Quid sit nomen infinitum, et quare non est nomen apud logicum.
Visa autem sic diffinitione nominis posita et exposita, patet quod secundum hanc diffinitionem nomen infinitum non est nomen. Quia nomen significat substantiam cum qualitate, et nisi hoc modo significet, de ipso nihil certum posset enuntiari : propter quod quia nomen infinitum deficit in hoc quod non est finitae qualitatis,et de quo aliquid enuntiari potest, patet quod nomen infinitum non perfectam habet nominis rationem, quia non est finitae qualitatis : ideo dicimus quod non homo, quod est nomen infinitum, non est nomen secundum perfectam rationem nominis. Sed tamen quamvis nomen non est etiam alia pars orationis : et ideo nomen infinitum cadit a perfecta ratione nominis, et non est alia pars orationis, et non est ei nomen impositum, quo illud apellari oporteat in partibus orationis. Ideo, si placet, vocatur nomen infinitum, ut et habeat rationem nominis quoad modum grammaticae, et quoad dialecticum extra perfectam rationem nominis extrahatur. Hoc ergo modo dicitur nomen non simpliciter, sed nomen infi- nitum. Non enim simpliciter negatio est, quia negatio nihil relinquit : nec etiam oratio, quia negatio cum dicitur non homo, per compositionem adjungitur ei quod est homo, et una dictio est non homo, et non oratio : et ideo cum perfectam rationem nominis non habeat, fit secundum nostram institutionem nomen infinitum.
De hoc autem nomine infinito multae sunt dubitationes. Et inter eas prima est, per quid negatio nomini per compositionem possit adjungi ? Sed ad hoc statim prompta est responsio : quia sicut in verbo quolibet praedicato intelligitur nota compositionis, quae est est, sicut cum dico, homo currit, sensus est, homo est currens : ita in nomine quod subjicitur, intelligitur ens, sicut cum dico, homo currit, sensus est, homo ens vel existens currit, et ratione hujus potest ei addi negatio quae facit nomen infinitum.
Si autem quaeratur per quid differt nomen infinitum in logicis, a nomine infinito quod vocatur infinitum in grammaticis? Dicendum quod in grammaticis nomen est infinitum, ut quis, et qualis, quod ab omni determinato numero finitum est, ut quis vel qualis duorum vel trium vel quatuor, et sic de quolibet alio. Nomen autem infinitum in logicis est illud, cujus privata est determinata qualitas, et relicta substantia infinita, quae substantia infinita supponitur per hoc quod dico ens : unde non homo est ens non habens formam humanitatis.
Et ideo quaeritur cum non homo sit nomen, nomen autem infinitum ad aliam partem orationis reduci non potest nisi ad nomen, quid habeat pro substantia, et quid habeat pro qualitate ? Dicendum quod substantiam habet indeterminatam et infinitam, et privationem qualitatis habet pro qualitate : et hoc sufficit apud grammaticum, ad hoc quod aliquid sit nomen, quamvis apud logicum non sufficiat ad perfectam nominis rationem. Et cum dicitur, quod nomen infinitum significat substantiam infinitam, non op-
portet quod illa substantia sit aliquid in rerum natura, sed sufficit quod sit aliquid in apprehensione vel dictione, secundum quod dicimus, quod chimaera est aliquid, et privationes et negationes sunt aliquid, per hoc quod aliquid habent in apprehensione : hoc enim modo substantia dicitur infinita, quia ad nullam formam entis finita est.
Propter quod quaeritur utrum nomen infinitum aliquid ponat, aut non ? Et dicunt quidam, quod ponit aliquid, ad hoc adducentes rationes : quia Aristoteles dicit in fine Priorum, quod differt dicere, est non aequale, et non est aequale : quia negatio non est aequale, nihil ponit : terminus autem infinitus non aequale, ponit aliquid.
Secundo dicunt et inducunt hoc quod communiter dicitur et verum est, quod differt negatio ab infinitivo et privativo : negatio enim cum sit extra genus, nihil ponit. Infinitum autem cum sit negatio in genere et communitate entis, aliquid ponit, scilicet ens infinitum. Privatio etiam in genere est, et ponit subjectum cum aptitudine et dispositione ad habitum, ut caecum. Ex quo accipitur quod infinitum aliquid ponit.
