absolute : voluntas enim ipsam appetit bonitatem primo et principaliter, aut utilitatem, aut aliquid hujusmodi : hanc vero rem vel illam appetit secundario, in quantum appetibilitatis praedi- ctae rationem participat. Hoc autem ideo contingit, quoniam natura rationalis tantae exstitit capacitatis, quod inclinatio ad rem unam determinatam ei non sufficeret, sed rebus pluribus et diversis indiget : ac ideo inclinatio ejus in aliquid est commune, quod inveniatur in pluribus : et sic per apprehensionem illius communis, in rem. appetibilem in qua hujusmodi rationem appetibilitatis esse cognoscit, tendit. Appetitus autem sensitivus, qui sensualitas dicitur, in ipsam reru appetibilem tendit, prout in ea invenitur id quod est appetibilitatis ratio : appetitus enim hic ipsam bonitatem aut utilitatem seu delectationem non appetit, sed utile vel bonum aut illud delectabile : et in hoc hic appetitus infra rationalem existit. Et quia non tantum in hanc rem tendit, vel tantum in illam, sed in omne id quod utile efficitur vel delectabile, ideo supra naturalem existit appetitum : et ideo etiam apprehensione indiget, per quam delectabile a non delectabili distinguat.
9. Discipulus. Adverto ex tua doctrina, quod objectum intellectivi appetitus, qui voluntas dicitur, est ipsa bonitas seu bonitatis ratio , vel quidditas , commune quidem omnibus bonis, cujus etiam participatione omnia singularia bonas sunt bona. Sic delectatio vel utilitas aut aliquid hujusmodi quod in se appetibilitatis communem rationem includit, voluntatis est objectum in quod ipsa fertur, quod et abstracte magis significatur. Appetitus vero sensitivi objectum in quod tendit, non est communis ratio bonitatis aut delectationis vel utilitatis, sed res ipsa singulis bona aut delectabilis vel utilis, communem participans rationem appetibilitatis quae concrete magis significata est. Et ulterius, ut mihi videtur, sicut sensus et intellectus differunt, sic et hi duo appetitus : sensus enim apprehendit hoc coloratum, intellectus vero naturam coloris : et sensitivus appetitus in hoc tendit bonum, intellectivus vero in bo-
num absolute. Appetitus vero naturalis objectum in quod tendit, res ipsa est appetenti conveniens, nec appetibilitatis rationem apprehendit, sive abstracte, sive concrete significatam : inclinatio enim sola est et ordo in rem sibi convenientem appetitus iste, non distinguens rem appetibilem a non appetibili : quare apprehensio non praeexigitur.
Philosophia. Plene collegisti quae digesta sunt. Adverte igitur consequenter cujuslibet appetitus necessitatem : haec enim prima fuit dubitatio tua. Appetitus quidem naturalis necessitatem habet, ipsius rei, in quam tendit, respectu : grave enim necessario appetit locum deorsum, et leve locum sursum. Appetitus autem sensitivus in rem non habet necessitatem antequam apprehendatur sub delectabilis vel utilis ratione : at postquam ut delectabilis vel utilis apprehensa est res talis, necessario appetitus in rem fertur apprehensam : non enim potest animal brutum, delectabile apprehensum non appetere, agitur et non agit. Appetitus vero intellectivus respectu ipsius bonitatis quae participatur, necessitatem habet: de necessitate enim vult homo bonum : respectu autem hujus rei vel illius quantumcumque ut bona vel utilis aut delectabilis apprehendatur, necessitatem non habet: quaelibet enim potentia necessariam , quamdam habitudinem ad suum proprium habet objectum. Voluntas igitur quantum ad aliquod bonum libera est, potest enim ipsum eligere si vult : quantum vero ad bonitatem ipsam quam necessario appetit, libera non est.
10. Discipulus. Dubitationis meae residuum tam brevi quam aperta praecidisti ratione : sed. de actu illo nobilissimo qui est intelligere, quo Deus beatus est seipsum intelligendo, jam edissere, ut de beatitudine non participata seu quae nihil participat extraneum, aliquid percipiam.
Philosophia. Intelligere est actus nobilissimus perficiens intelligentem , et beatum faciens qui Deo et substantiis separatis ac hominibus convenit, licet in Deo supercminenter inveriiatur,
11. Discipulus, Intelligere est actus, in alterum transire videtur, et ipsum perficere potius quam intelligentem.
Philosophia. Ut in suis docuit Aristoteles Metaphysicis, duplex est operatio. Una transiens in alterum extrinsecum ab ipso operante : calefactio enim ab igne in lignum transit : et haec quidem operatio non operantis, sed operati perfectio est : non enim igni aliquid ex hoc quod calefaciens est, sed calefacto calor acquiritur. Altera est non. transiens in aliquid extrinsecum, sed in ipso manens operante, ut intelligere, velle, ac sentire et hujusmodi : et operationes tales operantis sunt perfectiones : intellectus enim perfectus non est, nisi per hoc quod intelligens est : nec sensus, nisi per hoc quod sentit actu. Sic etiam intelligere et sentire metaphorice dicuntur motus quidam, secundum quod motus dicitur actus perfecti, non autem secundum quod actus .dicitur imperfecti in potentia existentis. Intelligere igitur actio quaedam est intelligibilitatis perfectio , ut dixi, quam quidem Deo attribuimus actionem perfectivam, eo quod ipsum dicimus intelligentem et volentem actu : nisi enim intelligens ac volens esset actu, imperfectus esset : sic et substantia intellectiva et rationalis. Nihilominus etiam primum operationis genus Deo attribuimus : dicimus enim quod creat et conservat ei gubernat omnia, ex qua quidem operatione nulla acquiritur Deo perfectio, sed creaturae : ex divina enim perfectione creaturae perfectio provenit.
12. Discipulus. Quaeso reliquum dedara quod dixisti, an unifortoit or vel differenter conveniat Deo et substantiis separatis et hominibus intelligere, ut eodem modo vel diverso tali perficiantur actu : nam ex. fua ad altiora responsio-
ne sublevatus, sublimiora adhuc petit discendi ardor.
Philosophia. Inter actus trium praedictarum substantiarum, qui in ipso consistunt intelligere, magna est differentia. Deus enim est sua essentia vel natura, quod homini non convenit : in compositis enim ex materia et forma differre oportet essentiam et suppositum : essentia enim solum illa comprehendit quae in rei diffinitione cadunt, materia vero individualis cum accidentibus ipsam individuantibus in difiinitione rei non cadit : diflinitionem enim hominis hae carnes et haec ossa non intrant, aut albedo, vel nigredo, vel hujusmodi alia quae ad suppositum spectant rei : quare id quod homo est, in se aliquid habet quod non habet humanitas. Deus autem ex materia et forma compositus non est : quare oportet quod ipse sit sua essentia vel natura, quod de qualibet etiam intellectuali substantia, quae hujusmodi compositionem non habet, concedere necesse est : quidditas enim simplicis est ipsum simplex seu simplicis suppositum. Est et divina essentia eliam suum esse : esse enim est actualitas omnis formae vel naturae : non enim bonitas aut humanitas signatur in actu, nisi prout significamus eam esse : esse igitur comparatur ad omne id quod est aliud ab ipso, sicut actus ad potentiam : in Deo autem nihil est potentiale : quare oportet quod in Deo non sit aliud nisi essentia et suum esse : Dei igitur essentia est suum esse. Hoc autem intellectuali substantiae non convenit : intelligentia enim habet essentiam et esse quod quasi per accidens se habet, quemadmodum cujuslibet substantiae vel naturae actualitas. In omni enim eo quod est citra primum, aliud est esse et quod est. sicut propositio Boetii dicit : praedicatur enim esse de omni creatura per participationem, sicut de corpore illuminato lux : de solo autem Deo essentialiter, ut lux de luce aliqua separata data per intellectum, seu si contingeret talem esse. Et quan- documque aliquid de altero praedicatur per participationem, oportet ibi esse aliquid praeter id quod participatur, in corpore enim illuminato praeter lucem
corpus est. Sic et in omni re creata quae habet esse praeter ipsum esse, est aliquid quod participat esse vel ens : quod quidem ens, cum nec genus sit, nec differentia, non cadit in diffinitione rei : de substantia ejus enim non est. Unde ad quaestionem an est tanquam accidens spectat : quod vero ad quaestionem quid est, de substantia existit rei. Si. tamen esse vel ens dicat rem cui competit hujusmodi esse vel ens essentiam dicit rei divisam in genera decem, non autem univoce, non enim eadem ratione omnibus rebus competit esse, sed substantiae convenit per se,aliis vero aliter.In intelligentia igitur compositio est, non materiae et formae., sed essentiae et esse, seu. substantiae et ejus quod substantiae adhaeret. Est insuper divinum esse sua operatio quae est intelligere et velle : nullius autem naturae convenit causatae ut sua substantia vel esse sit ejus actio : actualitas enim potentiali repugnat:in omni natura creata aliquid est admixtum potentiae : quare non potest actualitas sua esse. Sua autem actualitas est solus illo qui purus est actus : sicut autem esse actualitas est naturae vel substantiae, actio actualitas existit virtutis. Potentiale igitur quod in omni re est creata, tam substantia quam virtus rei est : actuale vero esse et actio : intelligere igitur Dei cum ipse purus actus sit, nihil habens potentialitatis admixtum, est ejus substantia. Si enim intelligere Dei aliud esset quam ejus substantia, cum ipsum intelligere actus sit et perfectio intelligentis, in intelligente enim manet, non extra progrediens in materiam aliquam, jam substantia Dei quae a tali perfectibilis esset actu, in potentia esset ad ipsum, quod omnino natura respuit divina, ut in ea sit aliquid potentiale perfectionis additae receptivum. Videre jam potes ex investigatis, quo- niam Deus et ejus essentia, ac esse ipsius et illius actio nobilissima quae est intelligere, omnino unum sunt et idem. In nulla autem natura creata horum identitas seu unitas reperiri potest. Quare intelligere Dei ab illo qui est intelligentiae vel animae multum differt : intelligere enim naturae creatae, nec essentia est, nec suppositum, aut esse.
13. Discipulus. Intelligo quae epilogando vera esse conclusisti, et colligo etiam ex tuis dictis, quod substantia rei. creatae includit in se sola essentialia quae ipsius diffusionem ingrediuntur, per genus et differentiam expressa : suppositum vero ejusdem rei essentialia in compositis ex materia et forma, et materiam etiam individualem cum accidentibus individuantibus ipsam. In simplicibus autem solam includit substantiam quae a supposito ipso non distinguitur in natura intellectuali, nisi forte secundum modum significandi qui substantiae magis secundum abstractionem, supposito vero secundum concretionem convenit. Esse autem rei ad essentialia non attingit substantiae, cum actualitas quaedam sit accidentalis magis ipsam consequens substantiam. Actio autem adhuc minus ad substantiam attingit, cum actualitas accidentalis alia sit substantiae consequens virtutem.
Philosophia. Brevi ac ordinato adunasti sermone quae diffusius tractata sunt. Ad contextum autem nostrae narrationis revertamur . Resume igitur quod modo est ultimo conclusum, quoniam intelligere Dei solius sua essentia est et suum suppositum ac suurn esse, quod dici nequit de aliquo creato intelligendi actu. Ad haec addas, quoniam sic oportet consequenter concedere, quoniam solus Deus se per seipsum intelligit. Intelligere enim ejus, ut tactum est, operatio est quae in ipso manet agente, cujus objectum operationis quod ut ejusdem significatur operationis terminus, in ipso existit agente : et secundum quod
objectum in operante est, sic est in actu operatio : sensibile enim in actu est sensus in actu, et intelligibile in actu est intellectus in actu. Ex hoc enim aliquid in actu sentitur et intelligitur, quod intellectus formatur per speciem rei intelligibilis, et per speciem rei sensibilis sensus : et ex hoc tantum sensus est aliud a sensibili, et ab intelligibili intellectus, quia utrumque in potentia est. Deus igitur cum nihil potentialitatis habeat, purus actus existens, intellectus in eo et intellectum omnino idem erunt, ita quod nec careat specie intelligibili, sicut humanus intellectus, cum in potentia intelligit, nec species intelligibilis sit aliud a substantia intellectus divini, sicut in intellectu accidit animae intelligentis actu.
14. Discipulus. Tres adverto gradus, quorum primus est excellentissimus qui in Deo est. Intellectus enim divinus speciem habet intelligibilem, et ipsa species est ejus substantia. At intellectus substantiae separatae speciem habet intelligibilem, plenus enim formis est : sed species talis non ejus est substantia. Intellectus vero humanus cum in potentia est, nec speciem habet intelligibilem, et cum habet actu intelligens, nec species hujusmodi ejus est substantia.
Philosophia. Conclude igitur ex his quae collegisti, quoniam si in Deo ipsa species intelligibis est divina substantia, Deus seipsum per seipsum intelligit, ut intelligens et actio ejus et species et ipsum intellectum unum et idem omnino sint : anima autem seipsam intelligit, non per se, sed per speciem intelligibilem, quae non est ipsa : per speciem enim rei sensibilis de potentia fit actu intelligens, ac per hujusmodi speciem rem a qua species elicitur praefata, intelligit, quam intelligendo intelligit actum intelligendi, quem intelligendo seipsam intelligit : intelligit enim primo rem aliam a se, deinde ex hoc intelligit se intelligere, tandem ex hoc intelligit se esse. Ulterius autem quid ipsa sit intelligit aut naturam suam : eo enim quod universales rerum naturas intelligit, percipit quod species qua intelligit, immaterialis est : alias praedicta species esset individuata et in cognitionem non duceret universalis : ex hoc autem quod species intelligibilis est immaterialis, percipitur quod hominis intellectus est res quaedam a materia non dependens : et ex hoc ulterius ad alias intellectivae potentiae proprietates cognoscendas procedit, ut sic ex speciebus rerum sensibilium immaterialibus et immaterialiter acceptis, ad suae naturae deveniat notitiam anima. Sicut etiam Aristoteles docuit dicens, quod intellectus humanus intelligibilis est sicut alia intelligibilia. Quasi dicat, quod intellectus intelligit se per intentionem seu per speciem intelligibilem quae in eo est, sicut alia intelligit intelligibilia. Differt tamen in hoc, quia intelligibilis species in intellectu hominis est ut intelligibilis actu, in rebus autem aliis ut intelligibilis tantum potentia.
15. Discipulus. De specie qua anima seipsam intelligit disseruisti, quae alia
est ab ipsa anima, in Deo autem non alia est ab ejus substantia : sed de specie qua intellectus substantiae separatas seipsam intelligit, quid dicemus ? Numquid alia est a substantia intelligentiae ipsius quae Angelus dicitur, sicut dictum est de animae specie, an eadem sicut in Deo contingit esse ? si enim idem esset species qua Angelus se intelligit et ejus substantia, sicut illa qua se Deus intelligit et ejus substantia, jam in hoc Angelus Deo aequari videbitur.
