LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod primum solum necesse est esse omnimode et omnino.
Primum etiam solum necesse est esse omnino et omnimode. Licet enim necesse multis modis dicatur, tamen ad tres modos restringitur. Est enim necessarium ponere sine hypothesi, sicut dicitur, cum ambulans necesse est ambulare. Dicitur etiam necessarium causa, sicut luna interposita inter visus nostros et solem, necesse est solem eclipsari. Tertio modo dicitur necessarium re, quod sic necessarium est esse, quod in nulla parte sui est possibile vel contingens. Qui modi ulterius reducuntur ad necessitatem consequentiae et ad necessitatem rei. Necesse est ergo esse secundum rem, quod sic necesse est esse, quod nulla positione facta sequitur ipsum possibile non esse : hoc autem solum est, quod ad nihil extra se vel intra se habet dependentiam secundum esse. Extra se dico ut ad causam efficientem, et formalem, materialem, vel finalem. Quod enim secundum esse ad aliquam causarum dependet, posita et illa jam non esse, sequitur etiam ipsum non esse. Dictum est autem, quoniam pri- mum nullam habet dependentiam ad causam : ergo ex ea parte nullam habet potestatem ad non esse. Intra se autem dico, sicut est in eo quod habet partes, sive essentiale, sive integrales, sive potestativas : essentiales, sicut sunt forma et materia : integrales, sicut sunt quantitativae partes : potestativas, quae potestativum totum constituant,sicut regnum constituitur ducatu praesidis praefecti et aliis partibus potestativis, et sicut potestas animae constituitur vegetativo et sensitivo et rationali : in omnibus enim talibus totis compositis totum innititur partibus : et si ponatur una partium vel plures vel omnes non esse, sequitur ipsum compositum non esse. Habitum autem est quod primum non habet ante se aliquid secundum rem vel intellectum: omne autem compositum re vel intellectu ante se habet componentia : ex quo ipsum sequitur simpliciter esse unum, in quo nullus penitus est numerus, et quod nulli penitus innitur ad hoc quod sit. Sequitur ergo quod omnino necesse sit esse, et impossibile non esse, quod in nulla sui compositione sit possibile vel contingens esse.
Adhuc necesse esse et possibile non compatiuntur in eodem : quod enim possibile est esse, hoc etiam aliquo modo est possibile non esse : quod autem necesse est esse, non possibile est non esse : ergo necesse est et possibile esse non se compatiuntur in eodem. Primum autem aut necesse est esse, aut possibile esse : non autem possibile est esse, quia nullam ad esse habet potentiam ex qua pendeat esse suum : sequitur ergo quod necesse est ipsum esse.
Adhuc necesse esse et possibile esse et contingens esse ordinem habent inter se. Probatum est autem a nobis in VI philosophiae primae, quod id quod est frequenter, et illud quod est raro, causan-
tur per defectum ab eo quod est semper esse. Semper autem esse est necesse esse : frequenter autem vel raro esse possibile est esse in pluribus vel paucitatibus : possibile ergo et contingens causatur ab eo quod est necesse. Habitum autem est quod primum a nullo causatur, et quod ipsum est fons et causa omnis esse. Ex quo sequitur quod primum solum necesse sit esse, et quod omnia quae sunt post ipsum, sunt possibilia ad esse, et aliquo modo contingentia ad esse.
Praeterea si detur primum possibile esse, haec potentia ad esse sive possibilitas radicaretur in aliquo, quod secundum aliquem modum esset et ante ipsum : in omni enim in quo est potentia et actus, potentia est ante actum, sicut in VIII primae philosophiae probatum est . Jam autem habitum est, quod ante primum nihil est. Potentia ergo sive potestas ejus non radicatur in aliquo. Sequitur ergo, quod primum necesse est osse omnino : et nisi ipsum necesse sit esse, sequitur quod nihil erit possibile vel contingens.
Adhuc si dicatur non necesse esse, sequitur quod ipsum possibile est non esse, vel secundum intellectum, vel secundum rem. Ponamus ergo primum non esse quod est causa et principium primum, tunc jam habitum est quod causans causatum non erit : et sequitur quod illud quod est causatum tantum, non erit. Dico ergo, quod si primum non sit necesse esse, sequitur nihil esse penitus. Hoc autem inconveniens est. Oportet ergo primum sic necesse esse et omnimode, et quod impossibile sit non esse ipsum, neque secundum rem, neque secundum intellectum, et quod nullo modo sit contingens vel possibile esse.