Si autem hoc concedatur, videbitur contrarium per hoc quod omnis nominis impositio est a forma, sicut hoc nomen homo, a forma impositum est. Ab eadem forma imponitur et nomen habitus, et nomen privationis habitus ejusdem : cum ergo dicitur non homo, illud nomen etiam imponitur ab hominis forma. Sed differentia est in hoc, quod unum imponitur ab ipsa forma secundum se: alterum a privatione formae ejusdem. Si autem hoc nomen homo, a forma secundum se imponatur, ubicumque invenitur haec forma homo, illud est homo, et de illo enuntiatur quod homo est. Et ab opposito ubicumque invenitur privatio non homo, de illo enuntiatur quod est non homo. Non homo enim invenitur et in ente et in non ente aequaliter : non ens est non homo, et ens diversum ab homine, est non homo : ergo non homo aequaliter dicitur de ente et de non ente : ergo neutrum determinat. Et si non determinat nec ens, nec non ens, nihil ponit : ergo non homo nihil ponit.
Adhuc autem si unum nomen potest esse infinitum, quod aliquid ponat : tunc omne nomen potest esse infinitum, ita quod aliquid ponat : quia una et eadem ratio est de uno et de omni nomine : sed ens est nomen : si ergo infinitetur ut dicatur non ens, aliquid ponet non ens secundum quod est nomen infinitum : ponet ergo aliquid quod est non entis : ergo est aliquid commune enti et non enti : nihil autem est commune enti et non enti : ergo nihil ponit penitus : vel reliquitur, quod sit non ens in rerum natura.
Adhuc autem cum dico, homo, dico formam : et cum dico hic homo, dico formam in hac materia : et in talibus idem est esse hominis et hujus hominis, sicut est idem esse universalis et particularis in quo est universale : sed universale in quo est, et particulare est id quod est : sublato ergo universali quod est in particulari, necesse est quod particulare secundum id quod est ab universali auferatur. Cum autem dicitur non homo, aufertur homo quo hic homo est hic homo : ergo et aufertur hic homo, et sic non remanente homine non remanet hic homo : ergo cum dico non homo nec ponitur universale nec particulare : et omne quod est aut est universale aut particulare alicujus naturae : videtur ergo quod non homo nihil ponat quod alicujus naturae sit.
Adhuc autem logice objicitur, quod si non homo aliquid ponat, cum haec propositio sit vera, omnis homo est animal, erit haec vera per conversionem per contrapositionem factam, omne non animal est non homo : et lapis est non animal : ergo lapis est non homo : ergo a primo si omnis homo est animal, lapis est non homo, et est aliquid quod non sequitur : et ideo cum consequentia ista sequitur,
si non homo aliquid ponat : ergo videtur, quod non homo nihil ponit.
Ad haec autem et consimilia dici consuevit communiter et bene satis convenienter, quod est differentia in nominibus infinitis. Aut enim sunt substantiva, aut adjectiva. In substantivis quidem nomen nihil ponit quod est infinitum, propter hoc quod qualitas illius nominis quando privatur, privatur et ipsum quod est determinatum qualitate illa : et sic ablata qualitate qua est, privatur et ipsa substantia secundum id quod est. Et quia nomen infinitum privat qualitatem, privat etiam substantiam secundum id quod est, et sic nihil ponit quod in rerum natura sit. Et si dicitur quod relinquit substantiam infinitam, dicendum quod illam non relinquit nisi sub apprehensione, secundum quod supponitur per hoc nomen ens infinitum, et secundum hoc non est in rerum natura. In adjectivis autem quae qualitatem habent finitam, et substantiam habent infinitam, negata qualitate non necessario negatur substantia secundum id quod est, et ideo in talibus aliquid ponit. Unde cum dicitur non aequale, vel non simile, sensus est, ens quod non est aequale, et ens quod non est simile. Et de talibus infinitis loquitur Aristoteles in fine Priorum, sed non de substantivis infinitis. Sic ergo aliquando aliquid ponit, sicut in adjectivis, et aliquando nihil ponit, sicut in substantivis : et sic videtur infinitum nomen commune esse enti et non enti, quod non est inconveniens hoc modo quo infinitum est commune enti et non enti : quia licet aliquando relinquat ens, non tamen relinquit ens quod sit aliquid in rerum natura. Ex hoc patet qualiter facit negationem in genere entis et cujusmodi entis.