Philosophia, In Deo non est accipere speciem nisi ipsam divinam substantiam : in substantia autem separata et anima species dici potest tam ipsa spiritualis essentia seu forma intellectualis, quam ipsa forma rei extrinsecae, quae quidem intelligentiis a creatore indita est, in anima vero ex tempore acquiri- tur : et in. intelligentiis species rerum semper actu intelligibiles sunt, in anima autem non semper actu, quandoque potentia tantum, non ab intellectu acceptae, in rebus existentes. Species igitur qua intelligentia seipsam intelligit, quae est ipsa intelligentia, intelligibilis enim actu substantia sibi praesens, ut ipsa eadem species sit qua intelligit se, et id quod ipsa intelligit, speciei quae divina est substantia, aequari non potest. Species enim quae divina substantia est, ad omnia se extendit, ut Deus per omnia etiam a se alia intelligat : hoc autem speciei quae intelligentia creata est, non convenit : licet enim seipsam per suam essentiam intelligat, non tamen alia a se, sed ipsam speciebus quibusdam perfici oportet, ut alias a se res intelligat.
10. Discipulus. Quid causae putas esse ut Deus et non intelligentia per suam essentiam omnia etiam alia a se intelligat ? Intelligentia per species rerum res ipsas intelligat non per suam essentiam ?
Philosophia. Id quo intellectus intelligit, ad intellectum comparatur intelligentem ut ejus forma : forma enim est quo agens agit. Ut autem potentia per formam perfecte compleatur, omnia ad quae potentia se extendit, oportet sub forma contineri. Hinc est, quod in corruptibilibus rebus potentiam materiae forma non perfecte complet : eo quod ipsa ad plura se extendit potentia materiae quam haec formae vel illius sit continentia. Potentia itaque intellectiva ad intelligendum omnia se extendit : objectum enim intellectus ens vel verum commune est : ipsa autem intelligentiae essentia hujusmodi ens vel verum non perfecte comprehendit : sed hoc soli congruit Deo : quare solus Deus omnia etiam a se alia per suam intelligit essentiam, non autem intelligentia : ipse quidem Deus scit alia a se per essentiam suam in quantum ipsa essentia est re-
rum similitudo velut earum activum principium : quare eamdem oportet essentiam sufficiens principium esse easdem res cognoscendi, quae per ipsam fiunt, non tantum in universali, verum etiam in singulari : non enim per suam scientiam solam formam producit a qua ratio accipitur universalis, sed etiam materiam ex qua singularia sumuntur. Individuationis enim principium est materia : sicut etiam artificis scientia si totius rei productiva esset, non tantum formae, totam rem artifex per scientiam suam perfecte comprehenderet. Attende igitur quod ex his sequitur. Videt enim Deus seipsum per essentiam suam, quod substantiae etiam conceditur separatae quae intelligentia dicitur. Videt etiam omnia alia a se secundum ambitum entis, non in ipsis quidem rebus eas intelligens, sed in seipso aut in essentia sua, in quantum ipsa rerum aliarum ab ipsa similitudinem continet : et hoc substantiae non conceditur separatae.
17. Discipulus. Divinae videtur repugnare simplicitati, si Deus in seipso tantam rerum diversitatem concipiendo intelligat : multas enim rerum rationes in seipso colligere videtur.
Philosophia. Universi ordo est a Deo per se creatus et ab ipso intentus ; non enim per accidens processit in esse secundum agentium diversorum successionem, ut vane putaverunt quidam, ut aliquo primo creato a Deo, inde tanta rerum processit multitudo non immediate a Deo producta, ut sic solius primi creati idea in Deo praeexisteret : oportet igitur ut ordo universi quid optimum in rebus existens a nobilissimo intentum agenti, qui Deus est, ideam in ipso habeat vel rationem. Totius autem idea vel ratio non habetur, nisi rationes eorum primae ex quibus totum constituit, habeantur : nisi enim propria cujuslibet partium domus ratio penes aedificatorem esset, nec ipsius speciem vel rationem domus conciperet. Singularum igitur rerum rationes omnes, quae ideae dicuntur, in mente oportet esse divina. Ut enim Augustinus docuit , ''ideae sunt principales quaedam formae vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae et ipsae formatae non sunt (ac per hoc aeternae ac semper eodem modo sese habentes) quae in. divina intelligentia continentur : et cum ipsae nec oriantur, nec intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest, et omne quod oritur et interit. Ideae tamen hujusmodi, sive exemplaria dictae eorum quae in esse producta sunt, sive rationes, eorum scilicet quae in esse non prodierunt nec prodibunt, multae quidem sunt in mente latentes divina, tanquam id quod intelligitur, non. quo intelligitur, quod species est intellectum in actu faciens. Forma enim domus in aedificatoris mente aliquid est ab ipso intellectum, ad cujus similitudinem materiam in domum format. Multa itaque intelligere simplicitati non obviat intellectus divini : obviaret autem si per species plures ejus formaretur intellectus, quibus intelligeret, quemadmodum in intellectu contingit creato, qui per species non per essentiam suam intelligit alia a se. Deus autem per essentiam suam simplicissimam uno ac simplici intuitu, non discursivo aut secundum successionem temporis, aut secundum deductionem conclusionis a suis principiis, vel secundum effectuum in suas causas resolutionem, formas omnium in seipso intellectas tam existentium actu in natura propria quam non existentium nisi in Dei. vel creaturae passiva seu activa potentia, penes se habet, et eas inspicit, materialia scilicet immaterialiter, composita simpliciter, enuntiabilia simplici intelligentia, intelligendo essentiam uniuscujusque rei: intelligendo enim essentiam suam, essentias omnium rerum intelligit et quaecumque eis accidere possunt, ut non. opus sit ei de
subjecto enuntiare praedicatum. Ideae igitur sunt id quod intelligitur, ut in Deo plures esse possint, ut dixi, divinae non derogantes simplicitati. Sapientia vero et ars id sunt quo Deus intelligit : quare nec plures sapientias aut artes plures in Deo dices esse.
18. Discipulus. Clarius videre cupio si idea divina est essentia, quomodo in Deo plures dixeris esse ideas : et si per ideas Deus res cognoscit, eruntne id quod cognoscitur, vel a Deo, ut asseris, intellectae.
Philosophia. Idea rei creatae, essentia divina est, non in eo quod essentia simpliciter, sed in eo quod divina essentia similitudo vel ratio hujus rei est vel illius. Secundum hoc igitur quod divinus intellectus suam essentiam, quae est ipse, intelligit similitudinem vel rationem rerum multarum esse, multi sunt ab ipso intellecti ad res respectus ac rationes, quae ideae vocantur rerum. Ex hoc videre potes, quia respectus ideas multiplicant, non a rebus causati, sed a divino intellectu suam essentiam ad res comparante, dictique respectus non in rebus sunt, sed in Deo : nec tamen reales sunt, sicut quibus personae distinguuntur divinae, sed respectus sunt a Deo intellecti. Ex his inspice secundae solutionem quaestionis. Cum enim Deus suam perfecte cognoscat essentiam, eam secundum omnem quo cognoscibilis est modum intelligit. Deus autem non tantum in se, sed secundum quod a creaturis secundum aliquem similitudinis modum participabilis est, cognosci potest : creatura enim quaelibet propriam habet speciem, secundum quod aliquo modo divinae essentiae similitudinem participat, essentia enim Dei cum in se habeat quidquid in rebus est perfectionis, habet essentiam cujuscumque rei alterius : et adhuc amplius Deus in seipso potest omnia cognitione propria cognoscere :
propria enim natura uniuscujusque consistit secundum quod per aliquem modum divinam perfectionem participat. Deus igitur in quantum suam cognoscit essentiam ut sic imitabilem a creatura tali, essentiam suam ut rationem propriam ac ideam creaturae hujusmodi intelligit, rem quamlibet in propria considerans ratione secundum quod ab aliis distinguitur : sicque de omnibus intuere creaturis : hoc igitur modo plurium rerum rationes proprias, quae plures sunt ideae, intelligit Deus. Vide ulterius quod dico. Intelligit Deus per essentiam suam multas res, et intelligit etiam se multa intelligere per suam essentiam : hoc autem est intelligere plures rerum rationes vel ideas esse in intellectu suo intellectas, ut sic Deus res intelligat, et rationes rerum vel ideas in intellectu suo intellectas esse conspiciat : sunt igitur ideae ut id quod cognoscitur intellectae.
19. Discipulus. Videris dicere quod Deus cognoscit res secundum esse intellectuale quod in ipso habent : omnia enim in seipso intelligit sive in essentia sua. Cujus contrarium in oculo apparet : oculus enim lapidem non cognoscit secundum esse intentionale quod lapis habet in oculo, licet per hujusmodi esse seu per speciem lapidis quam in se habet, lapidem cognoscat secundum esse quod habet exira ocuium.
Philosophia. De oculo recte obvius, qui organo alligatus est corporali. De intellectu autem qui a corpore absolutus est, nullius enim partis corporeae actus est, non tenet obviatio. Intellectus enim cognoscit rem cognitam secundum esse intellectuale quod in ipso habet intellectu : nihilominus eamdem rem intelligens secundum esse suum proprium quod extra intellectum habet, intellectus enim lapidem cognoscit secundum esse intelligibile quod in intellectu habet in eo quod se intelligere cognoscit, et etiam in propria natura lapidem intelligit. Et etiam ulterius attende, quoniam ex hoc quod de actu suo facit objectum, intelligens se intelligere, fabricat secunda intellecta, quae intentiones dicuntur logicae, ut generis, et speciei, ac differentiae.
20. Discipulus. Adverto quod species intentionalis est id quo potentia sensitiva suum accipit objectum : non autem ipsam intentionem potentia sentit, non enim oculus videt nisi suum objectum proprium quod extra oculum est : speciem autem vi dor e non dicitur intentionalem, qua suum percipit objectum, non enim oculus videt se videre. Species autem intelligibilis est id quo potentia intellectiva intelligit quod quidem proprium intellectus objectum est, et id quod eadem potentia intelligit dum intelligit se intelligere, speciem enim tunc intellectus intelligere dicitur.
Philosophia. Quae diffusius diserta sunt, quodam constrinxisti compendio : sed jam immoremur circa illum nobilissimum actum quo Deus seipsum intelligit, in quo essentialis consistit beatitudo, nihil participans alienum.
21. Discipulus. Post diversam multorum collationem, haec ardenti exspecto desiderio.
Philosophia. Supra ostensum est, quoniam beatitudo in actu consistit intellectivo. Ubi etiam duo attendas, videlicet ipsius actus intellectivi essentiam, ac ejusdem actus objectum quod divina est essentia. Objectum autem semper quid increatum est in omni beatitudine, actus autem intelligendi non semper : in beatitudine enim quae per participationem est, quid creatum actus est intelligendi : hoc enim animae est ac intelligentiae. At in beatitudine quae per essentiam est, quae soli convenit Deo, utrumque quid increatum est, intelligere enim Dei divina est essentia. Si hujusmodi objectum quod increatum est, tam magnam beatitudinis suavitatem, quae bonum perfectum est intellectualis na-
turae, in intellectum existentem in actu ipso extraneum refundit, quanta erit in ipso intellectu divino, qui idem, est quod objectum ipsum, tons et origo omnis suavitatis, qui per essentiam id habet quod alii per participationem obtinent intellectus creati : qui etiam ipsum perfectum bonum apprehendunt solum, ut tactum est supra, intellectus autem divinus seipsum intelligendo, idem plene comprehendit bonum in quo beatitudo consistit.
22. Discipulus. Quomodo quod dicis potest esse? quod comprehenditur, comprehendente includi oportet, minusque esse fateri necesse est, niajusque fore comprehendens : Deus autem seipso nec minor, nec major est.
Philosophia. Cum quid a Deo perfecte cognoscitur ut cognoscibile est, comprehendi proprie dicitur: propositio enim demonstrabilis per demonstrationem cognita comprehenditur , per rationem vero probabilem tantum scita incomprehensa remanet : Deus itaque perfecte seipsum cognoscit, ut perfecte cognoscibilis est : quare seipsum comprehendit.
23. Discipulus. Aperi quomodo Deus perfecte cognoscibilis sit.
Philosophia. Secundum sui actus modum unumquodque cognoscibile est, nihil enim secundum quod in potentia est, cognoscitur, sed secundum quod in actu est, ut philosophia prima probavit : Deus autem purus actus est, nihil habens potentialitatis : quare maximo cognoscibilis existit, licet aspcctui creato non pervius.
24. Discipulus. Quod restat, explica quomodo perfecte seipsum cognoscat.
Philosophia. Dei. esse ac ejus intelligere omnino idem fore constat: tanta igitur erit virtus ejus in intelligendo,
quanta actualitas ejusdem est in essendo : per hoc enim Deus cognoscitivus est quod actu est, et ab omni materia ac potentia separatus : secundum enim modum immaterialitatis est cognitionis modus : Deus autem in summo est immaterialitatis : quare in summo habet cognoscendi virtutem : propter suam autem materialitatem plantae non cognoscunt. Ex his igitur collige, quoniam Deus tantum se intelligit ac cognoscit, quantum ipse cognoscibilis est : quia enim in summo purus actus est, in summo cognoscitivus est, ac in summo est cognoscibilis : propter hoc seipsum comprehendit, non quasi quid majus seipso, seipsum includens vel capiens sicut quid finitum : non enim Dei intellectus aliud a seipso est, ut seipsum finiat et includat. Negative igitur potius intellige cum Deus dicitur seipsum comprehendere, ut nihil ejus sit quod ipsum lateat : totum enim comprehenditur videndo quod ita videtur, ut nihil ejus lateat videntem, ut Augustinus ait . ''Nihilominus Deus seipsum comprehendens, sibi finitus non incongrue nuntiatur, non quasi quid finitum esse se intelligat, sed quoniam sic se habet ipse infinitus in non excedendo intellectum suum infinitum, quemadmodum se habet finitum aliquod in non excedendo intellectum finitum secundum quamdam similitudinem proportionis.
25. Discipulus. Luculenter accepi solum Deum seipsum comprehendere ac perfecte cognoscere, ac per hoc ejus beatitudinem omnem aliam valde excellere beatitudinem. Sed ex his, nova suborta est ambiguitas: cum enim dicis Deum seipsum perfecte cognoscere ac intelligere, aliquid ex ejus notitia procedere videtur , quod diversum et extraneum esse ab eo a quo procedit, forte quis putabit : quod divinae nullo modo congruit simplicitati, ut in ea quid diversum po- natur.