Sed tunc quaeritur, cum (quando dicitur nullus et neuter) negatio veniat in nominis compositionem, sicut quando dicitur non homo, qualiter in uno facit terminum infinitum, et non in alio ? Hoc autem solvere non est difficile : quia cum dicitur nullus, neuter, distributio quae importatur per signum distributivum, dividit supposita subjecti in comparationem ad praedicatum : et ideo negat praedicatum a partibus subjecti, et non negat qualitatem subjecti : et ideo non facit nomen infinitum. Cum autem dicitur non homo, negatur qualitas nominis in seipso. Propterea nomen infinitum est non homo. Sic ergo patet quod nomen infinitum privat qualitatem, et relinquit substantiam infinitam, quae supponitur per hoc nomen ens infinitum : secundum quod cadit sub apprehensione et locutione quod non est ens in natura : sicut dicimus quod idem est ens aliquo modo circa quod est intellectus, et de quo est locutio : et sic aliquando affirmatio entis negationi similis est, sicut cum dico, videns tenebras: videtur enim ibi esse affirmatio visionis. Cum autem consideratur quod tenebrae nihil sunt, scitur quod videns tenebras nihil videt : et nihil videns non videt : et sic videns tenebras, non videt: ideo cum dicitur non homo, intelligendo non hominem (cum non homo nihil ponat), nihil intelligit.
Sed attende quod licet nomen infinitum nihil ponat et nihil significet, non tamen est vox non significativa, ut bu ba baf: quia vox non significativa, non excitat intellectum ad aliquid de aliquo intelligendum, sed non homo excitat ad intelligendum de hoc quod est privatae qualitatis, quod tamen in rerum natura nihil est, quamvis sit in apprehensione : et hoc modo opinio est circa id quod est in apprehensione tantum. Et est simile sicut quando dicimus innominabile, hoc nihil est, et tamen prout cadit in apprehensione per suum oppositum quod est nominabile, ad aliquid excitat intellectum. Hoc modo apparet qualiter aliquid ponit, et qualiter nihil ponit nomen infinitum.
Attendendum tamen est quod nomina transcendentia infinitari non possunt, sicut res, ens, et aliquid : quia ablata qualitate istorum nominum cum infinita sint,
non potest relinqui etiam secundum apprehensionem substantia infinita : propterea infinitari non possunt. Ad hoc enim quod aliquod nomen infinitetur, oportet quod habeat qualitatem determinatam quam non habent res ens et aliquid. Oportet eliam quod habeant ordinatam qualitatem ad substantiam finiendam et determinandam : et ideo omnis et quilibet et nullus et nemo infinitari non possunt, quia hujusmodi qualitatem non habent. Oportet etiam quod non fuerit ante infinitum : et ideo partes indeclinabiles, ut conjunctio, praepositio, et hujusmodi, infinitari non possunt, quia casse infinitarentur: quia ex seipsis infinita sunt. Et ideo etiam adjectivum quoad substantiam quam habet infinitam, non infinitatur per ablationem qualitatis, sed remanet substantia infinita, de qua tollitur qualitas : propter quod infinitalio talis aequipollet negationi.
Attendendum etiam quod nomen finitum determinatae et circumscriptae est significationis : et per hoc quod infinitatur, efficitur incircumscriptae significationis, quae nec ad ens,nec ad non ens finiri potest : et haec est praecipue causa., quod nihil ponit nomen infinitum.
Et adhuc notandum est quod cum dicitur quod nomen significat substantiam cum qualitate, substantia nominis est id quod est et quod supponitur in nomine : qualitas autem est id quo est id quod est : quae in pluribus non sunt accipienda in abstracto, sed in concreto, sicut si dicamus, quod homo est quo id quod est homo, est homo : et sic apparet quod ablata qualitate ista quae dicitur per hoc nomen homo, non remanet homo id quod est homo, et per consequens nihil relinquitur positum de homine : quia quidquid ponitur per finitum, cum dicitur homo, tollitur per infinitum cum dicitur non homo. Et cum dicitur quod non homo est ens non homo, sicut ante diximus, illud ens non est rei vel naturae, sed ens in apprehensione animae : et hoc non est aliquid vel ens simpliciter, sed est ens in opinio- ne, de quo ratiocinari et loqui possumus, sicut in ante habitis dictum est.