Philosophia. Nomen processionis primo inventum fuit ut motum significaret localem : sic enim aliquid procedere dicitur, cum de loco per medium ad alium ordinate transit locum , ''indeque transumptum est ut significet id omne in quo unius ex alio vel post aliud apparet ordo, ut in omni contingit motu. Corpus enim ab albedine in nigredinem, et a parva quantitate in magnam, et de non esse ad esse , et e converso procedere dicitur. Sicque in causa contingit et effectu : effectus enim a causa procedere dicitur : et sic Arius falso dixit Filium a Patre procedere sicut puram ejus creaturam, Spiritumque sanctum ut puram similiter creaturam procedere ab utroque. Et causa etiam dicitur procedere in. effectum in quantum ipsum movet vel ipsi suam imprimit similitudinem : et sic Sabellius in divinis processionem accepit, dogmatizans Deum Patrem dici Filium secundum quod ex Virgine carnem assumpsit , eumdemque dixit Spiritum sanctum secundum quod creaturam sanctificat rationalem et ad vitam movet. Horum uterque erravit, processionem ad aliquid extra Deum extendens. Omnis insuper emanatio ab aliquo dicitur processio ut radii a sole, et operatio omnis aut operatum ab operante, ut artificiatum ab artifice, ac a generante generatum. Omnis itaque hujusmodi ordo unius ab altero processio dicitur. Operatio autem duplex est, ut supra memini. Alia quidem ad extra terminatur, calefactio enim ab igne in materiam procedit extra ipsum existentem. Alia vero juxta consistit, ut in operatione intellectualis apparet naturae : intelligere enim ac velle extra non procedit, sed. intelligentem ac volentem perficiunt. Talis tamen actio intra consistens, aliqua processio est : qui enim intelligit, eo ipso quod intelligit, procedit intra ipsum aliquid, quod intellectae rei conceptio est, quam vox significat, ac verbum cordis dicta. Secundum similitudinem
igitur naturae intellectualis in Deo accipitur processio, in qua etiam divinorum deficit repraesentatio, non ad istam corporalis processionis quae extra protenditur. Nec oportet id quod intelligibili processu emanat, diversum esse ab illo a quo fit processus : imo quanto perfectius procedit tanto magis unum cum ipso est a quo procedit : quanto enim aliquid magis intelligitur, tanto intellectualis conceptio magis intima est ac magis unum. Nonne vides quoniam intellectus secundum hoc quod actu intelligit, secundum hoc fit unum cum intellecto ? quare cum divinus intellectus in fine existat perfectionis, oportet ipsum verbum, quod divina conceptio est, unum esse cum eo a quo procedit : licet enim conceptio intellectualis quae verbum cordis dicta est, naturae creatae extrinseca ab essentia intellectus existat, de cujus essentia non est, sed est potius quasi ipsius passio, non tamen ab ipsius intellectus actu extranea est: intelligere enim complementum non habet sine conceptione tali, cum intellectualis conceptionis sit finis qui intra est, vel terminus : conceptio tamen increati intellectus, quae verbum Dei dicitur, non extrinseca est ab essentia divini intellectus, sicut nec ab intelligendi actu : intelligere enim Dei, eius essentia est : non igitur verbum Dei extra essentiam ejus est, sed unum maxime cum eo a quo procedit.
26. Discipulus. Mirum in modum alta ad ima deducis, et mentem meam ad sublimia follis. Intelligo in hac divina processione quam conceptionem ac verbum appellasti, id quod procedit coessentiale esse ei a quo procedit, et nihilominus ab eo distinctum : et primo quare processionem ipsam conceptionem dicas , edisserre: prolem enim quamdam esse ipsam innuis : numquid in divinis esse generationem asseris ?
Philosophia . In Deo accipienda est generatio secundum quod Intellectuali convenit naturae : licet enim creatus intellectus a divino deficiat intellectu, de ipso tamen aliter loquendum non est, nisi ad instar eorum quae in creato inveniuntur intellectu. Intellectus itaque humanus quandoque in potentia intelligens est, quandoque vero in actu. Quando autem actu intelligit, quoddam format intelligibile , quod quaedam est ipsius proles, quae et mentis dicitur conceptus, voce exteriori significatus, et verbum etiam dicitur mentis. Idem autem conceptus mentis non ipsa est mentis essentia, sed quoddam ei accidens: non enim ipsum intelligere, cujus finis intra talis est conceptus, ipsum est intellectus esse, alioquin nunquam intellectus esset nisi actu intelligeret. Verbum igitur intellectus secundum similitudinem quamdam dici intellectus filius vel proles potest, et praecipue curm seipsum intelligit in quantum quaedam similitudo est intellectus, ab ejus intellectuali virtute procedens, sicut et filius similitudinem habet patris ab ejus generativa, procedens virtute. Verbum tamen intellectus creati non proprie proles vel filius dicitur : non enim ejusdem naturae est cujus intellectus creatus est. Nam non quod procedit ab aliquo si simile est ei a quo procedit, illius dicitur : alioquin imago sui quam pinget alius, proprie diceretur filius : sed ad hoc quod filius sit, oportet ut procedens similitudinem ejus a quo procedit, habeat, et ejusdem etiam cum. eo sit naturae. Quia vero in Deo aliud non est intelligere et suum esse , consequenter nec verbum quod in ejus concipitur intellectu, est accidens aliquod, aut aliquod ab ejus natura alienum, sed eo ipso quod verbum est, rationem habet procedentis ab altero, et ut similitudo ejus sit cujus verbum est : hoc etenim in verbo etiam reperitur humano. Ac Dei verbum ulterius habet quod accidens non sit, nec Dei, qui simplex est, pars aliqua, nec alienum aliquid a divina natura, sed quiddam comple-
tum subsistens in natura divina, rationem habens procedentis ab altero : sine hoc enim verbo intelligi non potest : hoc autem secundum locutionis humanae consuetudinem filius nominatur, quod ab altero procedit in similitudinem ejus, subsistens in eadem cum ipso natura. Ut ex dictis igitur colligere potes, secundum quod divina humanis verbis nominari possunt, divini intellectus verbum Filium Dei dicas : Deum vero cujus verbum est, Patrem nominabis, processionem verbi, Filii generationem, non materialem quidem, sed intellectualem esse dices.
27. Discipulus. Ex humanis ad. divina intellectum meum sublevasti, ut ex humani processione verbi, illam ineffabilem divini verbi quae generatio dicitur, aliqualiter mente attingam. At, quaiso, ut humanae ac divinae processionis differentiam, quam in hac luculenta ratione tua tetigisti, latius explices, ut tuae adminiculo doctrinae, ingenioli mei conatus ad tam excedentem omnia veritatem facilius assurgat.
Philosophia. Assentio tuo flagranti desiderio. Vide igitur primo, quoniam humanum verbum prius formale est quam formatum. Cum. enim quis rationem concipit lapidis, ad ipsam ratiocinando necessario pervenit, sicut et in aliis omnibus inspicere potes, nisi in principiis primis, quae sine rationis discursu naturaliter nota sunt. Indeque est, quoniam in anima humana est et. cogitatio per quam inquisitionis discursus significatur, et verbum quod jam formatum est secundum veritatis contemplationem. Sic igitur verbum humanum in potentia prius est quam in actu. At divinum verbum in actu semper existit: ideoque divino verbo cogitationis nomen proprie non convenit, juxta Augustini sententiam qui ait: " Ita dicitur illud verbum Dei, ut cogitatio non dicatur, ne aliquid quasi volubile credatur in Deo ." Idque quod Anselmus dicit,improprie dictum sumatur : " Dicere, inquit, summo spiritui nihil aliud est quam cogitando intueri ''" Verbum etiam
humanum imperfectum est, Dei autem verbum perfectissimum : quoniam enim nequit omnia quae in anima concipit uno exprimere verbo, oportet plura verba esse imperfecta, per quae omnia divisim exprimantur quae in animae continentur scientia. In Deo autem non sic est : cum enim ipse seipsum et quidquid intelligit, per suam essentiam uno intelligat actu, unum lanium verbum divinum est totius quod in Deo est expressivum., non solum esse patris, verum etiam creaturarum : alias imperfectum censeretur. Quare Augustinus dicit : " Si aliquid minus esset in verbo quam in dicentis scientia continetur, verbum imperfectum esset : perfectissimum autem est : ergo tantum unum est, juxta illud sancti Job (xxxiii, 14) : Semel loquitur Deus . " Verbum insuper humanum non ejusdem naturae est cum intellectu ipso ex quo procedit : divinum autem verbum cum Deo ejusdem est naturae, ac in natura divina subsistens : ratio enim intellecta quam de re aliqua intellectus format humanus, in anima esse habet intelligibile tantum : intelligere autem animae non est idem quod esse naturale esse animae, anima enim non ipsa est sua operatio : ideoque verbum quod intellectus format humanus, de essentia non est animae, sed accidens ei est. In Deo autem intelligere et esse idem est : ideoque verbum divini intellectus non aliquod accidens est, sed ad ejus pertinet naturam : quare oportet quod subsistens sit : quidquid enim in natura Dei est, Deus est. Hinc Damascenus ait, quoniam divinum verbum est substantiale et in hypostasi ens, reliqua vero verba virtutes sunt animae .
27. Discipulus. In altum me deduxisti pelagus, in quo sinum laxavi mentis, ac ex ejus profundo profundas conclusiones
collegi : jam enim intueor quoniam verbum in divinis semper personaliter accipitur proprie sumptum : non enim importat nisi quid ab intelligente expressum : ac etiam similitudo ejus a quo procedit, existit. Insuper ipsum oportet esse coaeternum ei a quo procedit, cum non prius formabile fuerit quam formatum, sed semper in actu existens : ac aequale dicenti seu Patri, cum perfectum sit, et totius esse Patris expressivum, Coessentiale etiam Patri, cum in. ejus natura sit subsistens. Cumque in natura qualibet id quod procedit habens similitudinem et naturam ejus a quo procedit, filius vocetur, hocque verbum in similitudinem ejus a quo procedit, prodeat, ejusdem habens naturam, recte filius dicitur, ejusque productio generatio.
Philosophia. Ex his quae tibi proposui, veras conclusiones accepisti: sed et aliam contemplare theologiam : aliam enim in divinis processionem accipere oportet quam illam quae verbi est . Intelligendi enim actum omnem sequitur actio appetitiva : inter appetitivas autem operationes amor principium est : appetitivus enim motus circulo agitur : appetibile enim movet appetitum, et appetitus motus tendit in appetibile tanquam ad suum principium. Prima itaque immutatio appetitus ab appetibili amor vocatur, qui nihil aliud est quam appetibilis complacentia : ex hac autem complacentia, quae amor est, sequitur motus in appetibile, qui desiderium dicitur, quod est boni non adepti : ultimo est quies quae gaudium nominatur, quod boni est adepti. Haec autem sic dicta sint, ut videas qualiter amor principium est, licet amor et desiderium ac gaudium aliter in divinis sumantur, quam secundum humanum accepta sunt modum., secundum quem amor passio est : in divinis autem actio intra se manens quemadmodum intelli- gendi actus. Cum igitur in Deo perfecta sit cognitio, in eo erit et amor perfectus, in quo processio quaedam secundum operationem appetitivam exprimitur, sicut in verbo per operationem intellectus. Est autem inter operationem intellectualem et appetitivam differentia. Intellectualis enim operatio ac etiam omnis cognitiva operatio per hoc completur, quod cognoscibilia quodammodo in cognoscente existunt, ut in sensu sensibilia, et intelligibilia in intellectu : at appetitiva operatio secundum ordinem quemdam vel motum appetentis ad res appetitui objectas completur. Cum igitur ea quae occultum habent sui motus principium, nomen accipiant spiritus, ut venti dicti spiritus, quia afflationis eorum principium non apparet, et respiratio et arteriarum etiam motus ab intrinseco et occulto principio procedens, spiritus vocatur, congrue, secundum quod divina humanis significari possunt, ipse divinus amor nomen accepit spiritus. Amor autem quandoque ex corporea et materiali natura procedit, et hic immundus est, quia per eum mentis turbatur puritas : quandoque vero ex spiritualis naturae proprietate, ut cum intelligibilia amantur bona, et quae rationi conveniunt, et hic amor purus est. In Deo autem materialis amor locum non habet. Recte igitur divinus amor non solum dicitur spiritus, sed spiritus sanctus, ut divini amoris puritas exprimatur.
28. Discipulus. Video quare divinus amor dicatur Spiritus sanctus : adhuc intelligere cupio an hic amor qui, ut dixisti, secundum operationem appetitivam processus quidam est, ab uno solo procedat .
Philosophia. Patet quoniam quis nihil amare post intelligibili et sancto amore, nisi quod actu per intellectum concipitur : conceptio autem intellectus verbum est : oportet igitur quod amor oriatur a ver-
bo : verbum autem Dei Filium dici necesse est, ut supra disertum est : oportet igitur Spiritum sanctum esse a Filio : verbum autem quod Filius dictum est, ut ostensum est, a Patre procedit, ab intellectu enim verbum prodit : quare oportet Spiritum sanctum a Patre procedere per Filium.
29. Discipulus. Videtur quod Spiritus sanctus a Patre, Filio mediante procedat : non ergo immediate procedit a Patre.
Philosophia. In qualibet actione suppositum ageris et virtutem qua agit, attende : ignis enim calefacit calore. Si igitur in Patre et Filio consideretur virtus qua spirant Spiritum sanctum, nullum ibi cadit medium. : est enim una et eadem numero virtus spirativa in Patre et Filio : et ideo aequaliter ab utroque secundum hanc procedit Spiritus saucius. Nec te moveat si aliquando dicatur principaliter vel proprie de Patre procedere Spiritus sanctus : hoc enim dictum accipe : quoniam Filius hanc virtutem habet a Patre. Si autem ipsae personae spirantes attendantur, sicut cum Spiritus sanctus a Patre et Filio communiter procedat, invenitur Spiritus sanctus immediate a Patre procedere in quantum ab eo est, et mediate in. quantum a Filio est, sicque dicitur Spiritus sanctus procedere a Patre per Filium. Ad hoc autem materialis processionis exemplum licet insufficiens accipe ad significandum immaterialem divinarum personarum processionem. Abel enim immediate processit ab Adam in quantum Adam pater ejus fuit, et mediate etiam dicitur processisse in quantum Eva fuit mater ejus quae ab Adam processit.
80. Discipulus. Tua ratio meae plene satisfecit quaestioni : adde quaeso et aperi, an illa summa identitas quam inter verbum et dicentem, vel, ut aliis utar no- millibus, inter Filium et Patrem esse docuisti, inter Spiritum sanctum procedentem et Patrem et Filium spirantes accipienda sit .''
Philosophia. Sicut divinum intelligere est ejus esse, sic et amare ejus est ipsius esse : et sicut Deus semper actu intelligit, et seipsum intelligendo omnia intelligit sic semper actu amat se, et seipsum aut bonitatem suam amando omnia amat : et sicut Dei Filius, qui est verbum Dei subsistens in natura divina,coaeternus est Patri, perfectus, et unicus : sic et haec omnia de Spiritu sancto fateri necesse est. Ex hoc etiam intelligere potes, quod cum omne subsistens in natura intelligente, apud Latinos persona dicatur, apud Graecos autem hypostasis, dicere oportet quoniam verbum. Dei quod Filius nominatur, quaedam sit hypostasis sive persona : idemque de Spiritu sancto dicere oportet. Nulli autem dubium est quin etiam Deus a quo verbum et amor procedit, res sit subsistens, ut dici queat hypostasis vel persona, hocque modo in divinis congrue tres ponuntur personae, persona scilicet Patris, persona Filii, persona Spiritus sancti. Nec has tres personas per essentiam diversas intelligas esse : sicut enim intelligere et amare Dei ejus est esse, ita verbum et amor ejus ipsa sunt Dei essentia. Quidquid autem absolutum de Deo absolute dicitur, non aliud est quam Dei essentia : non enim Deus vel magnus est, aut potens, aut bonus accidentaliter, sed per suam essentiam. At tres personae vel hypostases in divinis non dicuntur per aliquid absolutum condistmctae, sed per solas relationes, quae ex verbi et amoris processione proveniunt.
31. Discipulus. Quoniam haec omnem transcendunt mentem humanam, quaeso latius explica distinctionem hanc quam in divina accipis simplicitate : haec enim quae tractas, pernecessaria esse videntur humanae menti : principia enim sunt, circa quae modicus error non modicum obesset.