Ad habendum perfectam notitiam partium infinitarum,sciendum primo de infiitatione terminorum, et praecipue nominis et verbi, quod negatio est tollens verbi vel nominis formam, et relinquens substantiam quae est in hoc communi quod est ens, secundum quod ipsum est commune ad ens secundum naturam, et ens rationis vel in ratione vel in dictione significativa quocumque modo : hoc enim ens est infinitum, hoc est, ad nullam certam formam determinatum, quamvis per negationem tollatur significatio, et per consequens finitas quae primo fuit : tamen per appositionem negationis quae pro forma additur supra substantiam infinitam, generatur alia dictio quae est nomen vel verbum infinitum, et hoc pro forma vel qualitate habet ipsam privationem, et sic significat substantiam cum qualitate. Et similiter verbum quod significat esse et agere, privationem in agere significatam pro esse habet et agere, et dicitur nomen infinitum et verbum infinitum.
Secundo notandum quod quamvis una negatio possit negare duas compositiones, ut cum dicitur, non qui currit movetur : hoc tamen non facit negatio nisi sit libera non cadens in compositionem alicujus partis in illa oratione positae, et nisi secunda compositio sit determinatio alicujus partis primae compositionis : negatio autem infinitans cadit in compositionem termini infiniti, et ideo extra illum nihil negat : et ideo negatio illa simul duas dictiones infinitare non potest, ut cum dicitur, non homo albus, vel non lignum album : quamvis enim neget duas compositiones praedicati ad subjectum, istae compositiones dicunt esse et non entis compositionem. Entis enim compositio duplex est. Una quidem ex substantialibus forma et materia : alia ex accidente et substantia, quae est adjectivi cum subjecto, et illam tollit infinitans negatio : et ideo conjuncta cum termino accidentalis compositionis, nihil extra illam respicere pot-
est : sed libera existens negatio ad utramque partem compositionis esse, quae est ex praedicato et subjecto, et determinatione partis illius compositionis simul, ita quod unam per alteram negare potest.
Tertio notandum quod partes indeclinabiles (eo quod infinitae sunt significationis in se, nec finitur earum significatio nisi per adjuncta) infinitari non possunt : negatio enim infinitans semper cadit in compositionem infiniti termini, et aliquid relinquit, et aliquid tollit, quod in parte indeclinabili esse non potest : non enim significat quamdam compositionem vel entis vel esse ad quam referri possit ne-. gatio.
Quarto notandum quod pronomen de se meram significat substantiam : et cum qualitas quam acquirit per demonstrationem vel relationem pronominis, non sit de pronominis significatione, non potest infinitari ; quia infinita est, et nullam habet positam sive circumscriptam significationem. Etsi dicat Aristoteles aliquando non hoc, non intendit quod pronomen infinitetur, sed quod infinitetur nomen quodcumque demonstratum vel datum, ut hoc non lignum, et hoc non album. Et quod sub nomine comprehenditur a dialectico pronomen, hoc non facit quod pronomen fiat nomen, sed quod supplet vicem nominis in supponendo. Et ideo quamvis nomen infinitetur, non tamen infinitari potest pronomen. Si enim infinitaretur, cum negatio infinitans tollat formam inferiorem finitam, et relinquat superiorem infinitam, sicut ens est forma, sequeretur quod pronomen haberet compositam substantiam ex forma superiori et inferiori, et sic significaret substantiam cum qualitate, et esset nomen : quod absurdum est : et ideo infinitari non potest.
Quinto notandum quod non omne nomen infinitari potest. Ad infinitationem enim nominis duo exiguntur, quorum unum est, quod in eo quod infinitandum est, significetur qualitas unica, quae in se finita est et substantiam significatam finiat ad unum aliquo modo. Secundum autem quod non sit negatum ; quia si negatum esset, negatio superveniens ad infinitandum tolleret negationem, et illa ablata remaneret nomen finitum.
Ex his patet per primam suppositionem, quod signa distributiva, omnis, et hujusmodi, non possunt infinitari : quia dicunt dispositionem subjecti secundum quod subjectum est, et non habent circumscriptam significationem : sicut etiam nomina infinita, quis, et qualis, et hujusmodi, infinitari non possunt.