Philosophia. Processio Verbi generatio dicitur : ex generatione autem paternitatis ac filiationis relationes proveniunt . Persona itaque Filii a Patris persona solummodo paternitate ac filiatione distinguitur : omnia vero alia communiter ac indifferenter de utroque dicuntur : sicut enim Pater dicitur verus Deus, omnipotens, aeternus, et quaeque talia, sic et Filius. Processio autem Spiritus sancti generatio non est : inter intellectum enim et voluntatem haec differentia est : intellectus enim actu fit eo quod res intellecta secundum similitudinem suam in intellectu existit : quare processio quae secundum rationem intellectus consideratur, secundum rationem similitudinis est, ac ideo generationis nomen accepit : quia omne generans sibi simile generat : talisque est Verbi processio. At voluntas in actu fit, non per hoc quod aliqua voliti similitudo in volente fiat, sed quia voluntas inclinationem habet quamdam in rem . volitam : processio itaque quae secundum voluntatis actionem attenditur, non secundum rationem similitudinis, sed impellentis potius ac moventis in aliquid, qualis processio est quae per amoris est modum in divinis, non ut genitum, aut ut filius procedit, sed ut spiritus, quo nomine non. solum occultum motus principium, ut supra tetigi, sed quaedam etiam vitalis motio et impulsio designatur, secundum quod ad faciendum aliquid moveri vel impelli ex amore aliquid dicitur. Processio itaque amoris non dicta est generatio, nec nomen proprium habet. Unde nec relationes quae secundum hanc accipiuntur processionem, nomina habent propria : verum relatio principii proces-
sionis hujusmodi innominatae spiratio : relatio vero a principio procedentis processio vocatur. Persona itaque Spiritus sancti a persona Patris et a persona Filii solum spiratione ac processione distinguitur : omnia alia vero communia sunt nam sicut Pater omnipotens est, perfectus Deus, aeternus, bonus, et hujusmodi alia, et similiter Filius, haec eadem de Spiritu sancto enuntiantur verissime. Quia igitur Pater et Filius et Spiritus non distinguuntur In natura deitatis, sed solum relationibus, convenienter tres personae non dicuntur tres dii, sed unus verus ac perfectus Deus. In hominibus enim tres personae tres dicuntur homines, et non unus homo : eo quod humana natura quae tribus communis est, differenter convenit eis, secundum divisionem materialem, quae omnino in Deo locum non habet. Quare cum in tribus sint humanitates tres numero differentes, sola humanitatis ratio in eis Invenitur communis. In tribus autem divinis personis non tres deitates numero differentes, sed unam simplicem deitatem esse oportet, cum non alia sit verbi essentia, et alia amoris in Deo ab ipsius Dei essentia. Quare non tres deos, sed unum Deum propter unam simplicem deitatem In tribus personis confiteri necesse est.
32. Discipulus. Brevi et aperto sermone sacramentum mirabile reserasti Trinitatis ac unitatis divinae : at praedictarum relationum sufficientiam et rationem a te intelligere desidero .
Philosophia. Ut in philosophia prima expressum est, relatio omnis vel supra quantitatem, ut duplum et dimidium, vel supra actionem et passionem, ut faciens et factum, pater et filius, dominus et servus, et hujusmodi talia fundatur. Quantitas autem cum in Deo non sit, qui sine quantitate magnus est, sicut Augustinus ait, constat realem relatio- nem in Deo esse non posse, nisi super actione fundatam : non autem super actiones secundum quas aliquid extrinsecum a Deo procedit, relationes enim Dei ad creaturas reales non sunt in ipso, sed rationis tantum : relationes Igitur reales in Deo accipi non possunt, nisi secundum actiones secundum quas est processio in Deo, non extra, sed intra. Tales autem processiones duae tantum sunt, quarum una secundum Intellectus actionem accepta est quae verbi est processio : alia vero secundum voluntatis actionem quae est amoris processio. Secundum autem harum quamlibet processionum relationes oppositas accipere oportet duas, ut una sit procedentis a principio : altera vero principii ipsius. Processio itaque Verbi, ut supra ostendi, generatio dicta est. Relatio itaque principii generationis paternitas est : relatio vero procedentis a principio filiatio : processio autem amoris generatio non est, nec nomen habet proprium, ut ante dixi, nec relationes quae secundum ipsam sunt : spirationis tamen nomen relationi quae principii est, accommodatum est : processio vero relationi quae procedentis est a principio, quod virtus spirativa una et eadem in Patre et Filio, licet processio ambabus commune nomen sit processionibus, appropriata est: spirarionis tamen ac processionis nomina praedictis accommodata relationibus, ad processiones ipsas ut origines, non ad relationes pertinent.
33. Discipulus. Distinguere videris inter originem et relationem quasi origo non sit relatio, cum spirationis et processionis nomina ad origines potius quam ad relationes spectare dicas, licet sint relationibus accommodata.
Philosophia. In divinis personis duo inveniuntur, origo scilicet et relatio secundum quae personae, differunt : duo
tamen haec Inter se re non differunt, sed modo tantum significandi : origo enim per modum actus, ut generatio : relatio vero per modum formae, ut paternitas significatur : sic et nativitas per modum actus, per modum vero formae filiatio. Quoniam igitur origo prior relatione esse videtur secundum intellectum, videtur enim relatio ad originem sequi, opinati sunt quidam, quod in divinis hypostasis constituatur et distinguatur origine, secundum quod significatur cum dicitur, qui est ab alio, a quo alius, et quod relatio paternitatis et filiationis consequatur ad constitutionem et distinctionem personarum, ac quod per relationes praefatas constitutio et distinctio personarum ostendatur : ex hoc enim quod pater dicitur, ostenditur a quo alius : et per hoc quod filius, ostenditur qui ab alio, ut dicunt hi : et si non relationibus hypostases constituantur et distinguantur, non tamen, ut putant, per aliquid absolutum fit hypostasum constitutio et distinctio : ipsae enim origines, ut aiunt, relationes important, cum generans ad genitum sicut patet ad filium dicatur. Est autem haec opinio falsa : constitutivum enim ac distinctivum hypostasis intelligi potest, aut formaliter ut quo constituitur et distinguitur, quemadmodum humanitate homo et Socracitate Socrates : aut quasi via ad constitutionem et distinctionem, ut si dicas: quoniam Socrates est homo, vel Socrates generatione sua quae via est ad formam quae formaliter constituit : origo igitur alicujus intelligi non potest ut constitutiva ac distinctiva ejus nisi propter id quod formaliter constituit et distinguit. Si enim generatione non inducatur humanitas, nunquam homo constitueretur generatione : non enim hypostasis filii constituitur nativitate sua nisi in quantum Intelligitur, quod ejus nativitas ad aliquid terminatur quod ipsam hypo- stasim formaliter constituat. Relatio autem quae filiatio dicitur, est ad quam nativitas terminatur. Erit Igitur filiatio formaliter constituens et distinguens filii hypostasim, non autem origo, nec relatio in origine intellecta, quae sicut et origo ipsa non significat aliquid adhuc subsistens in natura, sed in naturam tendens. Verum quia omnium hypostasum ejusdem naturae eadem ratio est constitutionis ac distinctionis, ideo sicut in Filio, sic et in Patre intelligere oportet, quoniam hypostasis Patris constituatur et distinguatur paternitate ipsa, non autem generatione activa, neque relatione in generatione inclusa.
34. Discipulus. Haec omnem humanum intellectum excedunt, quae tam ineffabili amoenitate quam utilitate incomprehensibili plena sunt, ac ideo majori indigent declaratione : infirmi enim oculi debilitas excellentem non bene patitur claritatem.
Philosophia. Ut circa hanc altissimam theologiam verum attingas, intellige quoniam relationes non origines hypostases constituunt et distinguunt, quod tali poteris aliqualiter capere ratione : paternitas enim est ipsa divina essentia : pari autem ratione Pater est idem quod Deus : paternitas igitur constituendo Patrem constituit Deum : et sic paternitas licet sit essentia, tamen communis non est sicut essentia : ita et Pater licet sit idem quod Deus, non tamen commune est ut Deus, sed proprium. Pater itaque Deus in quantum Deus est, est divinam habens naturam : in quantum vero Pater, est proprium ab aliis distinctum : unde est hypostasis quae signat aliquid subsistens in natura aliqua ab aliis sumptum. Per hunc itaque modum paternitas constituendo Patrem constituit hypostasim. Adhuc alia declarationis via idem Inspicias. De ratione hypostasis duo sunt. Primum
quidem est, quod per se subsiliens sit, et in se indivisa. Secundum vero est, quod ab aliis sit diversa hypostasibus ejusdem naturae, si etiam, contingat in eadem natura alias. non esse hypostases : non enim. Adam minus erat hypostasis quando aliae hypostases in humana non erant natura. Semper igitur oportet intelligere hypostasim generantem ante generationem, quantum ad id quod subsistit hypostasis in se una existens, non tamen in quantum est ab aliis hypostasibus ejusdem naturae distincta, licet per solam hujusmodi generationem quae post hypostasim intelligitur, aliae hypostases ejusdem naturae originentur : sicut Adam non fuit distinctus ab aliis hypostasibus ejusdem naturae priusquam mulier ex ejus costa formaretur, et ejus filii propagarentur ab ipso, in divinis autem non multiplicantur hypostases nisi per processionem aliarum personarum ab una. Prius igitur est intelligere hypostasim Patris in quantum subsistens est, quam generationem : non tamen prius in quantum est distincta ab aliis hypostasibus ejusdem naturae quae non procedunt nisi hac generatione supposita. Relationes autem in divinis etsi constituant hypostases , hoc tamen faciunt in quantum divina sunt essentia : relatio enim in quantum est relatio, non habet quod subsistat, vel quod subsistere faciat: hoc enin solius substantiae est : distinguunt vero relationes in quantum relationes sunt, sic enim oppositionem habent. Relinquitur igitur, quod ipsa paternitatis relatio in quantum est constituens hypostasim. Patris, quod habet in quantum est idem, substantiae divinae, praeintelligatur generationi : secundum vero quod distinguit, sic generatio praeintelligatur paternitati. Eodem autem modo nativitas secundum intellectum praecedit hypostasim nati, cum intelligatur via ad ipsam hypostasim, est enim via in substantiam generatio.
36. Discipulus. Concludis quod relatio divina in quantum idem est quod divina essentia, constituit personam aut hypostasim, et praeintelligitur origini seu generationi : in quantum vero dicte relatio est ad alium respiciens extra, sic oppositionem habet, et ab aliis distinguit hypostasibus : sicque origo seu generatio relationi praeintelligitur quae hypostasim constituit.
Philosophia. Sic, inquam, est ut reperis. Epilogando igitur sic accipe, quoniam prima opinio, quae falsa est, dicit quoniam personae divinae constituuntur et distinguuntur origine, sed ostenduntur relatione. Secunda vero quae vera est, dicit quoniam constituuntur seu. distinguuntur ac etiam ostenduntur relatione, ut paternitate ac filiatione, et non per hoc tantum quod dicitur, a quo alius sine generatione, et qui ab alio sine nativite. Sabellius vero tertiam, quae haeretica est, posuit : dixit.enim quod nec origine nec relatione, sed ratione sola, et non re constituuntur et distinguuntur personae divinae, et solo ostenduntur nomine. In divinis enim posuit solum relationem rationis quae in ordine consistit intellectuum ad invicem, et non relationem realem quae in ordine rei ad rem consistit.
37. Discipulus. Si relatio constituit hypostasim, ut dicis, remota relatione per intellectum, non remanebit hypostasis ; sola enim illa quae ad essentiam pertinent divinam, superesse videntur, si relationes tollantur : non igitur hypostases quae relationibus solis distinguuntur, stabunt. Quid igitur ? quomodo Judaei ac Gentiles in Deo hypostasim intelligunt, nullam discernentes relationem in divinis ? Deum enim dicunt rem quamdam esse per se subsistentem, nec paternitatem nec filiationem in Deo cognoscentes : nihilomi- nus Deum hypostasim quamdam esse
fatentur ab omni re distinctam creata.
Philosophia. Ut supra tetigi, opinati sunt quidam hypostasim non relatione, sed origine sola constitui et distingui, ipsamque relationem consequi originem personarum, sicut originis terminum, quo quidem termino aut relatione designatur originis complementum : ideoque ad quamdam pertinere dicunt dignitatem relationem ipsam : quare cum persona dignitatis nomen esse videatur, relatione circa hypostasim intellecta, dicebant personam constitui, et ideo putabant hujusmodi relationem personam non hypostasim constituere : quare et quidam relationes divinas personalitates vocabant. Unde quemadmodum apud homines contingit, remotis ab aliquo homine his quae ad dignitatem pertinent, quae ipsum faciunt personam esse, ejus remanet hypostasis : sic in Deo contingere putant, ut remotis per intellectum relationibus hujusmodi seu personalitatibus a personis, hypostases remaneant, non autem personae. Verum quia supra ostendi relationes praefatas etiam hypostases constituere ac distinguere, quamquam apud homines hypostases relationibus non constituantur, non enim de ratione sunt hypostasum, in quibus hoc solum includitur, ut una res per se subsistens sit hypostasis in se indivisa : ideo in Deo relationibus remotis per intellectum, sicut personae sic nec hypostases remanent : remoto enim constitutivo alicujus rei, removetur et id quod per illud constituitur. De ratione igitur hypostasis divinae relatio est, non autem de ratione humanae hypostasis. Judaei vero ac Gentiles Deum intelligunt unam tantum hypostasim in se unam, intelligentes eam divisam tantum ab his quae alterius sunt naturae : quae quidem distinctio per ipsam fit essentiam divinam : apud autem homines hypostasis intelli- gitur distincta esse ab eo quod ejusdem est naturae, a quo distingui nisi tantum per relationem non potest.
38. Discipulus. De relationibus hujusmodi divinis ulterius edissere, an relatio divina realis in Deo sit, ut supra tetigisti, vel secundum rationem tantum ; et si realem eam probaveris, utrum sit idem cum essentia ac persona divina ''?
Philosophia. Tres personas esse unius essentiae fides recta esse docet in Deo : numerus autem omnis aliquam consequitur distinctionem : oportet igitur in Deo aliquam esse distinctionem : non solum autem respectu creaturarum quae a Deo per essentiam differunt, quam Judaei fatentur ac Gentiles, sed. respectu etiam alicujus in divina subsistentis essentia. Haec autem distinctio secundum aliquid absolutum esse non potest : quia quidquid absolute in divinis praedicatur, divinam essentiam significat : et hinc sequeretur quod personae divinae per essentiam distinguerentur, quod haeresis Ariana docuit : oportet igitur quod non per absolutum aliquid, sed per sola relativa in divinis personis attendatur distinctio, quae rationis tantum esse non potest : quae enim sola differunt ratione de invicem illa praedicari contingit : principium enim dicitur esse finis : quia punctum unum secundum rem principium est et finis, licet ratione differat. Hinc autem sequeretur quod. Pater esset Filius et Filius Pater, cum imponantur nomina ad significandum rationes nominum: et sic etiam personae in divinis non nisi secundum nomina distinguerentur, quod haeresis asseruit Sabelliana. Oportet igitur dicere relationes in Deo quasdam res esse : in Deo igitur est realis relatio. Realis autem relatio non potest intelligi nisi consequens quantitatem, aut actionem seu passionem. In Deo autem quantitas nec continua nec
discreta esse potest, nec etiam cum quantitate aliquid similitudinem habens, nisi multitudo quam facit relatio : relatio enim haec praeintelligitur multitudini et unitas quae competit essentiae ad quam sequitur relatio, non realis, sed rationis tantum, quam hoc pronomen, idem, importat : ut cum dicitur, quia divina essentia est sibi eadem : hujusmodi enim relatio rationis in quodam consistit ordine alicujus ad seipsum secundum aliquas ejus considerationes duas, quem adinvenit ratio. Reliquitur ergo relatio realis, quae actionem sequitur, in Deo fore, non quidem in aliquod patiens transeuntem, in Deo enim materia non est, quare nec aliquid patiens, sed manentem in agente, qualis est intelligere et velle : secundum autem has actiones supra relationes distinxi divinas.