Adhuc autem cum nomen infinitum privet inferiorem formam finitam, et relinquat superiorem infinitam, et hoc nomen ens superius nihil habeat, proprie infinitari non potest. Similiter autem est de aliis nominibus, unum, res, et aliquid, ut dicit Avicenna, sed tamen si ens accipitur ut nomen hujus rei quae est ens, tunc potest privari : quia privatur ens actu, et relinquit commune ad ens actu, et ens imaginatum, vel sermone quocumque modo significatum, quod est nomen infinitum.
Et similiter est de eo quod est unum et aliquid, et plus quod unum addit super ens indivisionem, et aliquid addit super ens particularizatum, et res addit super ens ratum : gratia quorum possunt illa nomina infinitari.
Quamvis enim quaedam nomina simplicem naturam et nullam significent compositionem, et negatio sive negans sive infinitans velit invenire compositionem aliquam : tamen illa nomina possunt infinitari : talia enim nomina sunt Deus, albedo, linea, et hujusmodi. Quamvis enim in re significent non esse compositionem, tamen habent substantiam, quia sunt id quod sunt : et habent qualitatem formam qua sunt id quo sunt formaliter : et sic habent quod est, et quo est illud quod est : et hanc compositionem requirit negatio infinitans. Habent etiam potentias quibus determinate vel indeterminate sunt, quorum compositionem tollit in eis infinitans negatio.
Sexto notandum quod nomen aliud
substantivum, aliud adjectivum. In substantivis autem est substantialis qualitas, quae non essentialiter differt a substantia quam nomen significat : et ideo ablata qualitate substantiali, etiam substantia nominis tollitur, et quantum de se nihil relinquitur nisi infinitum ens : quod tamen compatitur secum suppositionem ejus quod actu non sub forma negata est, sicut non homo est lignum : de se tamen illam substantiam non significat, et ideo de se nihil significat, quamvis aliquid secum compatiatur. Et ideo non sequitur si aliquis sic arguat, omnis homo est animal : ergo omne non animal est non homo : sed lapis est non animal : ergo lapis est non homo : et lapis non est homo: ergo lapis est : ergo a primo si homo est animal, lapis est : haec enim ideo non valet, quia terminus infinitus de se nihil ponit neque significat, quamvis secum aliquid compatiatur illa forma carens quam privat. Adjectivum autem (cujus qualitas essentialiter differt a substantia infinita quam significat) relinquit aliquid, substantiam scilicet infinitam : quodpatet per expositionem : non album enim est res non alba. Si tamen adjectivum est denominatum a forma substantiali, ut rationale sensibile animatum, et sic de aliis, idem est judicium de eo quod de substantivis, quod de se nihil ponit. Quia tamen privatio quae est in ipso, salvatur in ente, et inclinationem ponit ad subjectum in quo est illa privatio, quod tamen de se non significat dictio privativa, ideo terminus privativus non est negativus, nec oratio in qua ponitur terminus privativus est negativa, sed affirmativa. Ens autem in communitate acceptum non infinitatur proprie, nisi accipiatur pro ente actu, ut ante dictum est : quia si communitate sua infinitaretur, nihil penitus relinqueret : et hoc non est negationis infinitantis proprie, sed negationis, eo quo dictum est quod nomen infinitum nihil significat : et qui dicit homo, aliquid positum significat: qui autem dicit non homo, quod positum est
tollit, et nihil ponit nisi privationem, quae de se nihil significat. Et hoc intelligitur de nomine absoluto secundum se accepto. Si enim ponatur in oratione ut subjectum vel praedicatum,tunc oportet quod aliquid significet, ut cum dicitur, non homo est album, non homo currit, vel currens est non homo.
Septimo notandum quod aliter dicitur nomen privativum apud grammaticum, et aliter nomen infinitum secundum logicum : nomen enim privativum apud grammaticum significat substantiam cum qualitate, et utrumque significat positive. Nomen infinitum apud logicum nec substantiam nec qualitatem significat vere, sed privationem qualitatis et substantiam non significat veram, sed significat substantiam communem ad veram substantiam et ad eam quae est in opinione vel dictione, de qua loqui contingit et quoquo modo imaginari : et ideo, ut dicit Boetius,nomen infinitum dicitur tam de ente quam non ente.
Octavo notandum quod negatio veniens in compositionem nominis aliquando facit puram negationem, ut cum dicitur, neuter, nemo, et hujusmodi : et aliquando facit infinitatem et non puram negationem, ut cum dicitur, non homo. Hujus enim pro certo ratio est, quia aliquando negat et removet praedicatum ab omnibus partibus nominis suppositi, et tunc facit puram negationem. Quando autem negat qualitatem essentialem quae est in compositione substantiae significatae per nomen, tunc fit terminus infinitus.
Nono notandum de terminis privativis, quod differunt a terminis infinitis : quia quamvis omne nomen significet per monum cujusdam habitus, et omnis habitus privari possit, sicut id quod significat substantiam cum qualitate potest privari qualitate : tamen quia habitus dicit id quod actu est in substantia, et maxime quia privatio dicit potentiam ad receptionem habitus iteratam, ideo non potest proprie loquendo privari nisi terminus accidentalis, ut injustum, impium, et hu- jusmodi : et tunc privatio illa nomine abstracto significatur, ut injustitia, impietas : et ideo non dicitur inhomo, vel insubstantia : et ideo talis terminus talem substantiam significat realem cum potentia ad habitum, quod non facit terminus infinitus, ut dictum est, sive fuerit substantivum, sive adjectivum denominatum a forma substantiali, ut rationale, irrationale, insensibile, inanimatum, et hujusmodi, sicut patet ex praedictis : non enim relinquunt substantiam cum potentia redeundi ad habitum, sed tollunt potentiam et qualitatem, et relinquunt substantiam significatam per ens commune ad ens vere, et secundum puram imaginationem. Pura autem negatio nihil penitus quantum est de se relinquit. Adjectivum autem formatum a forma accidentali privativum, tollit habitum, et relinquit substantiam infinitam realem cum potentia ad habitum revertendi.
Decimo notandum de infinitate participii sicut de infinitate adjectivi significantis formam accidentalem, quod quamvis nomina privativa et infinita in talibus non multum sint posita, si tamen ponerentur, tunc sic illa infinitarentur et privativa efficerentur.
Undecimo notandum de verbi infinitatione, quod quamvis dicatur quod verbum infinitum privat actionem in specie significatam, et quod relinquit actionem in genere significatam : tamen hoc non est verum, sedrelinquit actionem in communitate ad ens vel esse in actu et secundum imaginationem et locutionem : et ideo infinitatur hoc verbum est, quando esse in actu significat, sicut hoc nomen ens, quando ens actu significat. Et sicut non infinitatur ens in communi ad ens actu et secundum imaginationem.ita nec infinitatur hoc verbum esse quando significat esse in tali communitate, quia ex tali infinitatione nihil relinqueretur.
Adhuc sunt quaedam verba quae per suas significationes possunt poni circa ens et non ens, sicut opinatur, solet, convenit, et hujusmodi : et quia illa hoc ha-
bent ex suis formis per potentiam significativam, et non ex negativa particula infinitatem, ideo etiam illa infinitari possunt : quia suas formas per modum finitum significant, et ideo recipiunt infinitationem.
Adhuc cum quaedam verba significent negationem infinitam et conceptam et non ut exercitam, sicut negare, annihilare, et privari, et hujusmodi : tamen quia non significant negationem nisi positive per formas negationis, etiam ipsa possunt accipere infinitantem particulam privantem illam determinatam privationis formam, ut non negat, non annihilat, non privat.
Sed de verbo exceptae actionis notandum, quod determinat sibi certum suppositum : et ideo addita sibi negatione negatur res verbi a determinato supposito et actuali : et sic fit haec negatio pura, et non infinitam verbum : propter quod verbum exceptae actionis meo judicio infinitari non potest.
Duodecimo notandum quod cum dicat Boetius quod verbum infinitum in oratione positum non fit infinitum : sed negatio quae ei conjungitur, efficitur negans suppositum et rem verbi a determinato supposito. Eadem ratione verbum primae vel secundae personae in quibus determinata intelliguntur supposita, non debent dici posse infinitari. Et si adveniat negatio, erit negans rem verbi a supposito determinato : quod etiam causa est in verbo exceptae actionis in tertia persona, quod infinitari non potest : quia negatio negans efficitur. Nisi forte aliquis velit dicere, quod omnis dictio per compositionem recipiens negationem, est infinita : quia sic etiam verba exceptae actionis et verba primae vel secundae personae infinitantur: sed tunc non erit realis differentia talis verbi ad verbum pure negativum sive purae negationis.