39. Si relatio realis in Deo est, consequenter fateri oportet quod ipsa sit essentia divina. In relatione enim naturam intellige accidentis, cujus esse est inesse subjecto, et hoc novem accidentis generibus commune est : sicque relatio inhaerens dicitur, sicut omne accidens secundum communem accidentis rationem. Hoc itaque modo relatio in Deo existens, divinae essentiae eadem est, idem cum ea habens esse : divina enim simplicitas nihil in se a se patitur alienum. Insuper in relatione rationem propriam adverte, sicut in quolibet generum : in quantitate enim ratio propria est, quoniam substantiae mensura est : in qualitate vero substantia?, dispositio, et sic de aliis : haecque in. comparatione ad subjectum ratio accepta est. In relatione antem propria significandi ratio est, non in comparatione ad id in quo est, sed ut ad aliquid extra, ad quod oppositionem habet : sic autem relatio ad. aliquid dicitur. Hocque modo in relatione non habitudo ad essentiam, sed ad. suum oppositum significatur, aique assistens dicitur quasi significans respectum contingentem quodammodo
ipsam rem relatam prout ab ea in alterum tendit. Hoc autem solo modo Porretanus relationem attendit, dicens eam tantummodo assistentem seu extrinsecus affixam, dixitque ex hoc relationem non in personis esse, sed eis assistere : et quia divina essentia est in personis, opinatus est relationem non esse essentiam divinam. Sequitur et aliud inconveniens : quia non esse accidentia relationes dicere oportet, si assistentes tantum sunt, non inhaerentes : accidentis enim inhaerere est proprium. Quare ex hoc sequetur etiam quoniam relatio non res erit: omnis enim res aut substantia, aut accidens est : sed secundum rationem tantum esse fateri oportet, ut Antiquorum dixerunt quidam relationem de secundis esse intellectis, In divinis igitur relatio inhaerens est secundum communem accidentis naturam, licet in Deo divina sit substantia : quod enim in Deo est, Deus est : secundum tamen propriam relationis rationem non ut inhaerens significatur : sicut et actio non significatur quidem ut in agente, sed ut ab agente, quam tamen in agente esse constat: et relatio inhaerens quidem est, sed non ut inhaerens significatur. Relatio itaque secundum rem divina est substantia, non tamen per modum praedicatur substantiae propter significandi modum specialem, quo non ut in Deo existens significatur, sed ad alterum extra : alia igitur ratio est substantiae et relationis, et rationi utrique aliquid in re quae Deus est respondet : nec tamen res haec diversa est, sed una et eadem. Quod autem duabus rationibus res una respondeat, hoc contingit praecipue quando neutra ratio ipsam perfecte rem comprehendit. Et attende, quoniam licet relatio supra essentiam divinam rem aliquam non addat, sed rationem tantum, relatio tamen res aliqua est, sicut et bonitas in Deo res aliqua est, licet ab essentia non nisi ratione differat. Idem de sapientia dicas ac aliis attributis. Ideoque sicut ea quae ad sa- pientiam pertinent, ut intelligere, et alia hujusmodi, realiter Deo conveniunt, sic
et id quod relationis proprium est realis, opponi videlicet et distinguere, realiter in divinis invenitur. Distinctio itaque quae secundum relationes in divinis attenditur, non in essentia distinctionem designat, sed in hoc solum quod est ad aliquid per modum originis se habere : et si enim, ut dixi, relatio idem sit quod divina est essentia, non tamen per modum essentiae significat, eo quod non per modum in eo existentis, sed per assistentis modum seu ad aliud se habentis. Ex his jam colligere potes quoniam in divinis relatio realis est. Et ex hoc patet, quoniam divina est essentia.
40. Et ulterius tibi liquere potest, quoniam eadem relatio persona est divina : si enim idem essentia divina est quod persona, et relatio essentia est, ipsa erit et persona. Hanc itaque identitatem intuentes quidam, relationes seu proprietates personas esse arbitrati sunt, Porretanorum detestantes errorem : non tamen eas in personis esse dicebant. Praepositinus enim, antiquus theologus, proprietates in divinis non ponebat nisi secundum loquendi modum propter personarum divinarum simplicitatem : unde proprietatem in abstracto significatam in concretum resoivebat : quare cum in divinis paternitas dicitur, Deus Pater intelligitur : sicut si dicatur, tuam rogo benignitatem, id est, te benignum. At si bene attendis, nominibus concretis et abstractis uti divinae non praejudicat simplicitati. Secundum enim quod aliquid intelligitur, sic nominatur : intellectus autem humanus ad ipsam divinam simplicitatem pertingere nequit secundum quod in se est considerandum : ideoque secundum modum suum divina apprehendit et nominat, secundum scilicet quod in rebus invenitur sensibilibus a quibus cognitionem accipit : in quibus quidem ad significandum formas simplices nominibus utitur abstractis, ad significandum vero res subsistentes concretis utitur nominibus : unde et divina ratione simplicitatis per nomina significat abstracta, ratione vero subsistentiae et complementi per nomina concreta. Non autem solum nomina essentialia in abstracto et concreto significare oportet (ut cum deitas dicitur et Deus, aut sapientia et sapiens), sed etiam personalia, ut cum paternitas dicitur et pater. Haereticis enim quaerentibus quomodo tres personae sint unus Deus, et quomodo sint tres personae : sicut respondetur, quod essentia vel deitate sunt unum, sic oportuit esse nomina aliqua abstracta quibus responderi possit personas distingui : hujusmodi autem proprietates sunt vel notiones in abstracto significatae, ut paternitas et filiatio : et ideo in divinis significatur essentia ut quid, persona vero ut quis, proprietas autem ut quo. Oportet igitur ponere proprietates in divinis, quae quidem significantur in abstracto, ut quaedam personarum formae : cum de ratione igitur formae sit ut in eo sit cujus forma est, oportebit proprietates in personis esse : et tamen eas esse personas, sicut essentia in Deo dicitur esse, quae tamen. Deus est. Persona igitur et proprietas sunt idem re, ratione autem. differunt. Et proprietas quidem in. essentia dicitur esse per modum identitatis solum : in personis vero per modum quidem identitatis secundum rem, sed quantum ad significandi modum ut forma in supposito esse dicitur : et ideo proprietas determinat et distinguit personam, non autem essentiam.
41. Ulterius autem attende, quoniam simplicitas divina compositionem materiae et formae quae in creatis est, excludit, idem in divinis est abstractum et concretum, ut deitas et Deus : abstractum enim formam, concretum ex forma et materia compositum significare solet. Secundum autem hanc in divinis simplicitatis divinae identitatem proprietas personalis sive personae constitutiva,
cum persona idem est, eadem ratione qua abstractum cum concreto est idem. Est enim personalis proprietas ipsa persona subsistens : paternitas enim ipse Pater est, et filiatio Filius est, et processio Spiritus sanctus. Divina iterum simplicitas compositionem subjecti et accidentis excludit: quare quidquid Deo attribuitur, ejus est essentia : sapientia enim et virtus idem in Deo sunt : ambo enim divina sunt essentia. Secundum vero hanc divinae simplicitatis identitatem proprietas non personalis cum persona idem est, eo quod omne quod Deo attribuitur, ejus est essentia. Sic enim communis spiratio cum persona Patris et cum persona Filii idem est, non quod una persona sit per se subsistens, sed sicut una essentia est in. duabus personis, sic et una in deabus personis est proprietas.
42. Discipulus. Doctrinam tuam saluberrimam sic epilogando colligo, quoniam in divinis relatio est, ut Arii haeresis locum non habeat, qui secundum aliquid absolutum personas voluit differre. Est et haec relatio realis, non secundum rationem tantum, ut Sabellii confutetur error. Est et haec realis relatio, non tantum assistens, sed inhaerens, ut ipsa divina sit essentia ac persona, ut Porretani tollatur deviatio. Est et praefata relatio realis inhaerens, ut essentia sit ac persona divina, in personis existens ad modum extractati in concreto, vel formae in supposito : licet haec differenter expresseris. Sic enim personalis relatio in persona est, ut ipsa sit persona per se subsistens.: non sic autem de relatione illa quae personalis non est, ut sit persona per se subsistens, sed ut in duabus sit personis, sicut essentia in eisdem existit divina. Ex hoc autem antiqui theologi Praepositini suppletur defectus, qui personarum simplicitati derogare metuens, proprietates vel relationes ut in abstracto significatas in personis non posuit, sed personas esse tantum : non. advertens quoniam licet personae simplices sint, possunt tamen absque simplicitatis praejudicio propriae personarum rationes in abstracto significari, ut tua tetigit declaratio.
Philosophia. Breviter determinata collegisti : sed adhuc quod dixi, apertius intellige,aliquam relationem in persona, non autem personam fore : constat enim personam Patris ad duas referri personas, scilicet Filium et Spiritum sanctum, non autem relatione una, ut praefatus antiquus intellexit Theologus : sic enim una et eadem relatione illae duae personae referrentur ad Patrem : et cum in divinis relatio sola trinitatem multiplicet, jam una erit persona Filius et Spiritus sanctus. Nec valet quod ille dicebat, quoniam sicut Deus uno modo se ad creaturas habet, quae ad Deum se diversimode habent, sic Pater una relatione ad. Filium et Spiritum sanctum refertur, qui tamen ad Patrem duabus referuntur relationibus. In Deo enim relatio realis ad creaturas non requiritur : rationis autem relationes in Deo multiplicare inconveniens non est. At in Patre relationem oportet esse realem, qua ad Filium et Spiritum sanctum refertur : quare secundum duas relationes Filii et Spiritus sancti, quae sunt filiatio et processio, quibus ad Patrem referuntur, in Patre erunt relationes duae praedictis duabus correspondentes, quae sunt paternitas, et spiratio, quae etiam Filio communis est : hisque duabus Pater ad Filium et Spiritum sanctum refertur. Harum autem una in Patre est et Pater est, quae est paternitas, relatio quidem personalis : altera vero in Patre quidem est, sed Pater non est, quae est spiratio, relatio non personalis. Cum igitur nisi una non sit Patris persona, necesse fuit seorsum relationes in abstracto significari .
43. Discipulus. Haec additio praedeterminatis non inutilis fuit, sed necessaria : quaeso autem ut praetactarum rela-
tionum seu proprietatum sufficientiam ac rationem quibus utuntur Theologi, aperias.
Philosophia. Tam relationes quam proprietates notiones vocantur. Notio autem dicitur id quod cognoscendi ratio propria est divinam personam . Divinae autem personae secundum originem multiplicantur, quae est alterius ex. altera processio, ut a quo alius, et qui ab alio : secundum enim hos duos modos innotescere persona potest. Persona itaque Patris per hoc quod ab alio sit, innotescere nequit, sed ex hoc quod a nullo est, ex quo innascibilitas ejus est notio. In quantum vero aliquis ab eo est, et notione quae paternitas est innotescit, quae ad Filium dicitur, et notione quae communis est spiratio, quae ad Spiritum sanctum refertur. Filius vero per hoc quod ab alio est nascendo, innotescit, et hoc quidem filiatione : per hoc vero quod alius ab eo, notione quam cum Patre communem habet. Spiritus vero sanctus per hoc quod ab alio vel ab aliis est, processione innotescit, non per hoc quod ab ipso sit alius, non enim personalis existit emanationis fecundus. Harum autem notionum quinque sunt solae quatuor proprietates proprie loquendo : communis enim spiratio duabus convenit personis, quare proprietatis ratione caret. Sunt et solae quatuor ex his relationes, innascibilitas enim relatio non est, nomine ingeniti significata, nisi reducta : negatio enim ad affirmationis genus, ut non homo ad substantia) genus reduci solet, aut non album ad qualitatem. Filii autem relatio, ac consequenter Spiritus sancti processio, naturae ordine Filii generationem praesupponens, nomine ingeniti aut innascibilis de Patre negatur : remoto etenim a Patre quod genitus sit, cum tamen generationis sit principium, consequenter habes quod processione Spiritus sancti procedens non sit : eo quod Spiritus sancti genera-
tionis non est principium, sed procedens a genito. Hacque causa innascibilitas Patris proprietas per Filii nativitatis privationem potius, quam per Spiritus sancti processionis remotionem significatur : utraque enim processio tam Filii quam Spiritus sancti innascibilitatis nomine negatur a Patre. Convenientius etiam per Patris proprietatem Filii negatur nativitas, quam Spiritus sancti processio : quoniam haec speciale non sortitur nomen. Praetactarurn autem notionum tres quidem personales sunt, id est, personarum constitutivae, ut paternitas quidem Patris, filiatio vero Filii, processio autem. Spiritus sancti. Duae vero non personales,sed personarum dicuntur, ut communis spiratio ac innascibilitas : harum enim quaelibet ratio est divinam cognoscendi personam, etsi personam non constituat.
44. Discipulus. Haec notionum distinctio utilis est : cur igitur sicut dicitur Deus unus propter essentiae unitatem, et propter trinitatem personarum trinus , non etiam quinus dicitur, quoniam quinque sunt notiones .
Philosophia. Essentia in divinis ut res quaedam significatur, sic et personae divinae : notiones vero ut rationes quaedam, non ut res personas notificantes significantur : et ideo non quinus dicitur Deus, licet unus dicatur vel trinus.
45. Discipulus. Ambiguitatis nubilum brevi amovisti ratione. De relationum itaque distinctione, et an relatio essentia ac persona sit divina, declarasti : restat ut edisseras, an relatio una in divinis sit idem quod altera vel realiter distinguatur ab ea.
Philosophia. Relativa secundum rationem eorum propriam solum ad aliud respectum significant, cum alia novem genera secundum eorum rationem propriam inhaerens aliquid subjecto signiu- cent, ut in quantitate mensura est, et in qualitate dispositio. Respectus igitur quem significant ea quae ad aliquid dicta sunt, in rerum natura quandoque consistunt, aliquae enim res secundum suam. naturam ad invicem inclinationem habent et ordinem : talesque relationes reales esse oportet. In corpore siquidem gravi inclinatio est et ordo ad. locum medium: quare realis respectus in corpore gravi est respectu loci medii. Quandoque vero respectus non in ipsa rerum natura, sed in rationis conferentis unum alteri apprehensione consistunt : talesque relationes tantum rationis esse dicuntur, ut cum ratio hominem animali comparat ut speciem ad genus. Cum igitur aliquid ab ejusdem naturae principio procedit, tam procedens quam id a quo procedit, in eodem naturae ordine convenient: eruntque reales eorum ad invicem respectus. Processiones autem in divinis in identitate sunt naturae : quare relationes secundum processiones acceptae divinas, reales erunt. Si autem in naturae diversitate a Deo aliquid procedat, ut puta creatura, Deus utique extra totius creaturae ordinem erit, nec ex ejus natura ad creaturas habitudo erit : et ideo nec relatio realis. Verum quoniam sub divino creaturae continentur ordine, et in. earum natura est dependentia ad suam causam, in creaturis ipsis ad Deum relationem oportet esse realem. Cum igitur in divinis relationes, ut dixi, constet esse reales, et oppositio in divinis realis erit: de ratione enim relationis est ad alterum respectus, secundum quod aliquid alteri relative opponitur : oppositio autem in ratione sui distinctionem includit : quare et in Deo realis erit distinctio, non quidem secundum rem absolutam, in qua unitas ac simplicitas summa est, sed secundum rem relatam in qua distinctio invenitur. Quoniam igitur de ratione relationis realis est realis oppositio, realisque consequenter distinctio , in divinis reales
erunt relatio et oppositio ac distinctio, ut fateri necesse sit quoniam relatio una ab altera realiter distinguatur, licet eadem relatio idem realiter sit quod essentia ac persona divina.
46. Discipulus. Adhuc dubium de relationibus restat divinis : adverte enim in Deo tam ex processione aeterna, quam ex idearum multitudine, quam etiam ex creaturarum temporali productione oportere respectus ac relationes quasdam assignari, quod divinae simplicitati consonum non videtur: diversitatis hujusmodi rationem etiam si qua est a te intelligere cupio.
Philosophia. Ut a notioribus incipiam rationem quaestionis reddere propositae, relationem noveris quamdam inter Deum et creaturas esse : relatio enim, ut Boetius etiam docuit, non. significat ut in subjecto manens, sed ut in tran.si.tu quodam ad aliud : alia autem accidentia ut in subjecto manentia significant, ut supra tetigi. Quare Porretanus non sine ratione relationem dixit assistentem, non inhaerentem esse. Quod igitur alicui attribuitur ut ab eo in alium procedens, cum ipso compositionem non facit, sicut nec cum agente actio quae in transitu consistit quodam : ideoque probatum est, quoniam in ad aliquid motus esse non potest : sine mutatione enim ejus quod ad alterum refertur, potest relatio desinere ex alterius mutatione sola . Sic eliam motus non est secundum actionem, licet metaphorice mutari dicatur de otio exiens in actum Haec autem in actione aut relatione non contingerent, si aliquid in subjecto manens significarent. Contra rationem igitur simplicitatis non est relationum multitudo quae inter ipsum Deum est et alia a se : imo quanto aliquid simplicius est, tanto ejus virtus minus limitata existit, ac ad plura se ejus extendit causalitas : omnis enim virtus unita plus infinita est quam virtus multi-
plicata, ut in. libro legis de Causis Vide in exemplo, quod magis simplex majoris est virtutis et principium plurium, ac per hoc multiplicius relatum intelligitur: punctum enim plurium est quam linea principium, et linea quam superficies. Hoc igitur ipsum quod multa de Deo relative dicuntur, ejus summae simplicitati non videtur derogare. Inter principium itaque et ea quae a principio emanant, relationem aliquam intelligere oportet, non originis solum secundum quod a principio oriuntur plura, sed etiam diversitatis : oportet enim effectum a causa sua distingui, cum sui causa nihil existat. Ad summam igitur Dei simplicitatem consequitur, quoniam infinitae habitudines seu relationes inter creaturas et ipsum Deum existunt, secundum quod ipse creaturas producit a seipso diversas, sibi tamen aliqualiter assimilatas,
47. Relationes autem hujusmodi quae in Deo sunt ad suos effectus, in Deo realiter nequeunt esse : omnium enim entium est una prima mensura quae Deus est : comparatur autem Deus ad alia entia sicut scibile ad scientiam humanam quod ejus est mensura : ex eo enim quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa : scibile autem licet relative ad scientiam dicatur, tamen relatio in scibili secundum rem non est, sed tantum in scientia : scibile autem ad scientiam non refertur, sed scientia ad ipsum. Quare Aristoteles dixit , quoniam scientia relative ''dicitur, non quia ipsa referatur, sed quia alia referuntur ad ipsam. Non sunt igitur relationes dictae realiter in Deo. Et attende : cum enim relatio realis in ordine unius rei ad aliam consistat, in solis illis invenitur hujusmodi relatio mutua, in quibus ex utraque parte eadem est ordinis ratio unius ad alterum : haec autem in omnibus relationibus quantitatem consequentibus reperitur : cum enim
quantitatis ratio ab omni abstracta sit materia sensibili, ejusdem est rationis in omnibus naturalibus corporibus quantitas : et ideo pari ratione qua unum habentium quantitatem realiter ad alterum refertur, et alterum ad ipsum : habet autem una quantitas ad aliam ordinem secundum mensurae et mensurati, totius et partis rationem, et aliorum hujusmodi quae quantitatem consequuntur. In relationibus autem quae actionem et passionem, seu virtutem activam et passivam consequuntur, non semper mutuus ordo est ex utraque parte : oportet enim id quod rationem habet patientis et moti seu causati, habere ordinem ad agens vel movens seu causans, cum semper effectus a causa perficiatur, et ab ipsa dependeat: quare ad ipsam sicut ad suum perfectivum ordinatur : agentia autem etiam sive moventia aut causae aliquando ordinem et ipsa habent ad patientia vel mota seu causata, in quantum in effectu ipso vel passione vel moto quoddam attenditur bonum et perfectio agentis vel moventis, sicut in agentibus patet, quae per actionem similitudinem suae inducunt speciei, et per consequens proprium conservant esse, secundum. quod possibile est, per propriae speciei esse . In omnibus aliis etiam hoc idem manifestum est, quae movent vel agunt ad causam : ex ipso enim suo motu ad effectus producendos, ad bonum causae ordinantur. Idemque in omnibus aliis est, in quibus bonum causae ex effectu provenit. Quaedam vero sunt ad quae alia sicut effectus ordinantur vel qualitercumque ab eis mota vel passa, ipsa vero omnino ad eadem non ordinantur : quia sicut extrinseca omnino sunt ab illo actionum genere vel virtutum quas talis consequitur ordo, ut puta scientia est quae ad scibile refertur : sciens enim per actum intelligibilem ordinem habet ad rem scitam quae extra animam est : ipsa autem res extra animam exi- stens, omnino non attingitur ab actu tali: actus enim, intellectus non transit in exteriorem materiam mutandam : quare et ipsa res quae extra animam est, extra genus intelligibile omnino est : et ideo relatio quae consequitur actam intellectus, in re extra animam existente esse non potest. Eadem de sensu ad sensibile ratio est : licet enim sensibile organum immutet sensus in actione sua, et per hoc relationem habeat ad organum ipsum, sicut alia agentia naturalia ad ea quae ab eis patiuntur : hujusmodi tamen alteratio a sensibili in organo facta, sensum in actu non perficit, qui per actum virtutis sensitivae perficitur : cujus quidem actus expers omnino est sensibile extra animam existens. Sic etiam ad columnam comparatur homo ut dexter ratione virtutis motivae quae in homine est, secundum quam competit ei dextrum, ante et retro, sursum et deorsum : et ideo relationes hujusmodi in homine vel animali reales sunt, non autem in re quae tali caret virtute. Sic et nummus extra genus illius actionis est per quam pretium fit, quae est inter homines conventio facta. Sic et homo extra artificialium actionum genus est, secundum quas sibi imago constituitur : et ideo nec homo relationem habet realem ad suam imaginem, nec nummus ad pretium, sed e converso. Deus autem non agit per actionem inediam, sicut omne naturale agens vel movens agit actionem vel motum actione media, quae inter agens et passum, movens et motum media est. Agensque et passum, movens et motum in hujusmodi media conveniunt actione : ut ex hoc agens in quantum agens est, extraneum non sit a genere patientis in quantum patiens est : unde in utroque realis ordo est unius ad alterum, et praecipue cum ipsa actio media sit quaedam ipsius agentis perfectio propria : et per consequens id in quod terminatur actio, ejusdem est agentis bonum. Haec itaque actio media, cum Deus agit, non intelligitur a Deo procedens, et in creatura
terminata : sed sua actio sua est substantia, et quidquid in ea est, extra genus causati esse omnino existit, per quod quidem creatura ad Deum refertur, nec iterum aliquod creatori accrescit bonum ex creaturae productione : quare sua actio maxime liberalis existit, ut Avicenna dixit. Patet etiam ex his, quoniam non movetur Deus ad hoc quod agat, sed absque omni mutatione sua mutabilia facit. Unde relinquitur, quod in Deo non sit relatio realis ad creaturas, licet realis sit relatio creaturae ad Deum sicut effectus ad causam : nam oportet quod res habentes ordinem ad aliquid, realiter ad illud referantur, et quod relatio in eis res aliqua sit : omnes autem creaturae ordinantur ad Deum ut ad principium et ut ad finem : hic autem ordo relatio quaedam est, aut quaedam ad Deum dependentia : rerum enim ordo ad invicem est propter ordinem ipsarum rerum ad suum principium, sicut ordo partium exercitus ad invicem ad ducis exercitus bonum ordinem habet et dependentiam, et ordo partium universi ad ipsius universis bonum ordinatur, quod Deus est. In hoc autem Rabbi Moyses defecit, probare volens relationem inter Deum et creaturam non esse : eo quod Deus cum corpus non sit, nec ad tempus, nec ad locum relationem habeat : consideravit enim solam relationem quae quantitatem, non quae actionem vel passionem consequitur.
48. Discipulus. Luculenta ostendisti probatione relationem ad effectus suos in Deo non esse : sed an ad easdem aliam constiterit esse relationem in Deo, ulterius aperi.
Philosophia. Inficiari nemo potest intelligens, quin saltem secundum rationem relatio ad creaturas in Deo sit : sicut enim realis relatio in ordine rei ad rem consistit, sic rationis relatio in ordine est intellectuum. Et unus quidem intellectuum ordo est per intellectuum inventus : res enim extra animam naturale habent esse, intellectae vero in intellectu habent esse Intellectuale. His autem intellectus in seipso rebus existentibus adinvenit intentiones, quae sunt genus, et species, et hujusmodi : secundum autem hujusmodi intentiones est rerum tertium esse quod est Intentionale : et sicut esse primum ad physicum, secundum vero ad metaphysicum, sic tertium ad logicum pertinet. Hae autem intentiones per intellectum inventae, et rebus Intellectis prout intellectae sunt attributae, relationes rationis appellant, quas intellectus considerans ordinem ejus quod intellectu est, ad res quae extra animam sunt, vel ordinem intellectuum ad invicem, adinvenit, ut dixi. Tales autem rationis relationes In Deo non pone.
.49. Alius vero intellectuum ordo non inventus est per intellectum, sed ex quadam necessitate polles consequitur intelligendi modum : intellectus enim intelligit aliquid in ordine ad aliud : hasque relationes non ei. quod In intellectu est, sed ei quod est in re intellectus attribuit : et hoc quidem contingit secundum quod aliqua non habentia ordinem ordinate intelliguntur, licet Intellectus intelligat illa non habere ordinem. Ad hoc autem quod aliqua ordinem habeant, oportet utrumque fore ens, et utrumque esse distinctum, ejusdem enim ad seipsum ordo non est, et utrumque ordinabile esse ad alterum. Quandoque itaque prima conditione non servata, Intellectus accipit aliqua duo ut entia, quorum alterum tantum vel neutrum est ens, sicut cum duo accipit futura, vel unum praesens et alterum futurum, et Intelligit unum cum ordine ad alterum, dicens unum, esse prius altero. Hae igitur relationes tantum rationis sunt, utpote Intelligendi modum consequentes. Quandoque vero non servata conditione secunda, accipit Intellectus unum ut duo, et cum quodam ordine ea intelligit, ut cum aliquid idem esse sibi dicitur : talisque
relatio similiter est rationis tantum. Quandoque autem tertia non servata conditione, duo accipit ut ordinabilia ad invicem, inter quae tamen ordo non est medius, imo alterum eorum essentialiter ordo est, ut cum dicitur relationem substantiae accidere : relationis enim relatio talis ad quodcumque aliud tantum rationis est. Quandoque etiam accipit Intellectus aliquid cum ordine ad aliud, non quia ordo sit in eo, sed quia terminus est ordinis alterius ad ipsum : intellectus enim scibile accipit ut terminum ordinis ad ipsum scibile, et sic cum quodam ordine ad scientiam significat nomen scibilis relative. Sic igitur intellectus aliqua nomina relativa Deo attribuit in quantum Ipse Deum accipit ut terminum relationum creaturarum ad ipsum. Relationes itaque temporales hujusmodi quae Deo attribuuntur, non reales sunt, sed rationis tantum : in rebus quidem a Deo productis reales sunt relationes vel respectus praedicti, in Deo autem sunt secundum rationem solam.
50. Discipulus. Jam de relationibus quae secundum rationem in Deo sunt, in rebus vero secundum rem, plene tractasti: nunc de aliis, si qui in Deo sunt, respectibus prosequere, qui divinae non repugnent simplicitati.
Philosophia. Alios etiam oportet in Deo respectus ponere praeter eos qui dicti sunt : et hi quidem non in rebus sunt creatis ut praedicti, sed in Deo, in quo tamen reales non sunt, sicut illi qui personas distinguunt : respectus autem sunt intellecti a Deo
51. Discipulus. Unde, quaeso, causantur respectus isti ? numquid a rebus causantur vel a Deo, vel a rebus et a Deo ?
Philosophia. Respectus isti non a rebus causantur, sed a Deo comparante essentiam suam ad res : essentia enim divina in quantum similitudo est vel ratio hujusmodi rei et illius, idea Graece nominatur, Latine vero forma : creatura autem quaelibet propriam habet speciem secundum quod aliquo modo similitudinem participat essentiae divinae : sic igitur in quantum Heus cognoscit essentiam suam ut sic Imitabilem a tali creatura, cognoscit suam essentiam ut propriam rationem et ideam hujus vel illius creaturae. Intelligit itaque Deus rationes proprias plurium rerum quae plures sunt ideae vel respectus aut rerum similitudines seu rationes : si enim tales respectus divinos ideas aut formas sive rationes sive similitudines rerum appellaveris, non erras. Videre etiam jam liquido potes, quoniam eo Ipso quod Deus suam intelligit essentiam ab hac vel illa creatura secundum perfectionem aliquam imitabilem, essentiam suam comparat ad res participantes Ipsius essentiae perfectiones secundum diversos rerum gradus : Ideoque dixi hos respectus a Deo causari comparante essentiam suam ad res.
52. Eosdemque respectus, quos ideas seu rationes nomino, In Deo pono : cum enim ordo universi per se a Deo creatus sit et intentus ab Ipso, oportuit quod ideam ordinis universi haberet : oportet enim In agente praeexistere similitudinem rei fiendae, sive secundum esse naturale praeexistat, si agens fuerit naturale, ut cum ignis ignem et homo hominem generat : sive secundum esse Intellectuale, si agens fueruit artificiale, seu per intellectum agens, ut cum aedificator domum fabricat. Sic igitur oportet in mente divina praeexistere formam, ad cujus similitudinem mundus sit factus : haecque forma idea dicitur. Ratio autem alicujus totius perfecte haberi non potest, nisi rationes eorum propriae habeantur, ex quibus totum constituitur : aedificator enim formam domus non conciperet nisi
apud ipsum ratio propria cujuslibet partium ejus existeret : oportet igitur in mente divina proprias omnium rerum rationes, quae universum consistuunt praeexistere. Hoc etiam Augustinus asserit dicens, quod singula a Deo propriis rationibus creata sunt .''