Decimo tertio notandum quod cum dicitur verbum infinitum, ut non currit, exponibile est altero duorum modorum, scilicel quod idem est non currit, quod est non currens. Si primo quidem modo exponitur, tunc magis infinitatur participium quam verbum. Si autem secundo modo, tunc non differt a pura negatione, et ideo videtur nihil ponere, maxime quia dicit Aristoteles, quod aequaliter est in eo quod est et in eo quod non est : hoc enim esse non posset si aliquid poneret : quia nihil est commune esse et non esse, sicut nec enti et non enti.
Si dicatur quod est actio generalis et specialis, et verbum infinitum tollit specialem, et relinquit generalem secundum rem : hoc dictum non est in omnibus verbis infinitis generale : non enim contingit huic verbo est, quod tamen secundum aliquem modum infinitatur, ut prius dictum est. Adhuc autem quando dico non currit, verum est quando nihil penitus agitur, et quando aliud agitur a cursu: et sic non potest ponere actionem generalem. Et ideo de hoc dicendum videtur, quod nihil ponit in rerum natura : aliquid tamen ponit secundum rationem et locutionem sicut privationem actus, quae compatitur secum aliquid quod non est illa actio : et hoc tamen de se non ponit, sed relinquit, ita quod hoc non privat : sed negatio pura nihil ponit neque aliquid relinquit, sive secundum rem, sive secundum rationem. Unde non currit, exponi habet sic, non est currens : et non sic, est non currens : non tamen est verbum purae negationis : cujus causa jam dicta est, quia enim in quolibet est quod non est vel quod est, ideo nihil ponit.
Si aliquis opponat dicens, quod sicut nomina se habent ad infinitationem, ita et verba : et ita sicut quodlibet nomen potest infinitari, ita quodlibet verbum, Dicendum quod nomina diversarum sunt naturarum ad infinitationem, et sic non est de verbis : et ita quamvis aliquod nomen infinitum ponat aliquod, non tamen sequitur ex hoc, quod aliquid ponat verbum infinitum. Dico autem aliquid quod sit in rerum natura et simpliciter ens. Verbum tamen infinitum in oratione cum dicat aliquid alicui inesse, vel per modum
quo aliquid inest alteri, aliquid ponit, et aliquid simpliciter negat, sicut apparet ex supradictis ; sed non sequitur quod ideo verbum infinitum secundum se aliquid ponat, sed potius magis privat.
Decimo quarto notandum de hoc quod quaeri solet, utrum verbum infinitum in oratione differat ab ipso verbo simpliciter negato, vel non differat ab ipso ? Verbum enim significat esse obliquatum et ad ens sive existens : propter quod si ponatur illud ens et esse in oratione, statim adveniente negatione removetur res verbi secundum esse a tali ente : et cum primo insit tale esse, et postea fit negatio, fit remotio rei verbi ab actuali supposito. Et sic verbum infinitum non differt a verbo pure negato. Adhuc autem ideo, quia si actuali compositioni (quae est inter actualiter entia) superveniat negatio, ipsa negat verbum ab alio faciens simpliciter orationem negativam : sed sic est quando verbum infinitum in oratione ponitur : propter quod secundum Boetium,ibi pura est negatio : et hoc videtur esse verum. Sed notandum quod quamvis verbum infinitum in oratione negatum sit, hoc non habet a se, sed ab extremis quae actualiter in oratione significantur : et ideo alterum necessario ab altero per negationem removetur : verbum autem quod ponitur negativum, et quod est pure negativum, ex se habet quod actualiter negat aliquid ab aliquo, et de se habet quod facit orationem negativam.
Sic ergo patere possunt ea quae de infinitis verbis videntur esse quaerenda, et quae sit natura terminorum infinitorum tam in generali quam in speciali consideratorum, et quae sit natura terminorum privativorum, et quomodo se habeat ad terminos infinitos.