53. In Deo igitur idearum seu respectuum vel rationum multitudo existit, cum ideae nomen principaliter impositum sit, ut ad creaturam respectum significet : quare nec personale nomen est, et pluraliter in divinis dicitur. At verbi nomen ut ad dicentem principaliter notet respectum, institutum est, et ex consequenti ad creaturam, in quantum Deus intelligendo se, etiam creaturam intelligit : quare verbum unicum tantum est personaliter dictum. Idearum tamen multitudo simplicitatem non tollit divinam : operati enim forma in mente operantis est, sicut id quod intelligitur, non autem sicut species qua intelligitur, quae forma est faciens intellectum in actu : forma enim domus in aedificatoris mente est aliquid ab eo intellectum, ad cujus similitudinem format materiam in domum : contra simplicitatem autem non est intellectus divini, quod multa intelligat. Si autem per species plures intellectus ejus formaretur, simplicitati ejus derogaret. Sunt igitur in divina mente ideae sive respectus plures ut intellecti ab ipso, non ut species quibus intelligat Deus, qui per suam simplicem essentiam ab ipso divino intellectu comparatam ad perfectiones singulorum participantium super eminentem ejusdem essentiae divinae bonitatem seu perfectionem, quae sunt et quae non sunt, quae fuerunt et quae non fuerunt, quae erunt et quae non erunt, omnia intelligit. Non autem dicam plures in Deo artes aut sapientias : ars enim ac sapientia ut quo intelligit Deus significantur, non ut quod intelligat, quemadmodum idea quae id est quod a Deo intelligitur : non enim solum multas res Deus intelligit per suam essentiam, verum etiam intelligit se multa intelligere per suam essentiam : hoc autem intelligere est plures rerum rationes aut ideas plures esse in intellectu divino ut intellectas.
54. Discipulus. Haec ardua plana fecisti : at hic remanet ambiguitatis residuum, quomodo quae nullo sunt tempore, in Deo ideas habeant, quae respectus dicuntur divini ad effectus comparati?
Philosophia. Idea a Platone posita ut principium generationis rerum ac earumdem cognitionis, ad utrumque prout in divina ponitur mente, se habet : et ut principium factionis rerum est, exemplar vel similitudo dici potest, ad practicam pertinens cognitionem, hocque modo se ad omnia habet quae aliquo tempore esse acceperunt id rerum natura : ut autem principium cognitionis existit, proprie ratio dicitur, ad speculativam spectans scientiam, et se ad omnia habet quae a Deo cognoscuntur secundum rationem propriam per modum speculationis, etiam si nullo fiant tempore : potentiam enim suam comprehendit Deus, quae ad alterum importat respectum in ratione principii : est enim potentia activa principium agendi in aliud, ut Aristoteli placuit. Patet igitur quoniam potentia Dei dicitur per respectum ad facta secundum rei veritatem, vel etiam quae ab ipso fieri potuerunt, etsi nunquam fiant : eorum enim quae nec fuerunt nec sunt nec erunt, licet Deus practicam non habeat cognitionem nisi tantum virtute, nec ipsorum in Deo fuerit idea in quantum exemplar est : habuit tamen eorum cognitionem speculativam, eo quod suam infinitam comprehendit potentiam, quae divina essentia est, et eorum in Deo fuit idea in quantum idea est ratio.
55. Discipulus. Dubitatio mea decisa est : si in Deo aliae sunt relationes vel respectus ad alia, procedas.
Philosophia. Relationes in Deo reales esse quibus divinae distinguuntur personae, supra latius disertum est : haec tamen breviter iterum accipe : cum enim processiones in divinis in identitate sint naturae, oportet relationes secundum processiones divinas acceptas esse reales : omne enim quod a principio ejusdem procedit naturae, in eodem conveniet ordine cum eo a quo procedit : sicque reales ad invicem habebunt ambo respectus tam procedens quam id a quo procedit. Nonne advertis, quoniam ubicumque est origo unius ab altero, ibi realis relatio erit : vel tantum ex parte ejus quod oritur, quando non eamdem accipit naturam quam suum habet principium, sicut in creaturae exortu a Deo manifestum est : vel ex parte utriusque erit relatio realis, quando oriens ad naturam sui attingit principii, velut in hominum patet generatione : relatio enim realis et in patre est et in filio. At cum verbum in divinis quod divina est conceptio, quae complementum et terminus aut finis intra actum existit intelligendi, ipseque actus seu intelligere divinum idem sit quod divinum esse vel essentia, oportet quod ipsum divinum verbum a divino procedens intellectu, extra divinam non fiat essentiam, sed essentiae divinae coessentiale existat. Quia igitur in Deo essentiae unitate servata, invenitur origo verbi a proferente ipsum verbum, relatio realis erit tam ex parte verbi, quam ex parte ipsum verbum proferentis : ut in divinis quidem personis essentiali re sit unitas, relatione vero distinctio, quae ab essentia divina re non differt, sed ratione propria relativa, quae est ad aliquid extra se habere.
56. Discipulus. Ex doctrina colligo tua in Deo relationes quasdam aeternas esse ac reales, ut quibus personae distinguuntur : quasdam vero aeternas tantum non reales, ut quibus divinus intellectus essentiam suam ut imitabilem a rebus in perfectionibus diversis ad res
ipsas comparat, ut rationes sunt rerum vel ideae quae in mente sunt divina : quasdam autem nec aeternas, sed temporales, cum ex tempore innascantur respectus vel dependentiae quaedam in rebus ad Deum, in ipsis existentes rebus realiter, in Deo aulem non realiter, sed secundum rationem solam, prout ratio humana Deum ut terminum dependentiae creaturae ad ipsum accipit, ipsum Deum in ordino ad creaturam considerando : ac ideo nec reales has in Deo esse constat. Ut de relationibus hic sermo claudatur, unum addas quaeso, quare relativa oppositio potius ad divina transferatur quam alia oppositio.
Philosophia. Relativa oppositio ab aliis differt oppositis, eo quod in aliis unum alteri opponitur inquantum ipsum removet : negatio enim affirmationem tollit, et ex hoc ei opponitur : oppositio eliam privationis et habitus et contrarietatis, oppositione contradictionis inducitur, ut in Metaphysicis probatum est. Non autem hoc in relativis est: non enim quia removet filius patrem, ideo ei opponitur, sed ratione potius habitudinis quam filius habet ad patrem. Ratione autem differentiae hujusmodi attribui potest relationis oppositio inter creaturam et Deum, et non alia oppositio : cum ex Deo magis sit creaturarum positio quam earum remotio, est tamen habitudo aliqua creaturarum ad Deum. Ex hac differentia causatur altera differentia inter opposita relativa et alia : in aliis enim oppositis semper imperfectum est alterum, quod, ratione negationis in altero oppositorum inclusae accidit : hoc autem in relativis non est, sed utrumque ad perfectum considerari potest : ut in relativis aequiparantiae, ut sunt aequale et simile : et in relativis originis, ut sunt pater et filius, maxime palam est.. Ratione autem hujus secundae differentiae in ipsis personis divinis oppositio invenitur realis relationis, ut paulo ante accepi, in quibus nihil imperfectionis esse potest : quae tamen a Mani non admittunt oppositio- nem, eo quod alterum contrariorum imperfectioni sit connexum. Alia etiam opposita, sive contraria, sive habitus et privatio, secundum propriam eorum rationem per modum significant inhaerentis ei cui insunt seu de quo praedicantur, sicut quodlibet de genero accidentium : relativa vero secundum rationem propriam non per modum praedicantur inhaerentis, sed per modum se ad altorum habentis, licet relativorum ratio secundum rationem aliorum accidentium communem sit inhaerere ei de quo praedicatur, ut sicut alia accidentia in divinam accepta praedicationem, in divinam mutentur substantiam : secundum tamen ipsorum rationem propriam qua ad alterum dicuntur, non accipiuntur per comparationem ad. id. cui inest relatio, sed per respectum ad aliorum : sicque relativa omnino ad divinam non admittuntur praedicationem : eo quod, non ut inhaerentia sicut accidentia alia secundum eorum rationem propriam praedicantur. Et ex hoc Boetius dixit, quod cum quis praedicamenta in divinam vertit praedicationem, cuncta mutantur in substantiam quae praedicari possunt : ad aliquid vero omnino non potest praedicari, scilicet ut inhaerens : et ideo ipsum ad aliquid, cum accipitur ad. divina, secundum propriam rationem ipsius relativi permanet in divinis, cum compositionem non faciat nec divinae repugnet simplicitati, licet in substantiam nou mutetur divinam.
57. Discipulus. De divinis relationibus jam satis disertum est, quae, ut asseris, personas constituunt divinas : an vero ipsa persona relatio sit, vel substantia, vehementer ambigo : si enim nomen absolutum esset dicens substantiam divinam, non dicerentur in plurali personae tres, cum una tantum sit divina substantia : si autem relativum sit nomen, quomodo hoc nomen commune tribus personis sicut essentia divina esse poterit V hoc enim asserit Augustinus.
Philosophia. Obscuram movisti quaestionem, cujus declaratio ut melius tibi liqueat, exordium sumam a quibusdam
quae ad hanc utilia sunt solutionem L Substantia quandoque dicitur ipsa natura quae multis communis est : multi enim homines in una communi conveniunt natura, quae in pluribus multiplicatur hominibus, et ipsa est quam significat diffinitio indicans quid est res : quare haec communis natura, essentia vel quidditas rei vocatur : Graeci vero eam usiam dicunt. Substantia quandoque etiam dicitur ipsum particulare, quod quidem distingui oportet ab ea quae multiplicatur communi natura : quidquid enim in re est ad. communem pertinens naturam, sub significatione convenit substantiae primo modo dictae, non autem quidquid in substantia particulari est, ad communem pertinet naturam : si enim ad communem spectaret naturam quidquid in substantia existit particulari, inter substantias particulares ejusdem naturae non esset distinctio. Hoc autem quod in substantia est particulari praeter naturam communem, materia individualis est quae singularitatis est principium, et consequenter accidentia individualia quae praedictam determinant materiam. Comparatur igitur haec communis natura ad substantiam particularem ut pars formalis ipsius, puta humanitas ad Socratem : ideoque in rebus ex materia et forma compositis essentia seu quidditas aut communis dicta natura, non est idem quod particulare aut subjectum omnino : unde nec de subjecto praedicatur : non enim dicitur, quod Socrates sit sua humanitas. In substantiis vero simplicibus nulla est essentiae et subjecti differentia, cum in eis individualis materia non sit communem individuans naturam, sed essentia ipsa in eis subsistens est, ut in Metaphysica Aristotelis et Avicennae ostensum est : quoniam quidditas simpli- cis ipsa simplex substantia est. Substantia autem haec particularis hoc proprium habet, quod extrinseco non indiget fundamento in quo sustentetur in seipsa sustentata. Unde et subsistere dicitur quasi per se et non in alio existens : et ex hoc apud Graecos usiosis dicta est, a Latinis vero subsistentia : hoc autem subsistere ex eo habet quod sub genere et specie est in praedicamento substantiae comprehensa : et ideo Boetius dixit genera et species subsistere tantum, non ut per se existant secundum Platonis positionem. Habet et aliud proprium haec substantia, quod accidentium fundamentum est, ipsa sustentans, et ex hoc sustentare dicitur. Unde Boetius dicit, quod non subsistit tantum, sed etiam substat, et apud Graecos hypostasis ex hoc dicta est, apud Latinos substantia. Habet igitur hoc particularis substantia, quod subsistat per se ex proprietate suae formae, quae rei non advenit subsistenti, sed actuale esse dat materiae, ut sic individuam subsistere possit : quare Boetius usiosim formae attribuit, eo quod forma subsistendi sit principium.Quod autem substet accidenti, ex proprietate habet materiae : unde idem dixit Boetius, quod forma simplex subjectum esse non potest : et ideo idem hypostasim materiae attribuit, usiam vero composito, eo quod in materialibus substantiis tam forma quam materia essentialia sunt principia., non forma tantum. Ex Ius videre potes, quod hypostasis et usiosis ratione differunt, re autem idem sunt. Essentia vero in substantiis materialibus non est idem cum eis secundum rem, nec diversum penitusj cum se habeat ut pars formalis : essentia enim naturam significat communem quae forma est per diffinitionem significata, non tantum simplex in compositis ex materia et forma, sed composita ex materia et forma communibus, quae, speciei hujusmodi sunt principia : anima enim
et caro et os de hominis existunt ratione, quae ut speciei principia, hominis complectitur diffinitio. Hypostasis vero et usiosis supra speciei vel essentiae principia quae in diffinitione clauduntur, addunt principia individualia : haec enim anima et haec caro et hoc os de ratione sunt hujus hominis : et ideo cum essentia vel quidditate quae diffinitur, in compositis ex materia et forma talia individua non sunt idem. Res natu ree idem etiam re significat quod duo praedicta, licet ratione differat, sicut inter se duo praedicta : dicitur enim res naturae, eo quod naturae communi supponitur. Quod autem hypostasis vel substantia, et usiosis vel subsistentia, et res naturae in toto genere significat substantiae, hoc prosopa vel persona significat in genere rationabilium : unde supra praedicta persona determinatam addit naturam : est enim individua substantia rationalis naturae. In simplicibus autem substantiis praedicta quatuor secundum rationem distincta, omnino idem sunt secundum rem cum essentia, ratione autem differunt : ipsa enim essentia intellectualis est sua hypostasis vel persona, nam individuata ex additione materiae individualis, ut in compositis ex materia et forma contingit, sed ex suis principiis essentialibus, ex quibus ipsa persona individuata sine additione alicujus extrinseci est ipsa essentia per se subsistens.
58. Persona itaque communiter sumpta tam in natura divina quam intellectuali et quam rationali nihil aliud significat quam substantiam individuam rationalis naturae , habetque hoc commune cum absolutis nominibus in divinis, ut de qualibet dicatur persona, Pater enim est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus persona : at ut secundum nomen ad aliud non referatur, sicut Pater ad Filium secundum nomen refertur. Habet et hoc cum relativis
commune, quoniam distinguitur . At etiam pluraliter praedicatur, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus tres dicuntur personae. Quare tam absoluti quam relativi ratio ad personam spectare videtur. Significatur autem per nomen formaliter id ad quod principaliter significandum est nomen impositum quod est nominis ratio, vel diffinitio, ut homo significat quod ex anima et corpore compositum est : at materialiter significatur per nomen id in quo talis ratio salvatur, ut homo significat aliquid habens cor et cerebrum et partes hujusmodi sine quibus non potest esse corpus animatum anima rationali. Sic in significatione personae considerare oportet : formaliter enim significat principaliter id quod continet ejus diffinitio vel ratio : hoc autem est, quoniam substantia est individua, id est, incommunicabilis, et ab aliis distincta : talis autem substantia est tam Dei quam naturae intellectualis et quam hominis. Persona itaque divina formaliter significat subsistens distinctum in natura divina, et persona intellectualis idem in natura intellectuali, et persona humana idem in natura rationali. Verum quia distinctum subsistens in humana natura non potest esse, nisi aliquid individuatum per individualem materiam et ab aliis distinctum, ideo oportet quod hoc sit id quod materialiter significat persona humana. At distinctum individuum aut incommunicabile in divina natura esse non potest, nisi relatio, in divinis enim omne absolutum est commune et non distinctum : relatio autem in Deo idem est secundum rem, ut supra probatum est, quod divina essentia : et sicut essentia in Deo idem est quod habens essentiam, ut Deus et deitas, sic in Deo idem est relatio et quod per relationem refertur : sequitur igitur, quod idem sit relatio et distinctum in natura divina subsistens. Collige ex his igitur, quoniam persona communiter sumpta, significat substantiam individuam rationalis naturae, id est, intellectualis : persona vero divina formali significatione significat distinctum subsistens in natura divina : verum quia hoc esse non potest nisi relatio vel relatum, ideo materiali significatione relationem vel relatum significat. Dicatur igitur, quoniam persona divina relationem significat ut subsistentem vel per modum substantiae, non qua est essentia, sed qua hypostasis est : sicut etiam relationem significat, non quidem ut relationem, sed ut relatum, hoc est, ut significatur hoc nomine, pater, non ut hoc nomine, paternitas, significatur. Persona itaque divina significat relationem ut subsistentem, et hoc est significare relationem per modum substantiae quad est hypostasis subsistens in natura divina, licet subsistens in natura divina non sit aliud quam natura divina. Nomen itaque hoc, scilicet persona, significat in recto relationem , non in quantum relatio est, sed ut subsistentem per modum hypostasis, et essentiam significat in obliquo : unde et in diffinitione in obliquo ponitur naturae. Verum in quantum essentia idem est quod hypostasis, cum hypostasis in divinis significetur ut relatione distincta, sicut etiam dici potest, quoniam relatio per modum relationis significata cadit in ratione personae in obliquo et essentia in recto : quod nominis etymologia declarat : dicitur enim persona quasi per se una, ut unitas ad essentiam pertineat, et per. se relationem implicet in obliquo. Primo modo sic exponi potest, ut dicatur quod persona est Pater, id est, est ille qui est relatus ad Filium : sic enim significatur relatio non ut relatio, sed ut relatum seu subsistens vel per modum substantiae,ac in recto significatur. Alio modo sic exponi potest, ut dicatur, persona est Pater, id est, est essentia
divina, quae est Pater relatione distinctus. Sic autem relatio ut relatio significatur, et significatur in obliquo. Haec autem hujus nominis significatio percepta aliquando non fuit : ac ideo hoc nomen, persona, in usu non erat, nisi sicut aliud absolutum nomen : sed tempore procedente instantibus haereticis et quaerentibus, quid tres? accommodatum est ex suae significationis congruentia, ut pro relativo ponatur, ac respondeatur, quia tres sunt personae, ut dicit Augustinus . ''Non ergo mireris si in plurali praedicatur : quia personae significatio relationem implicat quae multiplicat Trinitatem. Nihilominus tribus commune personis velut essentia personae nomen dicitur, eo quod sicut essentia re tribus est communis personis, sic persona ratione relationis nomen quoque eisdem commune est personis.
59. Discipulus. Ambiguam praefati nominis significationem, personae videlicet aperte proposuisti, et libens eam accepi : at cur tres in divinis ponantur personae, audire efflagito, ut in altissimo rerum vertice nostra determinetur collatio .
Philosophia. Ternarii rationem numeri in divinis personis ex hoc animadverte : impossibile enim est naturam unam nisi in uno esse sicut in principio : qui enim confitetur, ut Hilarius ait, duos in divinis innascibiles, duos confitetur deos : unum enim Deum natura unius innascibilis Dei exigit . Hinc etiam quidam dixerunt Philosophi, quoniam in rebus quae sine materia sunt, non potest pluralitas nisi secundum originem esse : non enim natura potest ex aequo in pluribus esse nisi propter divisionem materiae, quae in Deo locum non habet. In divinis igitur non est nisi unam personam ponere innascibilem, quae non procedat ab alio. Si autem ab ea aliae procedant personae, per aliquam hoc erit actionem. Non autem per actionem., ut supra tactum est, transeuntem in aliquid quod extra agentem sit, qualis est creatio : jam enim personae procedentes extra forent, quod impossibile est. Erit itaque processio personarum divinarum secundum actiones quae in agente manent : hae autem in natura intellectuali sunt tantum duae, scilicet intelligere et velle, secundum quas aliquid procedens invenitur, cum ipsae perficiuntur : ipsum autem intelligere non perficitur nisi conceptione in intelligente completa : non enim quis intelligere dicitur, sed cogitare ad intelligendum praeambulum antequam conceptio aliqua stabiliatur in mente intelligentis. Similiter etiam ipsum velle non perficitur nisi amore procedente per voluntatem ab amante : amor enim nihil aliud est quam stabilimentum voluntatis in bono volito. Verbum autem et amor in creatura non sunt personae subsistentes in natura intelligente et volente, eo quod intelligere et velle non est ejus esse : quare verbum et amor sunt sicut accidentia quaedam supervenientia creaturae intelligenti et volenti. Cum autem in Deo idem sit esse intelligere et velle, oportet in Deo verbum et amorem non accidere, sed subsistere in divina natura. Non est autem in Deo nisi unum simplex intelligere, et unum simplex velle : quoniam intelligendo suam essentiam intelligit omnia, et volendo bonitatem suam, vult omnia quae vult. Non est igitur nisi unum verbum et unus amor in divinis. Ordo autem intelligendi et volendi aliter se habet in creatura et aliter in Deo. Homo cognitionem intellectivam a rebus exterioribus accipit, et per voluntatem in aliquid exterius ut in finem tendit : quare hominis intelligere secundum motum a rebus est ad animam : velle vero secundum motum ab anima ad res. At Deus a rebus scientiam non accipit, sed per scientiam suam causat res : nec per
voluntatem suam in aliqua extra sicut in finem tendit, sibi enim sufficiens est. Tam in homine igitur quam in Deo circulatio quaedam est in actionibus intellectus et voluntatis. Voluntas enim tendit in id a quo intelligendi fuit principium. At in homi ne circulus concluditur in id quod extra est, dum. bonum exterius ejus movet intellectum, et intellectus movet voluntatem, et voluntas redit per appetitum et amorem in bonum exterius. In Deo autem hic circulus concluditur in seipso : Deus enim intelligendo se, concipit verbum suum, quod omnium intellectorum per ipsum est ratio : omnia enim intelligit intelligendo seipsum : et ex hoc verbo procedit in amorem omnium et sui ipsius juxta illud, Monas monadem genuit, et in se suum reflectit amorem : licet qui hoc dixit, de mundi genitura intellexerit, quem Deus propter suum amorem produxit. Postquam igitur circulus est conclusus, nihil ultra potest : ac ideo non potest in natura divina tertia sequi pro-. cessio : sed ulterius sequitur processio in materiam exteriorem. Sic igitur accipe in divinis tantum unam personam fore non procedentem, duas vero procedentes, quarum una ut verbum, alia vero ut amor procedit, ut sic personarum ternarius in divinis existat.
GG. Numerum tamen qui in genere est quantitatis, in divinis non pono, nec etiam in separatis substantiis, ut latius supra expositum est : hunc enim numerum vel pluralitatem facit divisio materialis , quae est divisio continui . Pluralitate vero vel numero transcendente, quem facit divisio formalis, qui per diversas efficitur formas, oportet numerari personas divinas ac intellectuales : in talibus enim rebus termini numerales illa solum significant de quibus dicuntur, solam addentes negationem : cum enim essentia dicitur una, una dicit essentiam indivisam, et personam indivisam cum una persona dicitur : cum personae tres dicuntur, significantur per ternarium numerum in nullo genere existentem sed transcendentem , ipsae personae, et circa unamquamque earum indivisio : hocque unum ac ei correspondens multitudo, cum transcendentia sint, pro substantia et pro relatione stare possunt in divinis. Quae autem in genere sunt quanti, accidentia significant materialia, quae ad divina transferri nequeunt. Hanc personarum pluralitatem vel ternarium significat nomen hoc, trinitas : quod enim pluralitas indeterminate, hoc trinitas determinate dicit : et cum trinitatem ponimus in unitate, personas numeratas ponimus in unitate naturae, et unitatem dicimus in. trinitate, sicut natura in suis dicitur esse suppositis.
61. Discipulus. Haec metas humani videntur transcendere intellectus : et tamen quae de trinitate personarum et earum intellectuali processione declarasti, ratione probare videris.
Philosophia. Ad notitiam personarum divinarum ratione naturali nullus pervenire potest : non enim nisi ex creaturis naturali ratione in Dei cognitionem pervenire quis poterit : creaturae vero in Dei ducunt cognitionem, sicut effectus in causam : hoc ergo solum de Deo cognoscitur ratione naturali, quod ei convenit secundum quod omnium entium est principium : virtus autem Dei causativa, toti est communis Trinitati : quare ad unitatem pertinet essentiae, non. ad. personarum distinctionem. Quod autem in libris Platonicorum reperitur, sicut Augustinus asserit se legisse , In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, licet aliis verbis his aequipollentibus, non ex hoc credantur Platonici ratione naturali ad personarum distinctionem attigisse :
non enim verbum osse personam genitam intellexerunt, sed idealem rerum rationem, per quam Deus omnia condidit, quae Filio appropriata tantum est, non autem ut existens proprium personae distinctivum eam accipientes. Licet autem divinis appropriata personis noverint, in tertio tamen signo defecisse dicuntur : eo quod a bonitate quae, Spiritui sancto appropriatur, deviaverunt, dum cognoscentes Deum , non sicut Deum glorificaverunt : aut cum penerent ipsi unum principium ens, quod totius universitatis patrem esse dicebant, et aliam sub eo substantiam, quam mentem aut paternum vocaverunt intellectum, in quo omnium rerum existebant rationes, non posuerunt substantiam tertiam, quae Spiritui sancto respondere vi deretur. Rationes autem probantes unitatem divinae essentia) induci possunt, sufficienter autem trinitatem probantes impossibile, sed tantum suadentes aut congruentes : posita enim trinitate congruunt rationes multae, quae inducuntur : sicut etiam in aliis vides, quoniam ratio sufficiens inducitur ad alicujus probationem radicis, ut quod motus caeli sit semper velocitatis uniformis. Aliquando vero ratio inducta non sufficienter radicem probat, sed ostendit effectus consequentes congruere radici, ut ratio excentricorum et epiciclorum, eorum positione facta, probat apparentia sensibilia circa motus caelestes posse salvari, cum alia etiam positione facta forte salvari possent. In mysterio igitur summae ac venerandae Trinitatis naturalis sileat ratio, doceat sacrae Scripturae auctoritas, et loquatur fides, mens obsequatur Deo devota, et nihil haesitans teneat firmissimae veritatis fundamentum. Quoniam de ea quae per essentiam est beatitudine, quae in divino ac nobilissimo consistit actu, qui est intelligere., conferre voluisti, qui sine processione divina non est, ex qua distinctio personarum, oportuit
de relationibus et aliis quae circa ipsam. divinam processionem intelliguntur, tangere aliqua, ne omnino obscurum divinorum pelagus remaneret, quod disputationis remigio sulcare ausi sumus.
Discipulus. Alvus militum detumu.it : sermo enim tuae doctrinae multos sapientiae partus ad lucem produxit : nihilominus ingravidat mentem : dum enim ma- gna aperis, ad majora suspirat mentis intentio : sed jam reddatur debitum, et bonitati prodigae , communicabili luci, fonti indeficienti, gratiae semper agantur, et tibi qui parvulos doces, ac viris probatissimis quorum rationes et sententiae in medio sunt disputationis prolatae.
nis et colligens id. quod est puri intellectus in omnibus rebus, ei. exaltans se in illo usque ad supremum intellectorum. Ideoque bene studentes primo in physicis, postea ad mathematica venerunt, et tandem in divinis finiunt vitam, in ipsis felicitati cupientes : contemplativa enim felicitas est divinum opus secundum intellectum speculativum secundum actum sapientiae seu scientiae divinae. Haec est felicitas quam omnes appetunt philosophantes, licet vita degentes mortali, duos ultimos non attingant gradus. Non enim substantias separatas secundum essentiam et esse, et ipsam causam primam secundum quod, quid est earum, ex naturae apprehendunt principiis : cum talium cognitio a sensu non ortum habeat, cui. humana obligata est scientia.
6. Discipulus. Altissima et in confinio humanae cognitionis constituta clare dilucidasti suavitati annexa non modicae : illa tamen adhuc clarius libenter acciperem.
Philosophia. Intellectus humanus potest accipere rei naturalis speciem, quae a materia communi non abstrahitur sensibili, abstracta autem ab individuali materia : et hoc facit intuitu simplici, qui simplex, conceptus est ejus quod, quidem est res, et formae quae primum objectum est intellectus, et semper verus existens : sicut nec sensus circa sensibile proprium unquam errat. Potest etiam intellectus apprehendere rei naturalis speciem in materia individuali, quod quidem intellectu facit reflexo ad. phantasmata individualia sui. extensione ad virtutes sensitivas, seu a phantasmatibus in seipsum, ut superius accepisti. In hac quidem apprehensione quod apprehenditur non proprium est intellectus objectum, sed per accidens. Ideoque intellectus circa objectum hujusmodi aliquando errat, rerum differentiam vel convenientiam non recte accipiens, sive dividendo, seu
componendo : puta visus qui circa album non fallitur, circa hominem album, quod. objectum est visus per accidens, saepe decipitur, hominem album putans cespitem album esse. Sic et ulterius idem intellectus accipit, mathematica abstracta quidem a materia sensibili et individuali et communi, non autem a materia intelligibili communi, quae est materia quantitati, subjecta, abstracta tamen ab individuali, puta dimensionibus et figuris, quae determinationes sunt quantitatis. Haec autem acceptio simplici fit intellectu, qui semper verorum est. Nihilominus et eadem mathematica accipit intellectus non abstracta ab intelligibili individuali materia, per reflexionem ad individuationem seu ab individuatione in seipsum per modum superius expositum. Demum intellectus praedictis expertus intelligibilibus, ad altiora scilicet metaphysica seipsum erigit ab omni abstracta materia, tam sensibili quam intelligibili, tam communi quam individuali, secundum suum quod. quid est, puta ens, et unum, potentiam et actum, et hujusmodi alia quae etiam in substantiis separatis reperiri possunt, quarum apprehensionem corporis mole exspectat.
7. Discipulus. Explicationem tuam superfluam non reputo. Si quid autem superest, cum cacumen humanae alligeris apprehensionis, edissere.
Philosophia. Apprehensionis modos quos tibi aperui, ex rebus productis accipere potes, intellectus agentis lumine hoc faciente, et possibilis aptitudine intelligibile secundum praedictam triplicem differentiam recipiente. Verum aliud est aliius apprehensionis genus, quod ad futura etiam se extendit, ut ea praecognoscat, naturae tamen limitem non excedens.
Discipulus. Divinationis vim animae esse inditam asseris : ut cum quis volue-